Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f009-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
[[line on top of page]] Q[[?]] furtiuie tollit parat ille [[?]] [[/line on top of page]] nisi in ciuitate cuius nomen panis habundantiam siginificatur. quia in hoc pane Christo nata est reformationis plenitudo. sicut [[habent?]] [[sapientes?]] xvi. Panem de celo prestitisti omne delectamentum in se habentem et omnem saporem et suauitatem. Reclinatus in presepio ut feno carnis sue reficeret animalia. Nam qui panis est angelis fenum est hominibus. Angelos enim sue deitatis contemplatione reficit. et homines qui nondum maiestatis sue faciem contemplantur tamquam feno reficit. dum nos doctrina et operibus que iessit in carne que fenitum est pascit et nutrit. Unde iob. vi. Numquid rugiet honager cum habuerit herbam. aut ugiet bos cum ad presepe plenum steterit. Rugiet onager cum herba deficit. mugit bos si presepe sit uacuum. Cur autem o homo rugos ut onager. mugis ut bos in desideriis rerum temporalium. in desideriis voluptatum que uenena sunt animorum cun tibi deus tam salubri feno presepium impleuerit. Datus autem in diuersorio illos redarguit qui sicut dicit ieremias xxix. Edificant sibi domos latas et cenacula spetiosa qui aperiunt sibi fenestras et faciunt laquearia cedrina. et pingunt sinopide id est sanguinis Christi. et de rapina pauperum et patrimonio crucifixi luxuriantes in edifitiis suis. Fecit deus ade et uxori sue tunicas pelliceas. Sancta autem uirgo paruulum natum pannis inuoluit. quorum renouatur in aquis. humane nature renouationem demonstrans in filio cuius inueterationem nem et corruptionem in tunicis primorum parentum deus demonstrauit. Sequitur. Et pastores erant in regione eadem et cetera. Nato beatissimo pastore qui ad officium pastoris venerat explendum. angelus domini primo pastoribus et uigilantibus ad gregis custodiam apparuit circumfulsit. qui illi preceteris merentur sublimia uidere et super eos diuina gratia coruscat qui fidelibus gregibus sollicite presunt. quia uero in gregibus simplicitatis humilitas. et patientie benignitatis et obedientie uirtutes signantur. pastorum inuitamus exemplo ut humanum gregem nutriamus ne deficiat. Supra hunc gregem noctis uigilias obseruemus. quem sicut psalta facta est nox. et in ipsa pertransibunt omnes bestie silue catuli leonum rugientes ut rapiant nam dum mundus peccatorum et ignorantie tenebris inuoluitur malignorum spirituum principes et eorum ministri tamquam leones. et eorum catuli de temptatione in temptationes pertranseunt rugientes ubi gregem uirtutis diripiant. contra quos prouida sollicitudine uigilandum est. Sicut docetur in [[canto?]] anima fidelis. Nasus tuus sicut turris libani que respicit contra damascum. Per nasum significatur discretio qui maligni spiritus procul odorat infidias. Damascus interpetatur oculus sanguinis vel propinans sanguinem. Hic est diabolus cuius oculus cruentus non aliud obseruat nisi ut propinato peccati sanguine mentem tamquam pastorem inebriet et gregem uirtutum deuoret. nam percusso pastore dispergentur oues gregis. Libanus autem interpetatur candor. et significat nitorem iustitie. turris igitur libani munimentum est candoris id est iustitie. Erit igitur nasus tuus sicut turris libani [[que respicit?]] contra damascum. Si uite tue munditiam per discretionis uigilantiam munias et contra diaboli uersutiam mentis oculum uigilanter intendas. Et quem beatus seruus quem dominus inuenerit uigilantem. ideo uigilantibus annuntiat angelus gaudium magnum quia illis natus est saluator qui uerbum dei implere satagit dicentis. Vigilate et orate ne intretis in temptationem. Sequitur. Et hoc uobis signum inuenietis infantem inuolutum. Signum salutis obtinende per militiam regis nostri et armaturam contra iacula temptatoris pugnauit diabolus contra primum parentem in tribus iaculis. Superbia. Auaritia. gula. Venit miles noster Christus in armis humilitatis. pauperitatis. et abstinentie. Unde dicitur. Inuenietis infantem in quo significatur humilitas. Nam infans infirmus est paruus et balbutiens. quod est dicere inuenietis infantem nisi inueniens maiestatem [[examinatam?]] potentiam infirmatam. balbucientem sapientiam. Hic est infantulus noster qui alligauit potentia sua diabolum ut in eo luderet sicut infans ludit in passere. Unde iob. xl. [[?]] aliam translationem loquens deuehemot id est de diabolo dicit. Nunquid alligabit eum sicut passerem infantulo. De pauperitate subditur. pannis inuolutum. uilibus indui uoluit. ut nos gloria immortalitatis uestiret. vilibus indui uoluit ut sue pauperitatis exemplo impetum cupiditatis restringeret. sicut dicit iob. xxxviii. ubi eras cum ponerem nubem uestimentum eius scilicet maris. et caliginem eius scilicet quasi pannis infantiae obuolutionem. Loquitur de mari per quod significatur auarus in quod si omnia flumina fluant non tamen redundabit. eius uestimentum ponit deus nubem cum mentem eius auaricitate permittit uestiri. obuoluit autem deus caliginem cordis eius quasi pannis infantie cum cecam ipsius cupiditatem restringit exemplo sue pauperitatis. et uilibus pannis sue infantie demonstrauit. In signum autem abstinentie. Inuentur puer a pastoribus non pendens ab ubera matris. set in presepio positus quia non uenit cibari. set cibare. non uenit pasci set pascere docens ut nemo sibi uiuat. aut mundi pascitur delitiis. set uiuat aliis ut cibus fit uerbo et exemplo. ideo et reclinatus est dominus in presepio. quia ipse erat ille ezechias de quo dicitur ii. parabola xxxii. qui edificauit ypotecas frumenti uini et olei et presepia iumentorum in ierusalem. Ezechias interpretatur auxilium domini. Hic est Christus in quo dei patris recepimus auxilium. ipse in ierosolim id est in ecclesia edificauit fidelibus sua presepia scilicet ypotecas id est cellaria frumenti uini et olei scilicet doctrinam sacre scripture que sicut panis confirmat et corroborat cor hominis. Et sicut uinum inebriat mentem et sicut oleum conscientie faciem exhilarat. Sequitur. [[underlined]] Et subito facta est cum angelo multitudo celestis exercitus [[/underlined]]. laudantium deum et dicentium. gloria in altissimis deo et cetera. Annuntiant angeli deo gloriam cuius humilitatem demonstrabat presepium et in terra pacem hominibus bone uoluntatis ubi omnis tollatur excusatio. Si enim diuitias zachei non habes si desint tibi duo minuta uidue si denique nec calicem aque frigide potes offere domino offer ei denarium bone voluntatis et factum est ut dissesserunt angeli im celum pastores loquebantur ad inuicem. transeamus usque bethleem et cetera. Exemplo pastorum monemur ut abitianius omnes carnales concupiscentias. cogitatione mentis et desiderio transeamus insuper nam domus ueri panis ut ad eius uisionem veniamus. qui pro nobis factus est caro. De hoc transitu dicit ysaia xxiii. Transi terram quasi flumen filia maris non est cingulum ultra tibi. Mare mundus significat. filia maris que de mamilla mundi fugit. que dulcedinem sapit set amaritudinem generat. cui dicit transi terra quasi flumen. Qui debet flumina transire se succingit et transitum eligit in illa parte fluminis ubi minus profunda est aqua et minus lata. igitur succingere te cingulo castitatis constringens cogitationes et renes ne deffluant ad immunditias. nec eligas transire per habundantiam terrenorum bonorum ubi periclitati sunt set per tenuitatem et angustiam pauperitatis nam per riuulum cum securitate transitur. Sequitur. Venerunt festinantes. non enim cum desideria querenda Christi presentia. quia sicut dicit salomon in proverbis xiii. Qui mollis est et dissolutus in opere scilicet est sua opera dissipantis quasi dicat Qui opera bona incepti districte sine torpore et mollitie non prosequitur similis est homini sua opera discipantis et iob. vi. Confiderate semitas theman. Itinera saba. Themam interpretatur auster. et significat fluxam et tepidam uincendi remissione. Saba interpretatur rete et significat obligationem et impedimentum operandi. Nam qui pedes suos mittit in rete inpedus est ne procedat. Dicit ergo iob. Considerate semitas scilicet theman scilicet itinera saba. quia qui non districto studio set dissolutis gressibus vadit fluxis gressibus implicatur et tepiditatis sue reribus ad ea que dei sunt impeditur. Sequitur. Et inue[[nerit]] [[line on bottom of page]] non est [[las?]] regis vel hones[[?]] despectio lege [[/line on bottom of page]]
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar