Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f007-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
diaboli. Egiptus mundus regnum est pharaonis id est diaboli assisrii significant demones ut pharao. Sunt multi qui sic in trenis dicitur in fine dicere possunt. Egipto et assiriis dedimus manus ubi saturemur panibus id est mundo et diabolo manuale homagium fecimus propter panem et sustamentum corporis. Set ad clamorem leonis rugientis in cruce relicta mundi iniquitate et homagio diaboli debent de manu leonis esurientis ad dominum deuolare. Ad predam et uindictam malorum dicit ieremias xxv. Rugiens rugit super decorem suum celemna quasi calcantium torcularibus in torcularibus continetur aduersus omnes habitatores terre. [[Celemna?]] est uox uindemiatorum exultantium et pro gaudio clamantium et dicentium pro ubitate uindemie calcatis torcularibus habitatores terre sunt homines mali. nam sanctorum conuersatioin celis est. zeleuma ergo continet habitatores terre quia sicut gaudent uindemiatores terre in habundantia uini. Sic de iustitia gaudebit et delectabitur in habundantia supplitiorum quibus affligentur impii in die iuditii quando rugiet rugiens super decorem suum quando scilicet rugiens modo sanandum tunc ad prodendum. Et attende quod dicit. Rugiet super decorem suum quia tonitruum dampnationis super illos descendet qui decori uidentur et sui. Unde in [[Christo?]] Cadent a latere tuo mille. cadent in supplitium multi qui putabant et putabantur sedere in latere. et tanquam uidicantes mundum cum eo et multi qui putabantur pro [[?]] ad dexteram collocandi. ubi autem dominus nunc leo clamet [[?]] iohannes dicit dicens ego uox clamantis in deserto. desertum appelat mundum. Unde sophonias .ii. ponet dominus spetiosam in solitudine. et uinum [[q?]] desertum. Solitudo est gastine terra uasta pro eo quod non a deo quod non ab angelis habitetur pro maiori parte. Set sicut sequitur in sopho. Accucbabuntur in medio eius [[greges?]] omnes bestie gentium in gregibus significantur qui quasi iumenta curam. scilicet faciunt in delitiis gule et luxurie dediti. In bestiis significantur superbi. crudeles iracundi. In ysaia xxiiii. Orientur in domibus eius spine et urtice et palinurus in munitionibus eius. Pro spinas uitiorum punctiones. pro urticas malarum cogitationum prurigines ut incentiua designatur. qui pullulant in domibus babilonis et in mentibus malis. Utrumque autem [[margin]] predictorum [[/margin]] exterius pro palurnum inuitur qui pro asperitate et densitate spinarum tangi non potest. quia iniqui dum qelibet mala faciunt ea nequissimi maiores defendunt. De hac sollitudine in deuteronomium. lviii. Ductor tuus [[sum?]] in solitudine magna. et terribili in qua erat serpens flatu ad urens et scorpio et nulle omnino aque et dipsas. Solitudo illa pro quam duxit dominus populum iudeorum mundus iste est de quo nos dominus deduxit ad terram promissionis. Hic est serpens flatu adurens scilicet diabolus flatu male suggestionis mentem adurens mentis paradisum redigens in solitudine. Unde iohel ii. quasi ortus uoluptatis terra coram eo et post ipsum solitudo deserti. Terra enim mentis humane [[q.?]] paradisus uernans flore uirtutum et aromatibus bonorum operum antequam ignis malitie mentem intrauerit in cuius ingressu quidquid est decoris in paradiso mentis totum exuritur et sic solitudo scorpio qui capite blanditur et cauda pungit dignitates diuitias honores significat que dum habentur afferunt blandimenta seductionis et in fine duplicant supplitia. Unde apostoli xviii. De babilone et filiis eius duplicate supplicia [[?]] opera eius in [[?]] quo miscuit. miscete ei duplum quantum glorificauit se et in delitiis fuit tantum date ei tormentum et luctum. Dipsas id est cicula genus est serpentis quodcumque momorderit scilicet [[itire?]] facit adeo parua est ut cum calcatur non uideatur. cuius uenenum autem extinguit quem sen- tiatur nec sentit tristitiam moriturus. Hic est serpens que [[?]] generat in corde quia uoluptas semper habet famem sui nec in uoluptate uidetur iniquitas et moritur anima in risu et gaudio uoluptatis. Mundus inuinium dicitur quia non est uia ubi non est ueritas et uita. Unde ysaia lix. Est retro iuditium et iustitia longe stetit Corruit in plateis ueritas et equitas non potest ingredi. Facta est ueritas in obliuionem et qui recessit et qui recessit a malo prede patuit. ITEM Non est una uia in mundo quia tot uie quot affectus. Ieremia iiii. Ventus urens in uiis que sunt in deserto non ad uentilandum et ad purgandum quasi dicat In deserto mundi huius sunt uie multe et devia multa que recedunt a uia unica que est deus et in istis uiis est uentus scilicet impulsus malitie uentus urens mentem incendens non refrigerans ad uentilandum et purgandum set ad uentilandum et dispergendum. [[?]] mundus non habet uiam progressiuam sed circuitum quia uncircuitu impii ambulant. Unde ysaia xix. Miscuit deus [[?]] uertiginis in medio egipti id est mundi et errare facit sicut errat ebrius et uomens in medio egipti id est mundi et [[?]] uertiginis hic est amor mundi uertens homines et rotans ad diuersas sollicitudines labores et uoluptates secundum rotarum qualitatem temporum et errat quem mundus sicut ebrius qui unam uiam non incedit firmus set uacillat extra uiam et attende quod dicit. Ebrius est uomens in ebriatus est quis si uomat et iterum [[serpentem?]] uomitu suo inebriet. quod sordidius est fastidit quis mundum et eius illecebras sicut ebrius calicem euomit mundi desiderium dum in sibi uertit in contemptum Set eodem rursus accensus desiderio ipsius mundi ergo inebriatur uoluptatibus quas antea fastidiuit In parabola xx. Ventilator impiorum rex sapiens est et immittit illis rotam malorum. Permittit enim dominus malos per diuersa uentilari desideria et sicut in tormento rote distracta cruciantur corpora sic mentes iniquorum per diuersa desideria distractas in rota malorum grauiter cruciari permittit dominus. Mundus desertum Unde sophonias ii. Siccitas spinarum et acerui salis et desertum usque in semper. Hac dicit frustura in ninive per quam designatur mundus. Spine crescunt in deserto. Spine [[dei?]] sunt uirides pungunt et dilacerant. Sicce materia sunt ignis et incendii. Sic peccata [[deum?]] docent materie uulnerant et dilacerant inueterata cibus sunt gehenne. Acerui salis sterilem faciunt terram et significant sterilitatem mundi quam inducit sal id est sapor mundiane uoluptatis quod manducatur in palatio diaboli de quo unde [[esdre.]] iiii. de illis loquens qui uolentes impedire ne iherosolim edificaretur. scripserunt regi persarum in accusationem ciuitatis dicentes se ideo dimittere quia memores erant salis quod in palatio comederant et ideo regis lesiones uidere non poterant. Sic mali sapore mundane uoluptatis ebri non possunt sustinere perfectum uirtutis per quam regnum diaboli leditur et decrescit. Quid autem clamet leo subditur dirigite et parate uiam domini. Via domini est in preceptis domini fatiendis semita est in superaddendis consiliis. Via lata est semita uero angustia. Via est ii. ad Cor. vii. Unusquisque uxorem habeat. et unaqueque uirum suum propter fornicationem. Uxori uir debitum reddat similiter et uxor uiro. Semita est de uirginibus preceptum domini non habeo Consilium autem bonum est homini mulierem non tangere. Item uia est ab philiper iiii. Laboret unusquisque propter bonum ut bonum habeat. Unde tribuat in tempore necessitatem pacienti. Semita est in marco x. ubi respondit dominus ei qui omnia precepta seruauerat a inuentute sua ii. Unum [[tibi?]] deest vade et vende omnia que habes et da pauperibus et habebis thesaurum in celo. et veni sequere me nudus nudum. Difficile qui pecunias habent introibunt in regnum celorum. Sed ecce sicut habetur in genere [[?]] Dan coluber in uia cerastes in semita. ita factum est. Dan siginificat diabolum qui coluber est decipiendo per seculi blandimenta. Cera
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar