Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f010-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
mariam et ioseph et infantem positum in presepio. Transeuntes siquidem de mundana conuersatione ad sanctitatem ecclesie in qua est spiritualis refectio uqe significatur per bethleem. muenerunt mariam id est ecclesia catholice pulchritudinem et tanquam sponsum eius iospeh cetum seculorum magistorum. Inuenerunt et dei humilem aduentum scripture paginis insertum tamquam in presepio reclinatum ut in uia boni operis non deficiant tantis epulis confortati. In hoc etiam aliud datur intelligendum quod inuenerunt mariam et ioseph et infantem positum in presepio. Nam maria interpretatur stella maris. ioseph autem augmentum [[sui?]] appositio. querentes dominum quasi stellam maris inuenerunt gratiam domini que per mare huius seculi ipsos dirigit ad portum salutis. Inueniunt etiam tamquam ioseph largifluam dei bonitatem que bonorum operum tribuit incrementum supra meritum apponit retributionis premium. Inuenitur in presepio Christus deus et homo. Nam peruenientibus ad Christum duplex preparatur refectio. duplex delectatio quando dominice incarnationis cognosceret ammirabile sacramentum. et facie ad faciem uidentes deum contemplabuntur quod iohannes intonat. quem in principio erat verbum et verbum erat apud deum. et deus erat verbum. Quod nobis prestare dignetur et cetera. [[red ink]] Dominica i.a post pentecost [[/red ink]] Quanto tempore heres paruulus est et [[?]] ad galateos iiii. In illis dominicis que precedunt domini natiuitatem agebatur de aduentu Christi. quia uero deus in propria et sui eum non receperunt per fidem. In hac dominica prima post natiuitatem insinuatur eius receptio et qualiter vel a quibus fuit receptus. et illius uerbi comprobatur ueritas quod habetur in iohannes ix. In iuditium ego veni in mundum ut qui non uident uideant. et uidentes ceci fiant. Nam sicut dicit apostolus in epistula. Misit deus filium suum ut eos qui sub lege erant redimeret scilicet iudeos. Set quem propter eorum incredulitatem ipse positus est in ruina sicut habetur in ewangelio et in israel qui prius uidebat cecitas facta est. Dominus sicut cantatur in offerenda firmauit orbem terre. Nam gentiles firmauit in fide qui quasi in orbe erant circa iudeos. ipsis spretis qui erant in in meditullio ut qui non uiderent et intrarent ad fidem plenitudo gentium. Set quem in fine seculorum refrigescet karitas gentium. et saluabuntur reliquie iudeorum. ita uidelicet ut qui uident de gentibus ceci fiant. et iudei modo non uidentes uideant. ideo in fine misse cantatur tolle puerum et matrem et cetera. Nam Christus qui mistice transiit ad egiptum id est ad gentem. in fine seculi ad iudeos quasi ad terram iudaicam reuertetur. Igitur uolens apostolus demonstrare quod lex cessare deberet in aduentu Christi similitudine tali uititur ad hoc probandum. Quanto tempore heres paruulus est etate et scientia nichil differt a seruo quia cogitur verberibus. et nullam habet potestatem rerum suarum. cum id est quamuis sit futurus dominus omnium rerum suarum paternarium. set potius sub tutoribus est qui eum contra hostes defendant et actoribus qui pro eo causas agant et ipsum informent in moribus. et usque ad prefinitum tempus a patre id est usque ad determinatum tempus in quo libertas sui et suorum dabitur ei nam postquam adultus est libertatem habet sui et suorum. itaque et nos iudei simili modo cum effemus paruuli in cognitione die. et in uiribus resistendo peccato eramus territi minis legis et promissorum blanditiis capti. et per hoc eramus seruientes sub elementis mundi id est sub lege que intelligitur per elementa. quia ipsa prima doctrina ad fidem et iustitiam sicut ab elementis scilicet litteris primum usum discendi assumunt paruuli. At ubi uenit plenitudo temporis id est postquam venit tempus plenum gratia in quo plene daretur spiritus sancti dona et ea que de Christo predicta fuerunt adimplentur. misit deus filium suum. et hominibus fecit uisibilem factum ex muliere. non de uiro et muliere. set tamen de muliere id est ex virgine factum sub lege. quia circumcisus est et hostia legalis por eo oblata est. et sic impleuit legis sacramenta. tamquam factus sub lege. quod autem sequitur. ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum reciperemus. redde singula singulis et sic iunge litteram. factus est sub lege ut eos qui erant sub lege pressi sub onere legis redimeret a peccatis. a perditione a diabolo. factus est ex muliere ut adoptione filiorum reciperemus quasi ut facti filii dei adoptium participes effemus diuine glorie. Nam sicut nostra natura participat sic ad sue diuine nature contemplationem nos adoptat. ut qui [[?]] diuinam naturam [[?]] non habet [[?]] humanam naturam esset primogenitus id est in dignitate primus in multis fratribus. Sequitur. quem autem estis filii dei ad huius declarationem et probationem. misit deus pater spiritum filii sui id est spiritum sanctum qui ab eo procedit filio in corda nostra clamantem id est clamare nos fatientem abba pater. Hoc duo verba eiusdem sunt significationis. primum est hebraicum. secundum est grecum. Iunguntur autem ut in unam fidei confessionem ostendatur duorum populorum concursus. Sequitur itaque scilicet quia spiritus sanctus facit nos clamare pater. Iam scilicet a tempore [[gratie?]] si est seruus set filius id est non debet esse aliquis solo timore seruiens set amore. quod si filius est nunc seruiendo et heres erit in futuro. et hoc per deum. [[red ink]] Itrem eodem. [[/red ink]] At ubi uenit plenitudo temporis. Ante aduentum Christi fuit tempus famis. sterilitatis. et uacuitatis. Set nato Christo fuit plenitudo temporis. ablata est fames atque sterilitas. et facta est habundantia bonorum spiritualium. et sicut et in tempore gratie hoc est in aduentu Christi omnia bona spiritualia habundauerunt. Autumpnus siquidem tempus plenitudinis est quia qui in hieme germinant et in uere pullulant. et in estate maturantur. colliguntur in autumpno. Sic qui ante legem in sanctis patribus germinauerunt et sub lege pullulauerunt et ad maturitatem peruenerunt sub prophetis tempore [gratie colliguntur. Fames autem que precessit aduentum Christi et in eius aduentum releuata est significata est in iii. regum. xviii. in fame samarie ubi legitur Erat autem fames uehemens in samaria. Hoc autem famis causa erat defectus plume. Set postquam nubecula parua quasi uestigium id est imitatio et similitudo hominis ascendit de mari facta est pluma et reddita est ubertas fructuum. Erat fames in terra. fames scilicet verbi dei ex defectu plume id est doctrine quod predicationis sacre. sicut sicit amos [[?]]. Mittam famem in terra non famen panis nec situm aque set audiendi verbum dei. Circuibunt querentes eum et non inuenient. set ecce de mari huius seculi ascendit nubecula parua quasi uestigium hominis. cum dei filius carnem humanam assumpsit similem nubecule per leuitatem quia immunis fuit ab omni onere peccati et de ahc nubecula ewangelice doctrine stillauit pluma que uerbi dei esuriem fatiauit. de hoc habetur [[quarto?]] Regum vi. Facta est magna fames in samaria. ut uenundaretur [[quarta?]] pars cadi Prabi stercoris columbarum v. argenteis. Stercora columbarum stercora bouum idem significant. Boues et columbe sunt uiri sancti. boues propter fortitudinem operis. Columbe propter simplicitatem mentis. Horum stercora sunt omnia ista temporalia. dicente apostolo ad philiperos iii. propter que omnia detrimentum feci et et arbitrotum ut stercora. De bovis dicit ecclesiastus xxii. De stercoribus boum lapidatus est piger. Nam piger qui captus delitiis tardat conuerti ad dominum. in hiis que reputant stercora lapidatus obruit. In v. argenteis v. designantur qui pro stercoribus columbarum commutantur scilicet pietas id est reuerentia diuini seruitii quod debetur deo. Munditia mentis et corporis quam sibi debet unusquisque. Iustitia et innocentia que debetur pro Christo. Quintum est eterne felicitatis expectatio. Cum igitur propter carnis delitias et questum pecunie vel honoris terreni dei reuerentia postponatur. et hominis inquinatur munditia. nec ad propinquum iustitie seruatur nec innocentia custoditur. set econtrario nobis per iniustitam appropriamus bona temporalia que deus omnibus communia dedit et per malitiam iniutiis. et calumpniis opprimamus proximum. cum eternis post habitis bonis eligimus voluptatum venenum. v. argenteos pro stercoribus columbarum commutamus. Set cum erant predicta in samaria intonuit dominus super sirios qui obsederant ciuitatem et in fugam conuersi sunt. Et facta est in samaria tanta habundantia ut esset modius frumenti statere uno. et duo modii ordei statere uno. frumento pascuntur rationabilia animalia. ordeo pascuntur iumenta. Modius igitur frumenti refectio spiritu rationalis. que consistit in uno scilicet in contemplatione dei. Duo modii sunt refectio corporis quod est iumentum spritus cuius refectio consisiti in duobus. Nam caro infirma et afflicta duo elurit. sanitatem et delectationem. quam diu sirii per quos maligni
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar