Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f001-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
[[gladi]]um retinere potuit et hominem corriperet qui contra omnipotentem peccantem peccando extulerat manum. Appropinquauit ierosolimis faciens de iebus ierosolimam. Iebus interpretatur conculcata. ierosolim visio pacis. Fecit ergo Christus de iebus ierosolimam cum humanum genus quod a demonibus fuerat in uitiis certificatum misericorditer uisitauit ut uideret angelum pacis de quo ait ut pater in ysaia xxvii. Quis dabit in spinam et ueprem gradiar super eam. succendam eam partiter an potius tenebo fortitudinem meam. Faciet pacem meam. Quis dabit me spinam et ueprem quasi dicat [[?]] iniquitas uostram de me mitti faciet crudelem. ut sim similis spinis et uepribus. ut in seueritate mea gradiar super uineam et succendam eam igne ultionis mee an peruis renebo fortitudinem meam ne in fortitudine mea contram eam quasi dicat immo tenebo quia mittam angelum pacis qui faciat meam pacem cum populo. [[underlined]] Venit betphage [[/underlined]] nam tunc dominus nobis appropinquat quando confessioni occurit reconciliatio. Betphage enim interpretatur dominus bucte. Et significauit confessionem in qua debemus esse uelut mansionarii non tanquam hospites unius noctis pretereuntes. Et sic ad nos ueniet dominus. Nam confessioni occurit ei reconciliatio quantum misericordia et ueritas obuiauerunt sibi iustitia et pax osculate sunt. Si enim in ore peccatoris sit ueritas confessionis occurit ei misericordia dei peccatum remittentis. Et si sit in ore peccatoris iustita condempnans peccata commissa occurit pax reconciliationis in osculo pacis qua iustitia et pax osculate sunt. Nam in uera confessione constituit dominus pacem reconciliationis. Unde ysaia lvii. Creaui fructum labiorum pacem. pacem hiis qui longe et pacem hiis qui propie et sanaui eum . [[underlined]] Et uenit dominus ad montem oliueti. [[/underlined]] per quem designatur pacis excellentia. Nam oliva signum est pacis que ostenditur uere confitenti. Per montem oliveti designatur sublimitas medicine. cumulus misericordie et excellentia pacis. cumulauit [[?]] misericordiam medicinam et pacem. Laudabilis est qui iniuriam passus. oblatam pacem recepit. Laudabilior est ille qui iniurianti pacem humiliter optulerit. Superlaudabilis qui de iniuria illata sibi satis facit. Tamen mirabiliter fecit deua pacem inter deum et hominem sicut dicit ysaias liii. Vulneratus est propter iniquitates naturas. attritus est propter scelera natura disciplina pacis nature super eum et [[a.?]] eius santi sumus. Christus enim disciplinatus est pro nobis ut flagello suo nobis faceret pacem ut pacificaret inimicitias inter deum et hominem. Unam de sororibus nostris sibi matrimonialiter copulauit. cum humanitatem naturam similem sibi deus inseparabiliter uniuit. ITEM perlaudabilis cuius medicus aduersarium sanat expensius ipsius. Laudabilior est cum propitiis expensis suis eundem sanat. Super laudabilis se si de ipso faciat medicinam sicut Christus fecit. de qua dicit ambrosius in libro de misterius scorpionum. Carnes cocte oleo scorpionum percussionibus medentur. tiriaca de serpentis carne confecta uenenis scorpionum medetur. et Christus de serpente carnis sue carnis nature mortem sanauit. Ipse enim per serpentem designatur propter mortalitatem. cuius carnes oleo caritatis cocte. carnis nature mortalitatem sanauerunt. et ipse de carne sua fecit nobis tiriacam. Subdit autem ambrosius quod contemptoribus medicine plus adhuc placet sibilus serpentis quam uox medici redimentis. De hac medicina dicit ecclesiastus x.liii. Medicina omnium infestationem nebule. ros obuians ab ardore uenienti per nebulam humanitas Christi designatur. Nam sicut nebula solis ardorem temperat et refrigerat. ita Christi humanitas patris seueritatem temperauit et refrigerium prestitit. Vel sicut nebula solem solem facit uisibilem qui non nisi nube interposita respicitur. Sic Christus carnis nebulam induit ut inaccesibiliem sue claritatis lucem nobis faceret accessibilem. In hac nebula est ros id est Christus rori comparatus obuians diabolo uenienti ab ardore [[inuidie?]] accenso ad nocendum set a Christo superatur. Vel per montem oliveti designatur cumulus misericordie. Multiplex enim est misericordia magnum facit cumulum et altrum. Magna est misericordia offensam non punire et uindictam auertere. Maior misericordia est offensam omnino dimittere. Maxima misericordia est offensam in exaltationis offendentis conuertere. De prima habeat [[inteinis?]] iii. Misericordie domini multe sunt quia non sumus consumpti nos quia non defecerunt miserationes eius. Unde in primo responsorio hodie cantatur. Ecce uideo potentiam dei uenientem id est dei misericordiam uideo uenientem que seueritatem dei iudicantis potenter retinuit. ne hominem combueret ignis ultionis. Hinc iob. xiiii. Contra solium quod uento rapitur ostendis potentiam tuam et stipluam siccam persequeris homo siquidem sicut solium uento temptatoris rapitur et a uiore uirtutum aruit qua stipula per peccatum. Dicitur ergo ad dominum. Non est magnum uiditium potentie si hominem quasi folium et stipulam persequeris. Set hoc [[esset?]] magnum signum potentie si stipulam hanc faceres uierescere per uirtutes et si hoc folium sic firmares per gratiam ut diabolo posset resistere temptatori. De [[secunda?]] misericordia habetur in ecclesiasto xxvii. Et quasi nebula rexit omnem carnem. Unde in eodem responsorio cantatur. Et nebulam totam terram tegentem. Et siquidem nebula terrenas immunditias abscondit. ab oculis solis et dei filius nebulam carnis sue inter nos et deum patrem interposuit. et peccatorum nostrorum multitudinem sub pallio misericordie sue clemente operuit. Misericordia uero cumulata fuit quod culpam hominis in occasionem exaltionis conuertit. Et similitudinem dei quam homo superbe concupiuit et perdidit. eidem misericorditer reddidit. nam [[quando?]] homo peccauit deus ut eum redimeret homo factus humanam naturam exaltauit. Et si magnificauit hominem ut suum creatorem. et dominum habeat nature sue participem. et socium. Unde ecclesiastus 36. Glorifica manum [[strikethrough]] dextrum [[/strikethrough]] et brachium dextrum. extolle aduersarium et afflige inimicum. Et loquar ad deum patrem quasi dicat O deus pater glorifica filium qui manus patris dicitur et brachium. glorifica inquam misericoditer extollendo hominem aduersarium tuum. Et sapienter afflige diabolum inimicum tuum. grauiter enim afflixit diurna prudentia inimicum. Et ad hominis magnificationem conuertit quod diabolus machinatus est ad deiectionem. cum dedit homini quod esset deo similis. quod diabolus eidem in mendatium promisit. [[underlined]] Et misist duos discipulos dicens ite in castellum quod contra uos est. [[/underlined]] Castellum est cor peccatoris per maliciam obduratum. et peccatorum excusationibus quasi quibusdam propugnaculis contra deum munitum. Ad quos discipuli id est predicatores mittuntur ut adducant asinam in pullum. Per asinam caro per
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar