Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f002-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
et facit splendescere. et tanquam caminus testam plenam demonstrat et uacuam perforat. Nam uacua testa crepat ad ignem. qui plenus est uirtutibus non crepat per impatientiam set ad caminum tribulationum solidatur per patientiam. patientia uero aduersorum. homini manifestat quam constans sit in operibus bonis dicente iacobo id est patientia perfectum opus habet id est perfecte operantes facit. Unde statim sequitur ibidem. ut fitis perfecti innullo et integri deficientes. [[jacobo?]] dicit perfecti. quia patientia omnes uirtutes perficit et consumat. quas econtrario impatientiam demolitur. Unde in beatudinibus ponitur viii loco et ultimo quasi omnium precedentium uirtutum consumatrix. [[Integerin?]] autem est cuius integritatem nullus malleus tribulationum infringit. unde in exodo xx. Si altare lapideum mihi feceris non edificabis illud es fectis lapidibus. Non enim digni sunt in altari domini poni quos fregit malleus tribulationis. In nullo non enim etiam debemus deficere qui tanquam expectamus mercedem laboris. sicut dicit apostolus ad corintros vi. Semper non nos qui uiuimus in mortem tradimur propter Iesum ut et uita Iesu Christi manifestur in carne nostra mortali. Et ad hebreos x. Non fatigemini animis uostris deficientes. nondum enim usque ad sanguinem restitistis aduersus peccatum repugnantes. quia uero patientiam uexat tribulatio ad corroborationem ipsius patientie necessaria est consolatio scripturarum. unde optime conuinxit patientiam et consolationem. de qua ii. ad [[underlined]] Ro [[/underlined]] [[corum?]] iiii. id autem quod in presenti momentaneum et leue est tribulationis nostre supra modum in sublimitate eterne glorie pondus operatur in nobis quasi dicat id enim tribulationis nostre id est minimum quod in presenti quasi non semper sed momentaneum. [[?]] et hoc [[?]] est superat modum. id est parum durans et leue ad portandus. Et dicitur per quasdam antiteses id quod sequitur quam operat in nobis pondus glorie id est inmensam gloriam contra levem tribulationem et hec gloria eterna est contra tribulationem momentaneum. Et hec gloria est supra modum quod quia estimari non potest contra tribulationem que est in presenti loco exilii ubi non manducatur nisi panis doloris. Ac si diceretur. Tribulatio est quantitate modica duratione eterna. Delectatio momentanea. acerbitate immensurabili et infinita in loco calamitatis et miserie. Gloria autem erit in quantitate immensa duratione eterna. delectatione inestimabili loco gaudii et amenitatis. Item de patientia et consolatione. Ad hebreos xi. Fili mi noli neggligere disciplinam domini et tribulationes quibus erudit te dominus. quem enim diliget deus ut coronet castigat id est castum facit per flagella corripiens. Flagellat enim omnem filium quem recipit id est quem in hereditatem recepturus est. Omnem etiam dicit unicum qui est sine omni peccato. Si ergo exceptus es a passione flagellorum. exceptus es a numero filiorum. Unicus ille patri non [[habebat?]] unde flagellaretur. Ad hoc autem carne indutus est ut sine omni flagello exemplum [[nobis?]] proponeret in passionibus suis. Et uero in disciplina perseuerauit usque in finem patienter. quia in hoc quod disciplinam dat deus ostendit se nobis tanquam filiis. et se patrem nostrum esse ostendit. Quis enim filius quem non corrigit pater. Et dat disciplinam ut non auferat misericordiam. cedit consumacem ut humilitatus recipiat hereditatem. quod extra disciplinam estis cuius scilicet discipline participes sunt filii dei. ergo aldulteri estis. et non filii legitimi. Adulteri estis in possesio diaboli et non filii dei. de hoc in psalmo. In labore hominum non sunt. et cum hominibus non flagellabuntur. Non qui semper sunt in uoluptatibus non flagellabuntur ad correctionem cum hominibus. set gaudio ferientur ad dampnationem cum diabolo. Pro hoc autem spe nobis conferenda orat apostolus in fine epistule dicens. Deus autem spei id est dator spei. per patientiam aduersorum. et consolationem scripturarum repleat nos omni gaudio et pace in credendo. Omni gaudio dicit illo scilicet de quo iacobus id est Omne gaudium exisitimate cum in uarias temptationes incideritis. Varie autem temptationes sunt. Nam alie sunt a persecutione. alie a carnis concupiscientia. Inter quas tamen gaudendum est. Nam in presenti nos consummant ad iusticiam. in futuro autem ad gloriam unde ad hebreos viii. Omnis disciplina in presenta quod non uidetur esse gaudii des meroris. postmodum autem pacatissimum iustitie fructum id est in maxima pace possidendum reddet excercitatis per eam id est disciplinatis. repleat nos [[etiam?]] pace id est concordia. Et que sit ista concordia premissum est [[?]]. Deus autem amor pacis et solarii det nobis id ipsum sapere in alter[[?]]. Hoc est iustorum concordia id est [[ad cor.?]] xii. id ipsum sollicita sint membra. Et si patitur unum mebrum compatiantur omnia membra. Unde optime subit apostolus in credendo. Nam pax ista est et concordia per fidem in credentibus. Unde in [[ac. ?]] Multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Et quem hec pax et unitas est dei honorificentia subdit aposotlus ut omnes honorificetis deum. Unde parabola xiiii. Qui calumpniatur egentem exprobat factori eius. honorat autem eum qui miseretur pauperis. nam qui exprobat pauperi deo exprobat qui pauperem fecit. Et honor exhibitus pauperi eius exhibetur factori. Sequitur. [[underlined]] propter quod suscipite inuicem sicut Christus suscepit uos in honorem dei. [[/underlined]] Suscepit nos Christus ut patronum rerum ad defendendum. ut medicus infirmum ad sanandum. ut ortolanus agrum ad excolendum. Agrum dico sterilem et spinosum Suscepit nos [[underlined]] pro ut [[?]] [[/underlined]] tamen quod patronus et aduocatus ad patrem ut nos defenderet dicens per ysaia lii. Ablatus est populus gratis id est sine ulla causa vel iniuria. Nichil enim homo deliquerat diabolo cur eum peccate compelleret. Dominatores enim iniquid agunt quasi dicat diabolus iniuste tenet hominem sub suo dominio. non enim peccauit homo in diabolum. comedendo pomum. transgrediendo mandatum. Nam diabolus non creauit pomum nec dederat mandatum. quinimmo diabolus in hominem peccauerat quem innocentem ad peccandum induxerat. [[Igitur?]] dicit dominus nomen meum blasphematur tota die quia innocenti homini seducto per misericordiam non subuenio vel per iustitiam diabolum seductorem non punio eidem dominium hominis auferendo cum uniuerse uie mee sint misericordia et ueritas. vel nomen meum sit iustum et misericors. propter hoc sciet populus meus nomen meum quia faciam ut iustus et misericors in illa die id est in die incarnationis mee. Quia ego ipse qui loquebar per prophetas Ecce assum per presentiam humanitatis assumpte. Ecce assum per liberationis beneficium. De hoc ysaia xlvi ponens uerba filii ad patrem interpellantis pro nobis ad responsionem patris dicentis sic ego feci ego faciam. ego portabo. Et ego saluabo. Dicit enim filius ad patrem Ego feci hominem ego [[?]] illum in humeris meis reportans ouem errabundam sicut pastor ad gregem. Ego portabo eius iniquitates satisfaciens pro eo. Vel quid alium potest pater
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar