Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f010-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
spiritus designantur. obsident ciuitatem. fames est in ciuitate. Set dominus in carne veniens exterruit sirios. et pro modico pretio scilicet labore uite presentis fecit habere plenam carnis et anime refectionem. Non enim sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam. Erat siquidem tempus uacuitatis ante Christi aduentum set cum eius aduentu factum est tempus plenitudinis. Unde dixit ieremia iiii. Aspexi terram et ecce uacua erat. et quasi nichili. Totam enim terram iuda uastauerat assirius. per quem significatur diabolus. unde iiii. ieremia xix. In multitudine [[currum?]] mearum excelsa montium ascendi in summitate libani et succidi cedros eius. et abietes erectas. et egressus sum usque ad terminos eius. et saltum carmeli eius succidi. Diabolus qui significatur per assirium currus habet plurimos. et in curru superbie ascendit montes libani et succidit cedros et abietes. Libanus interpretatur candor et significat uite munditiam. Mons uirtutum excellentiam. cedrus odorifera bonorum operum fraglantiam. abies pro cera intentionem ad deum erecti. Hec omnia deuastat diabolus. et conculcat in curru superbie habet etiam diabolus currum auaritie in quo tamquam princeps defertur et ingreditur usque ad terminos terre. Unde ieremias vi. A maiori usque ad minorem student auaritie et a propheta usque ad sacerdotem cuncti fatiunt dolum habet quoque diabolus et currum luxurie in qua succidit saltum carmeli. Carmelus mons pinguis interpretatur tenellus saltus habet arbores infructuosas. Unde ergo dicit saltus carmeli quia in pinguedine temporalis habundantie et tenitudine delitiarum quasi nemus infructuosum crescunt luxuriosi quos succidit assirius in parabolam ignis eterni. Set postquam dominus posuit anulum et circulum in naribus eius id est assirii et frenum in labiis eius et reduxit eum per uiam per qua venit sicut habetur in ysaia xxxvii. Ex tunc reddita est nobis plenitudo. Assirius rex significat diabolum. per nare diaboli designatur calliditas. Nam ex coniecturis exterioribus et hominum complexione quasi presentat et odorat diabolus ad que uitia unusquisque sit magis applicabilis. et ibi laqueos tendit circulus est Christus qui sicut circulus est regressus unde egrediebatur. Nam egressus eius a patre excursus usque ad inferos recursus ad sedem patris. Circulus igitur positus est in naribus diaboli quia sapientia dei incarnata ut nos doceret ueram sapientiam. et sic diaboli adnichilaret insidias. Misit ergo dominus frenum in ore diaboli. Equus frenatus bibere potest set non comedere. et illos diabolus deuorat qui glutienti non resistunt set sicut aqua se de facili glutibiles tribuunt. Eibus autem qui resistit comedenti donec sit attritus dentibus et sic demum glutiatur significat illos qui resistunt diaboli cui non possemus plene resistere non esset frenatus sicut cibus non resistit equo nisi non sit frenatus. Set nunc per adiutorium diuine grege et orationum et sacramentorum ecclesie frenatus est diabolus ut ipsi possumus resistere. Dominus autem reduxit diabolum per uiam per quam uenerat. Nam per eandem uiam amisit mundi dominum per quam sibi usurpauerat mundi denarium. decepit quidem hominem primum per serpentem et lignum et tempore deceptus est a Christo per lignum et serpentem per lignum et crucis et mortem carnis Christi que significatur per serpentem quem moyses in ligno eleuauit in deserto De plenitudine vero nobis facta dicit mox ysaia in eodem [[c.?]] Comede hoc anno que sponte nascuntur in [[secundo?]] pomis vescere in tercio anno seminante et metite plantate uineas et comedite fructus earum. Primus annus est tempus ante legem moysi [[?]] ea comedebantur que sponte nascebantur. cum homines per liberum arbitrium sine lege ipsos regente uitiebant. Secundum tempus est sub lege de quo dictum est pomis uescere que dantur paruulis. hec est doctrina legis que paruulis data est in pedagogum. sicut dicitur ad Galateos iii. Itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur. Nam lex non iustificabat set tamquam pedagogus ducebat ad Christum ut per fidem Christi esset iustificatio. Sicut autem duobus annis primo ed secundo. rex assiriorum infestauit [[insertion]] ierosolim [[/insertion]] et fructus vastauit. Unde facta est fames magna in ciuitate. Tercio autem anno recessit fames et facta est omnium fructum habundantia. Sic duobus temporibus scilicet ante legem et sub lege diabolus sic mundum opprimebat peccatis obsessum et per exercitum uitiorum terram mentium vastabat. uirtutum perfectum impediebat. Set in anno tertio per quem significatur tempus gratie dominus diabolum debellauit uitiorum exercitum interfecit mentem per gratiam fecundauit seminandi et plantandi libertatem reddidit. Set quid ualet seminare nisi metamus si nobis precipiatur messis nostra. quid valet uineam si perdamus uindemiam. nisi bibamus ex ea sicut dicitur [[uter?]] xxviii. Sementem multum iactabis in terram et modicum congregabis. quia locuste deuorabunt. Vineam plantabis et fodies. et uinum non bibes nec colliges ex ea quidquam. quem vastabitur vermibus oliuas habebis in omnibus terminis tuis et non ungeris oleo. quia defluent et peribunt. Sementem iactas et messis excrescit. set locuste cuncta deuorant cum bona opera feceris pro quibus messem felicitatis eterne deberes colligere. Set superbia et manis gloria que per locustam significatur cuncta consumunt. Vineam plantasti nec bibes uinum eius quia uastabitur vermibus Cum bona opera fecisti pro quibus celesti iocunditate inebriari debueras veniunt autem terrene sollicitudines que de terra sicut uermes nascuntur que nunquam quiescunt ut uermes et mentem inquietant et conturbant et spiritualem deuastant letitiam. Oliuas habebas et non es unctus oleo. habebas opera misericordie quibus ungi debueras et sanari. Nam elemosina sanat vulnera peccatorum set defluxerunt oliue quia perdidisti opera misericordie qua re. quia sicut dicit Amos iiii. Oliueta uera et ficeta [[uera?]] comedit eruca. In oiluetis opera misericordie. In ficetis quia sicut dulces sunt. dulces affectiones mentis. et operationes ex eis procedentes designantur. Eruca que carnem perambulans suo incessu pruriginem inducit. luxuria est igitur oliueta et ficeta comedit eruca. Nam quantumcumque fueris habundans in operibus misericordie quantumcumque dulcis in affectu mentiset opere totum per luxuriam. si affuerit deuoratur. De hac ergo plenitudine que nobis facta est tempore grege. dicit iohel ii. Nolite timere animalia regionis. quia germinauerunt spetiosa deferti. quia lignum attulit fructum suum. ficus et uinea dederunt uirtutem suam. Spetiosa deferti modo germinant. quia mentes prius per inuia deferte facte sunt per gratiam aduenientem spetiose et fecunde bonorum operum. lignum crucis Christi attulit fructum uite. sicut dedit uirtutem suam. Nam spiritus sanctus poma donorum suorum dultia tribuens mentes virtute firmauit vinea quoque domini id est ecclesia orationum et sacramentorum prestat uirtutem. horum autem bonorum et omnium nobis peruenit plenitudo. quem misit deus filium suum de quo subditur factum ex muliere factum sub lege. ubi notanda sunt duo. primo quem factus est de muliere ut adoptionem filiorum reciperemus. O ammirabile commertium. deus factus est filius hominis ut homines faceret filios dei. ideo que factus est homo ex muliere ubi in hoc demonstraretur humane nature conualescentia cuius infirmatio futura erat. significata cum de homine facta mulier. Unde in ecclesiasticus xxxvi. et loquitur de ecclesia dicens. non est uir similis [[?]] filios hominum. Nam Christus uir et sponsus ecclesie non sic natus sicut filii hominum ex duabus generationibus. nec etiam est sicut adam in cuius aduitorium facta est mulier. dicente domino. fatiamus ei aduitorium simile sibi. Infirmum est certe aduitorium mulieris homini. unde per ipsam infirmatur est Christus autem est econtrario de muliere sua ecclesia. carnem sumens in sancta uirgine factus est homo de femina in aduitorium uxoris quasi dicente domino faciamus aduitorium mulieri simile sibi. benedictum sit aduitorium illud per quod conualuit mulier id est ecclesia. Unde in ecclesiasticus xxvi. Aduitorium [[secundum?]] illud est columpna et requires. Nam secundum uirum suum ipsius ecclesie consistit aduitorium. et ipse ecclesie sine columpna est et requires id est firmamentum. pax et refrigerium illud quoque secundo notandum quod dicitur sub lege factus ut eos qui sunt redimeret. Nam ipse factus sub maledicto legis ut nos qui eramus sub maledicto legis. Sicut dicit apostolus ad Galateos iii. Nos Christus redemit de maledictio factus pro nobis maledictum dignatus est enim esse de hiis qui erant in lege maledicti ut eos saluaret qui erant ex lege maledicti. Nam secundam legem maledictus est omnis qui non perseuerauerit in omnibus hiis que scripta sunt in libro legis ut faciat ea. Hoc maledicto premebatur homo tempore legis. Iugum enim legis portare non poterat. et ut dominus hoc maledictum tolleret. in se su[[scepit]]
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar