Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f005-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
si auare rapiat et non liberet deus animam eius et cetera. Corruptio est malum exemplum. Unde Iob. xiii. Posuisti in neruo pedes meos. Ponere actiones naturas districta examinatione excutere. Et [[orberes?]] omnes semitas meas. In semitis intelliguntur cogitationes quas deus obseruat dum iudicat. et uestigia pedum meorum considerasti. Vestigia pedum designant exempla que deua considerat dum in uno quoque punit exemplum per quod alios exhorbitabat. Sequitur infidelitas de qua gregorius. Ame fide discrepat qui opere [[insertion]] mihi [[/insertion]] non concordat Inturbatione siginficatur auaritia que mentem perturbat. Unde parabola xv. Conturbat domum suam qui sectatur auaritiam. set quam stulto labore [[serpentem?]] consumat deus parabola xi. qui conturbat domum suam possidebit uentos. quasi dicat inaniter se conturbat auarus. Nam omnis eius possessio transit ut uentus qui retineri non potest. Per tumultum discordia significatur et sedicio de quo ieremia xx. Deuorabit ignis partem moab et uerticem filiorum tumultus pars moab pars dyaboli est que deuorabitur ab igne. Per uerticem significatur superbia. Filii tumultus sunt flilii discordie. et sedicionis Deuorabit quo ignis uerticem filiorum tumultus. quia superbios et tumultuosos eternum deuorabit incendium. Bonorum dei in memoratio. quod graue peccatum est. [[?]] [[mirius?]] conquerens. De his qui in memores sunt beneficiorum eius dicit per ieremia ii. Nunquid obliuiscetur uirgo ornamentum sui et sponsa facie perctoralis sue. quasi dicat Et tamen populus meus oblitus est mei. [[quasi?]] cum uiergo non obliiuiscatur ornamenti sui nec sponsa faciei pectoralis sue. populus meus tradidit me obliuioni. Animarum inquinatio quantum ad fornicationem. Nuptiarum in constantia quantum ad adulterium. In ordinatio meche et impudicie quantum ad omnem concubitum non ordinatum a natura. Natiuitatis immutatio quantum ad uitium sodomiticum uir qui natus est uir se mutat in feminam. et femina se mutat in uirum. contra hoc quod dicitur deuteronomio 33. Non induetur mulier ueste uirili. nec uir induetur ueste feminea. quia abhominabilis est apud deum qui facit [[?]] huius etiam fecibus et defixis in illis habetur. ecclesiastico xi. Ab eo qui [[utitur?]] iacincto. et portat coronam usque ad eum qui cooperitur lino crudo. furor. zelus tumultus. fluctuatio et timor mortis iracundia perseuerans. contentio et in corpore refectionis. In cubili sompnus noctis non immutat scientiam eius. cum deberet in cubili per sompnum quiescere et se reficere diurnas cogitationes iniquitatis reuoluit et in tempore sibi dato ad requiem nescit quiescere. Unde sequitur modicum tanquam nichil ab eo in sompnus quasi in die respectus. Utinam ueniens deus hec in nobis uicia non mueniat set uirtutes quas remunerat deus Iesus Christus. Amen. [[red ink ]] Item eodem die. [[/red ink]] Cum Christus predicaret et suam predicationes uariis signis confirmaret. Iohannes positus ab herode in carcere et uinculis. Audiuit miracula que Christus faciebat Iohannes uero testimonium dixerat de ipso Set quia discipuli eius testimonio plene non credebant. misit eos ad iherosolim ut uidentes signa crederet. et dicitis eius opera Christi fidem facerent et hoc est quod dicitur. Iohannes autem cum audisset in uinculis opera Christi [[m.d.d.s.?]] arc illis id est discipulis dicite hoc. Tu es qui uenturus es. id est uenturus predicabaris a prophetis. An alium exspectamus. Vel ait illi. Alia littera id est Christo per discipulos. Tu es qui uenturus es et cetera. et respondens Iesus ait illis. non respondit Iesus ad interrogata. set ad scandalum eorum ut tollatur per uisa miracula. Ac si diceret. Opera mea respondent sicut dictum est a prophetis. Ego facto. Euntes ergo renunciate [[Iohanni?]] qui audistis. Ceci uident. pauperes euuangelizantur et cetera. id est per euangelium illuminantur. et hoc est quod dicit ysaia 35. Deus ipse ueniet et saluauit nos. Tunc aperientur oculi cecorum. et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut ceruis claudus. et aperte erunt lingue mutorum. Beatus qui non fuerit scandalizatus in me. id est qui pedem intelligentie sue non offenderit ad meam humanitatem. Hec sic exposita plena sunt. Set david hic facit quandam difficultatem. Tu es qui uenturus es ad passionem et mortem. an alium exspectamus. Ac si diceret. Cum ad inferna descensurus sum debeo te nunciare inferis. qui superis nunciem. Et sic [[?]] [[?]] uelle. quod Iohannes dubitauerit de articulo passionis. Ad hoc dicendum quod Iohannes quadam hesitatione hesitauit. Est enim multiplex hesitatio. Quedam est tarditatis. Et hec fuit in thoma. quedam infidelitatis. et hoc fuit in iuda. et [[hetericis?]]. quedam pietatis. quantum aliquis ostendit se hesitare ex affectu pietatis super quo certus est. Sicut mater sciens uel uidens filium mortuum ex affectu pietatis clamat. Nunquid filius meus est mortuus. Et hec tertia hesitatio fuit in Iohanne. Illis autem abeuntibus et cetera. Sicut noluit Iohannes discipulos suos certificari de [[n?]] masgistro. ita uoluit magister turbas certificari de discipulo. Quidam enim ad inconstantiam mentis referebant quod Iohannes quesiuit. Tu es qui uenturus es et cetera. cum eundem prius difito demonstrauit. quidam ab adulationem cum ipso presente testimonium [[prohibuerat?]] et ipso absente uidebatur hesitare. Alii ad inuidiam referebant quod Iohannes sciens ipsum esse Christum. set ex inuidia nollet afferere. quod esset Christus. hec tria tria remouet Christus a iohanne. In constantiam remouet cum dicit. Quid existis in desertum uidere. Arundinem vento. et cetera quasi diceret. Nunquid Iohannes ad quem solebaris ire in desertum. erat harum per mitis leuitatem et inconstantiam quasi dicat non Sequitur. Quid existis uidere [[homines?]] [[mol.?]] [[?]] quasi dicat Qui ciborum et uestium mollitiem diliguntur. in domibus regum sunt. Iohannes autem nec mollia dilexit. nec a qui pauper sum tale quid uenari poterit. Unde non est credendum mihi aliquid per adulationem dixisse. Sequitur. Quid existis uidere prophetam et cetera. Ac si diceret. Nec exinuidia tacet quod in me nouit. nam ipse est propheta qui me uenturus esse predixit. et est etiam plusquam propheta. quia me digito demonstrauit. Et quia angelus non natura set officio. de quo scriptum est in malachi [[?]] iii. Et hec sunt uerba patris ad filium. Ecce ego mitto angelum id est nuntium meun Iohannem ante faciem tuam id est manifestationem o fili. qui preparabit uiam tuam ante te. scilicet ut per uiam reddat tibi corda auditorum predicando penitentiam et preparando ad babtismum. [[red ink]] Item de eodem. [[/red ink]] Quid existis in desertum uidere. Commendat dominus Iohannem et est [[prima?]] commendatio quod non est harundo. In harundine notatur leuitas adulationis ad fauorem hominis mittens sententias de quibus micheas iii. Hec dicit dominus super prophetas qui seducunt populum meum. Qualiter autem seducant. subdit qui mordent dentibus suis et predicant pacem et siquis non dederit quippiam in ore eorum [[sanctificant?]] super eum prelium. [[?]] sacerdote et prelatos qui duris increpationibus quasi dentibus mordent innocentem. nisi os eorum obmutescere fecerit manus implentatis muneribus. [[?]] econtrario pacem. et reconciliationem ad deum pro muneribus promittunt et predicant peccatoribus. de quibus ezekiel xiii. Et uiolabant me ad populum et fragmina panis. propter pugillum ordei. mortificientes animas que non moriuntur. Vel uiuificantes animas que non uiuunt mentientes populo meo credentes mendatiis. Deum uiolare dicitur qui diuine iusticie ueritatem peruertit.
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar