Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f003-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
timeant. nam uirtutes celorum mouebuntur id est angeli sicut dicit iob [[36?]] . Columpne celi pauent. et contremiscunt aduentum eius. id est angeli sancti qui licet de se securi naturali quodam horrore et admiratione eorum qui fiunt contremiscent. Sequitur. et exspectatione eorum que fiunt uniuerso orbi. que autem sine illa. ysaias dicit. 36. Erite repente confestim uisitabitur a domino exercituum in tonitruo et commotione terre. Et uoce magna turbinis. et tempestatis et flamme ignis ut impleatur quod dicit david de impio. Quesiui et non est inuentus locus eius quasi dicat quesiui inpio locum in mundo et non inueni. Nam iuditio imminente celum et terram tonitrius et fulgoribus repellet impium. Aer per turbinem repellet mare per tempestatem. terra eum excussiet per commotionem ut in toto mundo locum non inueniens in flamma ignis sepeliatur in abisso. Et tunc uidebunt filium hominis uenientem in nube cum potestate magne. In nube ueniet sicut quando destruxit egiptios. saluauit hebreos. Unde exodus [[?]]. tollens que se angelus dei qui precerebat castra israel. abiit plus eos columpna nubis et stetit inter castra egiptiorum et castra israel. et infra iam euenerat uigilia matutina. Et ecce deus respiciens supra castra egiptiorum per columpnam ignis et nubis interfecit excercitum eorum. In nube siquidem sunt duo. obscuritas et refrigerium. in igne similiter duo. [[caliclitas?]] et incendium. Nubes illa fuit hebreis ad officium. egyptiis ad interfectionem sic erit in die uidicii. nam tunc nubes ignis diuidetur bonis et malis. et [[?]] electis lumen et refrigerium dampnatis uero obscuritas et incendium. Veniet autem in potestate magna et maiestate. Dabit enim uoci sue uocem uirtutis ut in uirtute uocis sue resurgant cadavera mortuorum et pondere uocis sue dampnati detrudantur in infernum. Unde Zacharias iii. et deus in tuba canit. et exibit ut fulgur iaculum eius et uadet in turbine Austri. Deus tuba canit. Unde apostolus id est cor in fine canit enim tuba et [[mor. re.?]] et exibit non fulgur iaculum eius. Iaculum diuine sententie fulguri comparatur et [[dicitur?]] quod deus uadet in turbine Austri. quia sicut dixit david. Ignis et sulphur et spiritus per turbo procellosus pars calicis eorum id est dampnationis [[eorum malorum?]] In fulgure notatur Ardor quia id quod fulgur accendit ferorem facit. et deus uadet in turbine Austri. Nam sicut austri uentus turbinem mouet puluerum in numerabilium. Sic deus infliget malis turbinem suppliciorum ut impleatur quod dicit osee. viii. quod uentum seminabit et turbinem metent. Semina nostra sunt opera nostra et qui opera facit in anima suppliciorum turbinem habebit promesse. De hac potestate Apoc. id est Ex ore eius exibat gladius ex utraque parte Acutus. Gladii more exprimit potestatem iudicantis. Nam in uerbo et sententia dei iudicantis erit ictus eterne dampnationis. De hoc daniel vii. et fluuius rapidus et igneus egrediebatur Afacie eius. scilicet dei iudicantis. Fluuius non cessat fluere nisi fons arescat. Christus est fons iusticie de quo procedit cum uindicta dampnatorum et donec de fonte deficiat iusticia non cessabit fluere malorum uindicta fluuius iste igneus dicitur propter Acerbitatem pene. rapidus quia secum trahet impios in gehennam non poterit quippiam diuine reisitere maiestati. ysaia. Inebratus est in celo gladius meus ecce super ydumeam descendet quod gladius meus faciatus est Angelorum peccantium supplicio descendet Ut hominum reproborum facietur tormentis. et subditur. Victima dei in bosra et in interfectio magna in terra edom quod descendent unicornes cum eis quod tauri cum potentibus quasi dicat [[ni?]] in bosra id est munita mundi scilicet ciuitate contra deum peccatis munita et interfectio magna erit in terra edom id est ydumea in terra cruenta peccatis. Nam ydumea interpetatur sanguinulenta Hec autem interfectio erit cum iaculo eterne mortis. fientur unicornes et descendet id est monachi et reges et tauri et id est superbi epicornuti cum potentibus cum ceteris principibus. Sequitur Autem hiis Autem fieri incipientibus respicienti et leuate capita [[u?]] id est exhilaritate corde. [[quomodo?]] appropinquat redemptio uostra id est nature redemptoris fructusque manifestatio. Unde Iohannes [[capitula?]] iii. [[Hunc?]] filii dei sumus et nondum apperuit quid erimus. [[quo?]] uidebimus enim et cetera. Ad colo. iii. Mortui enim estis quod uita uostra abscondita est cum Christo et cetera. Corpus portamus mortuum sed expectamus saluatorem qui reformabit corpus humilitatis et cetera. Unde subditur cum Apperuerit Christo uita natura. et nos apparebimus cum illo in gloria. Sequitur videte ficulneam et omnes arbores cum producunt ex se fructum scitis quem [[proprie?]] est estas. exprobrat homini Ieremia viii. Ignorantiam suam dicens turtur et yrudo et cytonia cognouerunt tempus suum. populus autem meus non agnoscit uidicium domini. Mittitur etiam homo ad formicam ut addiscat ab ea sapientiam. formica in estate aggregat unde in estate sustentetur. sicut [[?]] in [[?]] [[penitentiam?]]. formica populus infirmus congregat in messe [[cibum?]] quia uero nondum erubescit [[?]] homo se minus intelligere quam aues et bestie ut magis ruborem habeat mittitur ad arborem dicente domino. Uidete ficulneam et cetera Arbores in estate flores certati producunt et frucuts. sic homo appropinquante estate id est regno dei certatim debet producere flores uirtutum et fructus bonorum operum. Regnum celorum estati comparatur quia tunc meroris transibunt nubila que eterni dies uite sub claritate ueri solis fulgebunt. et tunc sine in estate erit eterna serenitas et renascentium desiderata nouitas. Vel estas dies iuditii in quo una queque arbor manifestabit quod intus habuerit. An lignum scilicet aridum fuerit combuendum in gehenna. An uiride ut plantetur in paradyso cum ligno uite. Igitur sicut ex arborum fructu uicina estas cognoscitur ita ex ruina mundi [[proprie?]] esse cognoscitur regnum dei. ex quibus uerbis cognoscitur quem fructus mundi ruina est. Ad hoc enim crescit ut cadat. Ad hoc germinat ut quecumque germinauit cladibus consumatur. et quicquid est in mundo prosperum doloris et seminarium. Unde ecclesiastes ii. Risum reputaui errorem et gaudio dixi quid frustra deciperis. et uere error et risus quia dicitur in [[parabola?]] ii. Risus dolore miscebitur. et extrema gaudii luctus occupat. Unde Ieremias ii. Me dereliquerunt fontem Aque uiue ut foderent sibi cisternas dissipatas que non ualent continere aquas. Christus fons est deliciarum torrens uoluptatis cisterne dissipate sunt uniuerse [[seculi?]] prosperitates. ut inuentus fortitudo membrorum corporis sanitas. uxor. proles. diuitie. honores potestates. sapientia mundana forensis eloquentia que suas non continet aquam a delectiones quia siquid dulce in eis est quod delectat. totum effluit ut aqua de cisterna dissipata quicquid est hec uniuersa delectationis afferunt totum suis quod afferunt angustiis confirmunt. Mundus similis est arbori sambuco cuius flos odoris suauitate delectat. Set fructus in mundus est et despectat Sic mundus floret prosperitatibus que delectant. Set fructus eius est iniquitas et immundicia. Nam prodiit ex adipe iniquitas eorum. cupiditas signata est per cucurbitam ione de qua dicitur in fine ione preperauit deus hederam vel cucurbitam. ut ascendit super caput ione ut esset umbra super caput eius et protegeret eum. laborauerat enim et letatus est iona super hedera. vel cucrbita leticia magna per ionam significatur illo qui estu aduersitatum fatigatus est. cum dominus preparat cucurbitam mundane prosperitatis et letatus et iona leticia magna folia cucurbite obumbrantia super caput ione sunt uniuersa mundi solatia et carnalium angustiarum remedia. Set sicut folia cucurbite sole ardentius estuante coquuntur et tunc deficiunt in umbra cum magis esset necessaria sic omnia mundi solatia et dolorum remedia estu diuine indignationis exardescente diffugient
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar