Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f005-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
et propter fauorem aliorum [[mimmum?]] peccatum leuigant. Aliorum autem qui deficiunt in muneribus peccata nimia seueritate condempnant. Item. in harundine notatur infirmitas resistendi temptatoribus. Harundo est ergo qui omni uento temptatoris succumbit. de quo ecclesiastico. Non te uentiles in omni uento. et non eas in omni uia. Qui enim omni uento temptationis se permittit uentilari rapitur ad omnem viam iniquitatis. de hoc ieremia li. Ecce ego suscitabo super babilonem. et super habitatores eius qui cor suum leuauerunt contra me. quasi uentum pestilantem. et mittam in babilonem uentilatores et uentilabunt eam. babilon [[mundus?]]. Nam sicut in babilone facta est confusio linguarum ex diuersitate. Sic in cordibus mundanis desideriorum diuersitate confusio est linguarum Sunt autem cordis desideria. habitatores babilonis. huius leuauerunt contra dominum cor suum superbe desiderantes qui dominus prohibet propter quod iratus dominus permittit eos agitari uento pestilentie id est malis et [[mordosis?]] [[?]] gestoribus demonum qui tanquam uentilatores malos uentilant. eos uariis temptationibus ad multifaria facinosa rapientes. Unde iob. xxi. Erunt sicut palee ante faciem uenti. et sicut fauilla quam turbo dispergit. et Ezekiel i. Ecce uentus turbinis ueniebat ab aquilone. et nubes magna et ignis inuoluens. Ventus turbinis est temptatio mentem conturbans. ueniens ab eo scilicet diabolo qui dixit. Sedebo in lateribus aquilonis. nubes magna est mentis excecatio. ignis est ardor malitie feruentis in mente. Attende [[?]] quod nisi uento temptationis resistere curauerimus. certe oculis mentis in consensu temptationis et in corde succendetur ignis malitie. qui circa resistendum est uento temptationis uiriliter. quia sicut dicitur id est ad cor. x. Fidelis est deus qui non sustinebit nos temptari supra id quod possumus. set faciet cum temptatione prouentum ut possimus sustinere. Unde in numeris xiiii. Cum uidissent exploratores [[missi?]] a moyse in terra promissionis filios enachim de femine giganteo quibus comparati erant. quasi locuste. et cum populis hoc audito territus timeret. dixit iosue. Ne timeatis populum terre huius quia sicut panem possumus eos deuorare. recessit ab eis tempore. dominus nobiscum est. nolite metuere. filii enachim. quod interpretatur terribiles maligni [[spiritu?]] sunt quibus comparati sumus. quasi locuste. que torpent in mane. cum sol efferburunt acrius uolant. et si ad eorum similitudinem acriores fuerimus in tempore temptationis et in uolatu boni operis quo celestia peruntur. tunc poterimus de diabolo triumphare. Unde ozigenes super hec locum. Vult dominus res mirabilies facere. Vult de locustis superare gigantes. et de hiis qui in terra sunt celestes uincere nequitias. hoc est forte quod dicit Quis qui credit in eum non solum faciet ea qui facit. set maiora. Maius enim mihi uidetur si homo in carne positus fragilis et caducus. fide tamen Christi et uerbo armatus demonum superet legiones. et [[quamuis?]] ipse Christus sit in nobis. populus tamen esse dicit [[?]] pro nos uincit. Et attende quod dicit iosue. Sicut panem poterimus eos deuorare. Panis confortat cor hominis. et frequens uictoria [[?]] de diabolo mentem corroborat ad uincendum. Poterimus autem diabolum superare quia amisit contra nos temporis auxilium. et dominus nobiscum est. Unde dicebat iosue. Tempus recessit ab eis. Solet siquidem temporis prosperitas in naturam et pugnationem cum diabolo militare. set omnia tempora iam plena sunt angustiis et doloribus [[naturam?]] ut potius ad contemptum temporalium nos inuitant Et [[?]] tempus a claustris recessit diaboli. ITEM. harundo crescit in altum fragili stipite in quo infirma seculi altitudo et superbia demonstratur. Unde abdias. Si exaltatus fueris ut aquila et inter sidera posueris [[?]] tuum. inde de detraham dicit dominus. Et dicitur altitudo secularis. auis. nidus qui fragilis est et infirmus ad modicum durat tempus. Et iob xx. Si ascenderit in celum superbia eius et caput eius nubes tetigerit quasi sterquilinum infine perdetur. Nam omnis in quantumcumque superbus in cadauer uilissimum. et caput excelsum in sterquilinum redigetur. Et iob. 30. Eleuasti me ad modicum et quasi super uentum ponens elisisti me ualide. Nam quia modicum est omnes quod transit modica est altitudo temporalis. et caueat qui sedet in altitudine potestatis terrene. ne quasi super uentum sedens corruat. Et grauiter confringatur. Item iob dicit xxi. Quotiens lucerna impiorum extinguitur. et super ueniet eis inundatio et diuidit dolores furoris sui. prosperitas siquidem impiorum uelud lucerna extinguitur. et superueniet improuisa dolorum inundatio. et diuidit dolores impio furoris sui. nam eternas dolores impio seruat. et aliquando mentem eius dolore uerberat. Item harundo radicatur in ceno. Radix hominis uoluntas eius est. qui si in munda fuerit homo sicut harundo radicatus est in ceno. Set sicut dicit marcus. iii. Iam securis ad radicem arboris posita est id est iuditiaria seueritas orta est ad puniendam malam uoluntatem. de quo ezekiel xi. Quorum cor post offendicula et abhominationes suas ambularet. horum uiam in capite eorum ponam. Nam si cordis affectus ea qui deum ostendit desideret. et uitiorum abhominationes concupiscat. huius male uoluntatis animam pena rapiet in gehennam et et radix humani desiderii spes dicitur hominis si fixa fuerit in terrenis de qua dicit amos. ii. Contriui fructum eius desuper et radicem eius subter. euelli siquidem meruit radix que fructum non facit. set terram occupat. Evellatur ergo tanquam radix inutitlis spes terrenorum a mente. Nam fructus huius radicis muenitur et nullus comparabilis lanugini que crescit in harundine. Unde [[sapientia?]] v. Spes impii tanquam lanugo que a uento tollitur et tanquam spuma gracilis que a procella dispergitur et tanquam sumus qui a uento diffusus est. et tanquam memoria hospitis unius diei pretereuntis. Ecce quem spes impii que consistit in terrenis comparatur lanugini. spume et fumo. et hospiti transeunti. nam uoluptas que speratur ex habundantia [[underlined]] terrenorum [[/underlined]] terrenorum. uolatilis est ut lanugo inanis. et fragilis ut spuma super faciem aque. oculos mentis turbat ut sumus. Stercora id est imunditias peccati relinquid ut [[underlined]] [[hospes?]] [[/underlined]] hospes preteriens. Unde iii. [[Sapientia?]] Sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est. et uacua spes illorum. et labores sine fructu. et nequissimi eorum filii. Nequissima enim sunt illius opera. et labores steriles qui doctrinam dei uerborum despicit et uerborum disciplinam. igitur quia nichil de harundine id est de peccati proprietatibus harundinis fuit in Iohanne. iohannes enim fuit harundo. Sequitur. Set quid existis uidere hominem mollibus uestitum. Ecce qui mollibus uesti in [[do. re.?]] sunt. Qui enim fluida delitiis soluuntur membra extorrores regni sunt celestis sub iure diabolorum qui sunt reges tenebrarum in deserto mundi huius sterili et infructuoso consenenscunt. Nemo enim putet in fluxu. et studio
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar