Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f009-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
angeli auctoritas facta est cum angelo multitudo celestis que sequebantur ducem militie qui contra malignos spiritus ad tutelam naturam angelorum ordinat excercitus. et in sua natiuitate misit multitudinem angelorum laudantium dominum et dicentium Gloria in altissimis id est in celis deo de redemptione hominis et reparatione ruine angelorum que restituetur ex hominibus et in terra pax hominibus bone uoluntatis reconciliantis in sanguine Iesu Christi. Et factum est ut discesserunt ab eis angeli in celum pastores credentes angelico testimonio de transeundo ut natum regem uiderent loquebantur ad inuicem dicentes. transeamus usque bethleem et uideamus hoc verbum quod erat in principio apud patrem quod factum est caro quod fecit id est incarnari constituit deus et ipsa tota trinitas et sic factum ostendit nobis in carne. Et venerunt festinantes non cum desidia Christi querentes presentiam et inuenerunt mariam matrem et ministrum ioseph. et infantem positum in presepio. tanquam fenum animalium quia omnis caro fenum. Videntes autem verum quod fuit ab angelo nuntiatum cognouerunt verum esse de verbo quod erat in principio illud quod dictum erat eis de puero hoc est omnes qui audierunt a narrantibus [[insertion]] [[margin]] pastoribus [[/margin]] [[/insertion]] mirati sunt de tanta attestatione pastorum qui fingere audita nescirent. Set simplici facundia vera predicabant et de incarnationis misterio et de testimonio et laudibus anglorum et de hiis omnibus que dicta erant a pastoribus ad ipsos. MARIA autem non minus ore pudico quam corpore secreto que nouerat. nulli diuulgans ante tempus congruum conseruabat omnia verba hec [[?]] in corde suo tanquam in thesauro et reuersi sunt laudantes et glorificantes deum in omnibus qui audierant. et sic se [[habere?]] uiderant sicut ab angelo dictum est ab illos. Igitur uenit Christus in propria id est in mundum pro humanam natiuitatem sicut tractat lucas. et tamen sui id est presertim nisi pauci eum pro fidem non receperunt. Licet a prophetis premissum ab angelis demonstratum a pastoribus proclamatum. Quotquot autem siue iudei siue gentiles receperunt eum pro fidem dedit eis pro gratiam spiritus sancti potestatem filii dei fieri ut eterne felicitatis hereditatem possiderant. tanquam filii pro adoptionem. Heredes quidem dei coheredes autem Christi. Hiis in quidem dedit qui pro fidem sancti filii dei in nomine eius. quod Christus est credunt deum unigenitum et hominem unctum qui pro fidem facti [[?]] filii dei quantum ad hanc generationem non sanguinibus maris et femine. neque ex uoluntate carnis scilicet mulieris qui propter fragilitatem dicitur caro. neque ex voluntate viri quantumcumque ordinata pro Matrimonium et legitiam. set ex deo pro baptismum et spiritualem regenerationem nati sunt. Nam ut homines possent ex deo nasci et fieri filii dei. ideo verbum id est filius dei caro factum est de carne femine que spiritualiter caro dicitur. ubi dicitur neque ex uoluntate carnis carnem sumens. homo factus est hominis filius et habitauit in nobis similis nobis passibilis pro humanitatem in qua docuit. et miracula fecit. In qua transfiguratus est et resurrexit. Vidimus gloriam eius agnoscentes gloriam maiestatis eius. quasi vere unigenitit a patre eidem pro omnia coequalis. et uidimus eum plenum gratie super quem requereuit spiritus sanctus cum omni plenitudine carismatum. et plenum ueritatis id est deitatis. tamquam in quo habitauit plenitudo diuinitatis corporaliter solide scilicet et perfecte. [[red ink]] Item de natiuitate. [[/red ink]] Et uita erat lux hominum et lux in tenebre lucet. tenebre eam non comprehenderunt. Hodie dilectissimi nato in carne saluatore domino nata est nobis uita et lux. Sicut pater dicit per ysaia xix ad filium Dedi te in lucem ut sis salus mea usque ad extremum terre. Venit ergo ad nos lux et uita Christus. ut in tanta habundantia et largitate uitam infunderet quam late quam copiose lux diffunditur. Misit ad nos deus pater filium suum dicens ei pro ysaia xix. Dedi te in fedus populi suscitares terram. Venit Christus ut mandatum patris impleat. ut hominem mortuum in peccatis quod in terram redactum resuscitet. et sublato peccatorum velamine tenebrosas mentes illuminet. Ve tibi miser uitam fugis ne tuus sucitetur mortuus. et lucem fugis ne tue illuminentur tenebre. in sepulcro peccatorum tuorum fetet anima tua. iniquitatum suarum tenebris inuoluta. reuelata cordis tui [[insertion]] caliginem [[/insertion]] aperti ad lucem gratie fenestras cordis pro confessionem expande mortuum tuum. Nam ut eum resuscitet verus iam incarnatus est heliseus. Hec autem iuditium mundi. Sicut dicit iohannes iii. quia venit lux in mundum et dilexerunt magis homines tenebras quam lucem. Venit autem et uita. et dilexerunt magis mortem quam uitam. Venit medicus ut suscitaret mortuos. et contempto medio sicut dicit osee ix. Effraim aducit ad interferoem filios suos. Nam fructificatio et abundantia humana que significatur pro effraim filiis suis causa mortis existens eos ducit ad carnificem. ad diabloum homicidam. qui etiam doctrina vel exemplo suggestione vel concilio alium ducit in mortale peccatum cum ducit ad securum carnificis preripit alius alii mortem et malum quod uidet alium facturum ipse prior facit tanquam inuidens alii quod ipsum precedat ad dampnationem cum dicat sapientia id est Nolite zelari mortem in errorem uite nostre. Pessimus enim error hominis est cum opus auaritie vel luxurie quod alius faceret ipsem facit prior tamquam inuideat illi ne in tali facto dampnetur sibi magis eligens mortem. Querite me dicit dominus v. Amos. et uiuetis et nolite querere betel. et in gallgala nolite intrare. et in bersabee non intrabitis. In betel adoratur uitulus aureus. in quo notatur auaritia et comes diuitiarum petulantia. Galgala interpretatur uolutabrum hec est luxuria porcorum volutabrum in quo uelut porci uolutantur luxuriosi. Bersabee interpetatur puteus. vii.us [[septimus]] et significatur peccati uoraginem et abissum sine fundo et termino. sicut dies septima terminum vel vesperam non dicitur habere in Genesis. Ne queratis ergo auaritiam vel mundi lasciuiam. Non intretis uolutabrum luxurie. nec mittatis uos in abissum peccati. set querite me. et uiuetis. sicut dicitur in parabola viii. Qui me inuenieret inueniet uitam et hauriet salutem a domino. Set hec uita que est fons delitiarum indefitiens uilipendetur. sicut dicit ysaia lvii. Vitam manus tue inuenisti. propter ea non rogasti quasi dicat habundantiam diuitiarum quas acquisisti uitam tibi constituisti. propterea de uita uera non rogasti. Illuxit nobis hodie dies sanctificationis quia lux in tenebris lucet. lux vera que illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum. Nam mulier eangelica lucernam suam accendit ut dragmam perditam requireret cum diuina sapientia. lumen deitatis abscondens in carne lucernam accendit ut hominem perditum cui suam ymaginem impresserat sicut dragma. denarius est ymagine regis insignitus. et ideo nasci decreuit dominus in terris cum ex edicto cesaris describeretur uniuersus orbis. Si enim terrenus imperator exigit ut universus orbis se ipsius subiectum profiteatur imperio. et in subiectionis inditium unusquisque soluit denarium in quo sit ymago regis et sui nominis inscriptio. quantomagis celesti imperatori offerendo censum fidei et iustitie. debemus profitere subiectionem et eidem presentare tamquam denarium animam lumine sui uultus insignitam. siue denarium decalogi. Vel in operibus nostris. in quo denario uultus id est voluntatis regis nostri impressa signatur. tempore siquidem quo soluebatur tributum cesari. nasci uoluit dominus. quia mundum absoluere uenerat a tributo exigebat princeps mundi scilicet diabolus. qui mors dicitur a singulis hominibus tamquam tributum signatum sibi mortis denarium. Venit Christus in carne mortali et mortis carnalis nummum prosoluens hominem liberauit a tributo dampnationis. Sicut autem tempus. Christus et locum deus elegit natiuitati sue congruum. Natus in bethleem et in presepio reclinatus est. Bethleem interpretatur domus panis id est habundantia panis. et ubi nasceretur panis angelorum
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar