Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f008-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
cupiscentiam oculorum que consistit in contemplandis turpibus et insuperuacuis acquirendis rebus temporalibus in dinoscendis et carpendis proximorum uitiis. Ab hiis ergo omnibus abstinentes uiuamus iuste rependentes proximo que sibi debentur sicut docet petrus in [[?]] iiii. et unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratie dei. Hec est iustitia que debetur proximo. Ut quodlibet donum spiritu sancti tam in temporalibus quam in spiritualibus obseruandum allis communicemus. Unde dispensantes in usus et utilitates proximi commissam a deo gratiam. Et hoc ita faciamus gratis sicut a deo gratis accepimus. Igitur quem expectamus beatam spem. et aduentum magni dei sic uiuamus sicut erudit nos gratia saluatoris ut munere natura expectatio compleatur. AMEN [[red ink]] Item de [[natiuitate?]] [[/red ink]] IN PRINCIPIO erat uerbum. Quia temporalem Christi natiuitatem hodie sancta celebrat ecclesia [[?]] de temporali ipsius natiuitate in evangelica legitur historia. quam tractat lucas. Set ne Christe putaretur principium habere in tempore. et non ab eterno fuisse de ipsius eterna natiuiutate in evangelio iohannis. Ut testimonio iohannis et luce duas credamus in Christo natiuitates. diuiunam et humanam et duas ipsius generationes. Unam eternam de patre. alteram temporalem de matre. Unam [[?]] naturam diuinam alteram [[?]] naturam humanam. Iohannes itaque volens ostendere Christum patri coeternum et consubstantialem. et tamen alium in persona permittit. In principio erat uerbum id est filius in patre eiusdem substantie set alterius persone. Si autem eiusdem substantie ergo coeternus. Verbum autem [[?]] dixit quam filius. quia sicut mentis conceptio ex matre nascitur et cum ea semper manet. sic persona filii ad quam transumitur [[underlined]] verbum [[/underlined]] nomen uerbi notatur esse a patre et cum eo semper esse. Postmodum subdit iohannes iii. clausulas contra iii. hereses. Siquidem contra heresi sabellii qui dicebat unam esse persona patris et filii et spiritus sancti. sicut una est natura dicit iohannes. Et verbum erat apud deum quasi alius apud alium. Contra arrium quem dicere preuidit iohannes aliam esse naturam patris aliam filii sicut alia est persona patris alia filii. et ideo dicebat filium puram creaturam esse. dicit iohannes et deus erat verbum id est verbum erat deus. Set non est nisi unus deus ergo verbum erat idem deus. eadem substantia. eadem natura cum patre. Contra nestorium uero quem dicturum preuidit iohannes quem filius esset quidem. sed adoptione non natura pro eo quod habetur in psalmo. Ego dixi dii estis dicit iohannes. hoc scilicet verbum erat in principio apud deum id est ita erat unum cum patre ut omne principium creaturarum sua preiret essentia. Sequitur. Pro ipsum omnia facta sunt. et postquam egit iohannes de diuinitate uerbi. subdit de operatione filii ostendens eum omnia fecisse. et eternaliter disposuisse et hominem misericorditer illuxisse. tres quoque in tribus clausulis elidit errores. Unam contra manicheum. qui dicebat duas in homine naturas. unam bonam ad [[deo?]] aliam malam a principe tenebrarum. dicit iohannes. Omnia pro ipsum facta sunt. Omnis scilicet creatura uisibilis et inuisibilis. omnis forma quecumque sit proprietas. Omnis compago id est partium coniunctio. et omnis concordia. id est elementorum in singulis dispositio. et sine ipso factum est nichil. Sic enim coniuncta trinitatis opera. quod nulla res subsistens facta est sine ipso. Vel sine ipso factum est nichil id est peccatum quod nichil est. et adnichilat hominem quia non est ab eo quidquid non est naturaliter set naturam peruertit. Set ne credas immutabilem esse dei uoluntatem audiens mutabilem creaturam ab Christo factam ostendit iohannes dicens quia non subito uoluit aliquid facere sicut mentitur pelagius. set omnia an eterno disposuit dicens quod factum est Christo id est in ipsius furoris mente uita erat id est uiuiit et semper uixit in eius preferentia. Sicut domus antequam esset et cum esset et cum esset desiit semper fuit in mente artificis. Vel sic quod factum est in tempore erat in Christo ente uita. Vel erat uita ablatus casus id est quadam uita litate. Hi est quadam certa cognitione in ipso. Vel si quod factum est in ipso id est in Christo ut natiuitas passio et sacramenta nature redemptionis uita erat in salus et redemptio natura. Contra appolinarem uero qui dixit Christum corpus fantasticum assumpsisse et sic animam dicit iohannes. Et uita erat lux hominum quantum in se est Licet uniquid non sentiant hanc lucem. Hec siquidem lux lucet quantum in se est in tenebrosis sicut sol super tectum. et tamen illi mali non sentiunt. sicut non ceci solem et tenebre peccatores eam non comprehenderunt quia sunt lippitudine criminalium et puluere venialium caligati. Si enim comprehenderent tenebre non essent. Ut autem et iste tenebre possent comprehendere lucem. fuit homo missus a deo cui nomen iohannes erat et iste missus uenit in testimonium ut testare prohiberet de lumine id est de Christo nato. ut omnes quantum in ipso crederent lumen Christum pro ipsum testificantem. Non erat autem iohannes lux uera. set missus ut testimonium prohiberet de lumine uero. Erat lux uera Christus qui illuminaret omnem hominem uenientem in hunc mundum. omnem hominem qui a deo recedens et cadens in mundum cecatus est. alioquin non indigeret illuminari et hec lux in mundo erat presentia deitatis et mundus pro ipsum factus est. et mundus eum non cognouit id est dilectores mundi. Sequitur. In propria uenit. Iohannes contra illos qui dicebant humanam naturam in primo ita proditam ut omnino esset irreparabilis. Postquam de diuinitate Christi permisit de eius humanitate subdit. postquam hominem reparauit dicens. In propria uenit. Christus carne assumpta uenit in mundum et sui enim non receperunt pro fidem Qualiter autem carne assumpta pro pro natiuitatem hodie in mundum uenit ostendit lucas historiographus tempus natiuitatis et locum et testimonium anglorum. et noue natiuitatis explicans gaudium dicens. Exiit edictum a cesare augusto ut describeretur uniuersus orbis id est ut quioibet de tot orbe descriptione notatus soluendo censum capitis sui denarium impressum regis ymagine et valentem x. numeros usuales se ostenderet et profiteretur romano subiectum imperio. hec descriptio prima facta autem preside syrie cirino. Siria prouintia est in cuius medio est iudea quasi umbilicus terre. ibi primum census exigitur. ut a medio usque ad terre terminos precederet descriptio pro quam sciret cesar augustus quot essent in orbe regiones. quot castra et uici et quot in illis hominum capita. Et ibant omnes iuxta regis edictum ut profiterentur singuli in suam ciuitatem ubi fortem habebant terre et tribum. Ascendit autem et ioseph inter alios a galilea de ciuitate nazareth ubi conceptus erat dominus in iudeam prouintiam in ciuitate david que uocatur bethleem cum maria uxore pregnante ascendit ut profiteretur et censum solueret. [[?]] est autem cum essent ibi impleti sunt dies marie ut pareret. et peperit domenice diei nocte mei anno xliii imperii augusti filium suum singulariter virginis non ioseph. primogenitum ante quem nullum peperit et pannis uilibus eum inuoluit et reclinauit in presepio ut erat asinus ioseph ligatus. quia non erat ei locus alius in diuersorio. Diversorium tectum erat commune siue domuncula inter duos muros ante et retro sine parietibus ubi homines diuertebant et asinos reponebant proper aeris intemperiem. Hic uirgo peperit hic natus est dominus. Et pastores erant in regione eadem uigilantes et custodientes [[uigilias?]] super gregem suum. Et ecce angelus domini stetit iuxta illos et claritas dei circumfulsit eos ex omni parte sui luminis aspersit radios quod in toto orbe testamento non legitur et dixit illis angelus nolite timere. Ecce enim sicut celi aues. dei filium uirgini concipiendum et ioseph conceptum nuntiauerunt sic enim ego natum uobis ewangelizo gaudium magnum quia eternum quod erit omni populo cunctis diuersitatibus gentium congregando quia nobis hodie natus est Chritus deus et homo in ciuitate david bethleem. Nox erat ac tamen dixit hodie quia gaudium venerat nuntiare et hoc uobis signum. Inuenietis infantem pannis inuolutum et positum in presepio. Signum salutis est fidelibus humilitas saluatoris. que opposita est superbie pro quam intrauit mors et subito ne parua uideretur unius
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar