Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f006-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
hanc autem turpitudinem delet fluuius misericordie renouans hominem. qui circuit terram eiulath. Terra eiulath est mens [[peccatoris?]] penitentis. qui amore parturientis in dolore contritionis laborat ut serpentem tortuosum diabolum emittit per angustias penitentie quam ipsa conceperat per uoluntatem culpe. In quarto fluuio siginficatur diuinum benefitium in natura multiplicationem uirtutum et bonorum operum. Nam quartus fluuius est eufrates id est fructificatio et gratiam dei designans. que nos fructificare facit. de qua [[leuiticus?]] xxvi. Dabo uobis pluuias temporibus suis. et terra germinet germem suum. et pomis arbores replebuntur. Dat dominus pluuias id est rosem celestis gratie. ut terra mentis nature pariat germen cognitionis et uoluntatis bone et uirtutes nature quasi arbores fructificent opera sancte conuersationis. Item gaudete in domino pro benefitiis patrie. de quibus in benedictione dicitur Genesis xxvii. Det tibi deus frumenti. uini et olei habundantiam. Frumentum quod corroborat corpus tuum stola et corporis. uinum letificans mentem vel inebrians omnem dolorem. et curam sepeliens stola et anime. utrique iungitur oleum quod omnem liquorem super enatat. quia utrique stola quicquid excogitari potest exsuperat. Item gaudete in domino. quia sicut dicit [[Malachi?]]. in fine. Scriptus est liber monumenti id est recordationis coram eo timentibus dominum et cogitantibus nomen eius. et parcam eis dicit dominus sicut parcit uir filio suo feruienti sibi. Et uidebitis quid sit inter feruientem deo. et non feruientem ei. Unde sequitur. Ecce dies ueniet succensa sicut caminus. et erunt omnes superbi. vel fatientes iniquitatem stipula deuorabit et inflammabit stipulos [[qui?]] Christi dominio per obedientiam seruitutis nolunt esse subiecti set econtrario sicut statim dicit deus per pophetam. Orietur timentibus nomen eius sol iusticie. et sanitas in [[?]] eius. nam timentibus eum et tamquam domino seruientibus post tenebras uite presentis orietur Christus sol iusticie. et iocunditate sue uisionis. irradians nos et sanatos per gratiam suam in humeris suis ad gratiam deportabit. Itaque gaudete qui Christi subiecti estis dominio. Vos autem lugete qui Christi dominium abiecistis. de quibus ieremia v. Fregerunt iugum. rumperunt uincula. ideo [[percus?]] leo de silua. lupus ad uesperam uastabit eos. paritus uigilans super ciuitates eorum qui iugum obedientie domini fregerunt et preceptorum uincula rumperunt percutientur et uastabuntur a diabolo. qui leo dicitur propter ferocitatem lupus propter famem scilicet uorandi. pardus propter uarietatem fallendi. Deferit enim dominus eos qui suo contradicunt dominio et permittit ut uarietate fallatiarum a diabolo decipiantur. et deuorentur in peccatis absorti. et postmodum in [[?]] ferociter crucientur. Sequitur. Dominus [[proprie?]] est coniunctissimus est nobis per assumtam humanitatem. et ideo nichil solliciti sitis quia nos conturbat illa sollicitudo sanctorum patrum de dilatione aduentus Christi gementium et dicentium per ysaia lxiii. Ubi est zelus tuus. et fortitudo tua. multitudo uiscerum tuorum. continuerunt se super me. Zelus autem amor uiri in uxorem uindicans in adulteriam coniugem. nec adulterum dimittit impunitum si possit. [[Dicunt?]] ergo sancti patres ad dominum. Ubi est zelus tuus quasi dicat si uindictam fecisti de adultera id est peccatrice anima. cur non uindicas in adulterum id est diabolum. uxoris tue perfidum corruptorem. Ubi est domine fortitudo tua qui promisisti quod tolleres predam a forti. dicente ysaia. xlix. Numquid tolletur a forte preda. et quod captum est a robusto saluum esse poterit. cui querenti sic o domine respondisti quod et captiuitas a forti tolletur. et quod ablatum fuerit a robusto saluabitur. Diabolus est depredatus te deum [[autem?]] hominem captiuauit in peccatis. cur predam tuam sicut promisisti non excutis. et captiuuum tuum non soluis. Multitudo miserationum continuerunt se. Videtur fons indefitiens [[underlined]] misericordie [[/underlined]] tue miserationis deficere. et hec fuit sollicitudo sanctorum patrum et hec cessat. quia [[proprie?]] est dominus. Vel sic proprie est quia nobiscum est homo cum hominibus uerus emanuel. quod interpretatur nobiscum deus. ITEM. [[proprie?]] est deus per defensionem. et ideo nichil solliciti sitis id est non sitis timidi contra omnia aduersantia uobis. sitis ipso protegente securi. quia sicut dicit ysaia xxi. factus es domine fortitudo pauperis fortitudo egeno in tribulatione sua. Spes a turbine. umbraculum ab estu. Non enim deest dominus sperantibus in se. Set potius si mundus in te per tribulationes deseuiat. prestat fortitudinem ad uincendum. si insurgat in te diabolus cum multarum turbine temptationem uirtutem corroborat tibi dominus. Set resistat si carnis fornax exestuat in ardorem concupiscentiarum. prestat deus refrigerium. Si pauper fueris per humilitate. Si egenus fueris te diuino reputans auxilio indigentem. et ex te omnino indefitientem. Vel ita domminus [[proprie?]] est. quia appropinquauit regnum celorum. in tantum ut uiolenti rapiunt illud. ideo nichil solliciti sitis de temporalibus quia sollicitudo temporalium hominem [[effemiat?]]. et pusillaminem reddit. ut non uiolenter rapiat celum. Dum caro affligitur et seruire [[?]] compellitur. Dum temporalia contempnuntur. et iactato in domino cogitatu in [[partium?]] felicitatis eterne per opera misericordie conuertatu. Ille autem quem cura carnis et rerum [[paritaturum?]] conturbat [[?]]. et sollicitum reddit sub hoc honore. sic curuatus et deprimitur quod ad celum rapiendum non erigetur. Ideo dicit ieremias xvii. Custodite animas uostras. et nolite [[ponda?]] portare in die sabbati. Nunc siquidem est dies sabbati. in quo cessandum est ab opere seruili. Cura carnis seruire facit te [[?]] tuo. Sollicitudo seculi per auaritiam te facit seruum ydoli. igitur nichil sollociti sitis set in omni petitiones uostre oratione innotescant apud deum. Nouit dominus petitiones uostras si per uite sanctitatem commendentur. fatuarum uirginum petitionem clamantium apostoli. non nouit deus quia eas non nouit Unde et ipse dicit. Non noui uos. Innotescant autem apud deum petitiones uostre vel acceptabiles sunt. si ii. iii. sint congregati in unum sic habetur in matheo xviii. Si duo ex uobis consenserunt super terram de omni re quamcumque petierint. fiet eis a patre meo. Vel duo vel tres congregati in nomine meo in medio eorum sum. Si enim [[?]] et caro consenserint ut non sit inter eos bellum carne [[concupisciente?]] contra spiritum et spiritu contra carnem. quidquid petunt fiet quia ubi caro uult que spiritus uult. bonarum rerum et petitio. Si fuerint iii. scilicet uoluntas spiritu et uoluntas carnis. et seruitus sine ministeriorum membrorum congregati in unam obedientiam mandatorum diuinorum ibi ego sum dicit dominus et mihi tanquam presenti innotescunt. Isti autem tres congregantur tunc in unum. set pax dei id est deus qui est pax corda uestra et intelligentias uostras id est amorem cordium nostrorum et congregationem animorum custodiat in Christo Iesu id est in hiis qui pertinent ad salutem. ut non uagentur ad alia. sicut dicit ecclesiasticus 30. Contine et congrega cor tuum in sanctitate et tristitiam longe expelle a te.
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar