Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f011-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
[[su]]scepit aliam legis maledictionem. In lege enim maledictus omnis qui pendet in ligno. igitur dominus benedictus opproprium maledictionis portauit cum nos maledictos a dampnatione maledictonis redemit. et factus est deus filius hominis ut homines faceret filios dei. propter quod sequitur. quem autem estis filii deo misit deus spritum filii sui in corda nostra clamantem abba pater. Qui ergo clamat pater. exhibeat se filium seruiendo domino per amorem. ne nomine usurpato sicut dicit augustinus. maiori pene subiaceat. Nam qui non est filius. et dicit se esse filium dupliterreus est. cum patrem clamat tum pro eo quod non est filius. eum pro eo quod nomen patris sibi mendaciter usurpat. De hiis filiis conqueritur dominus in [[?]] filii alieni mentiti sunt mihi et cetera. filii mei facti sunt a me alieni. et mentiti sunt uocantes me patrem quem ipsi tanquam filii degerantes spreta uite nouitate et scrimonia reuersi sunt ad uetustatem corupte et uitiose conuersationis et per uiam mandatorum meorum non incedunt rectis gressibus. Hos autem deo seruiamus ut filii nam filiis dabitur hereditas. sicut decit apostolus. Si filius et heres per deum. Ad quam hereditatem nos perducit qui nobis factus est [[?]] dei filius qui uiuit et regnat. AMEN. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] Erant pater Iesu et mater mirantes et cetera. Ioseph siquidem pater Christi putatiuus non uerus ut famam beate uirginis ad infamia conseruans a domino deputatus est in maritum virgini Christi quoque nutritus et secundo pater uocatus. et maria mater vera erant mirantes super hiis que dicebantur de puero a pastoribus ab angelo. a sancto simeone. et benedixit illis simeon. formam benedictionis nescimus et dixit ad mariam matrem eius. Ecce positus est hic in ruinam eorum qui steterant scilicet iudeorum. qui igitur stare videbantur. et in resurrectionem eorum qui ceciderant scilicet gentium que per ydolatriam a veri dei cultu corruerant. Vel in ruinam uitiorum positus est et resurrectionem uirtutum. ipse idem positus est in signum cui contradicetur. positus est enim Christus in signum separationis. qui non venit pacem mittere in terram set gladium. qui uenit separare patrem aduersus filium et matrem aduersus filiam. et socrum aduersus nurum suam. hinc autem signo contradicit carnalis affectio. Sequitur. Et tuam ipsius animam [[paransibit?]] gladius scilicet dolor dominice passionis. quia non videre sine maternis doloris affectu crucifigi filium sue uirginitatis. hoc separaret resurrecturum [[insertion]] mortem [[/insertion]] et morte sua deuicturum. Sequitur.Ut reuelentur ex multis cordibus cogi[[tationes?]] Ac si dicat positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum ut reuelentur ex multis cordibus cogitationes. Nam ante aduentum incertum erat qui iudeorum reciperent gratiam Christi et qui respuerent. set auidita natiuitate reuelate sunt [[multe?]] cogitationes. dum alii turbabantur alii ad misterium Christi accederunt. Et erat in templo anna prophetissa filia samuel de tribu asser. et hec processerat in diebus multis. quia prouecte et mature erat etatis. et vixerat cum uiro suo annis vii. a virginitate sua. et tempore scilicet uiginitatis amisse et deflorationis sue et hec uidua erat. et usque ad annos lxxxiiii. et non dissessit a templo. non quia circa templum frequens erat dicit eam dissedere ieiuniis et obseruationibus seruiens abstinendo ab illicitis et orando cum adiuratione dei ac nocte id est assidue et hec ipsa anna hora qua symeon accepit puerum in ulnas suas superueniens laudibus confitebatur domnio. et loquebatur de illo omnibus que epextabant redemptionem israel prophetauerat enim symeon. prophetauerat elizabeth copulata coniugio prophetauerat et uirgo inuencula maria. Unde ne aliqua professio desit. aut aliquis sexus prophetauerat et uidua. prophetauerant autem simul vir et mulier. anna scilicet et symeon. ut testimonium prohibeant uite redemptis pro Christum. quia per uirum et mulierem tocius mundi uita perdita est. Sequitur. ut preficerunt omnia secundam legem domini offerentes scilicet pro Christo oblationem et hostiam constitutam in lege. reuersi sunt in galilea. in ciuitatem suam nazaret. Christus autem puer etate. crescebat corpore. et ad actus et ad usus uirtutum confortabatur spiritu plenus sapientia. quia in ipso habitauit plenitudo diuinitatis corporaliter. et gratia dei erat cum illo. Nam in ipso fuit hoc gratie priuilegium. ut iem uirginis filius esset. et etiam perfectus deus. [[red ink]] Item de eodem [[/red ink]] Ecce positus est hic in ruinam et cetera. Veniens in mundum dominus positus est in ruinam uitiorum. et resurrectionem uirtutum. in ruinam malorum homnium et demonum et resurrectionem iustorum positus est dominus in ruina malorum hominum et demonum. sic apparet ex uerbis ysaia xix. Ecce ascendet dominus super nubem leuem et ingredietur egiptum et mouebuntur simulacra egipti a fatie eius et cor egipti tabescet in medio eius et paulo post et disrumpetur spiritus egipti in uisceribus eius et consilium eius precipitabo. Veniens in carnem dominus ascendit super nubem leuem. Caro Christi dicitur nubes. quia de ipsius incarnatione venit ad nos pluuia gratie tonitruum comminationis. coruscatio miraculorum. obumbrationis refugium. ingressus est egiptum id est mundum et corruerunt simulacra uitiorum quia sicut [[?]] ydola stabant [[underlined]] erant [[/underlined]] erecta super aras cordium. Unde ysaia lv. Ascendet pro salumca et pro urtica crecet mirtus pro salumca ascendet abies dum in [[seculorum?]] cordibus pro abiectione terrene cogitationis altitudine contemplationis sapor exoritur. Urtica ignee dicitur nature. Mirtus temperatiue uirtutis. pro urtica ergo crescit mirtus cum iustorum mentes a prurigine et ardore uitiorum ad cogitationis temperiem. et tranquillitatem peruenieunt. dum iam terrena non apperunt. dum flammam carnis celestibus desideriis extingunt. et zacharias in fine erit ruina equi et muli . cameli et asini. et omnium iumentorum. Equus siginificat luxuriosum. Unde Jeremia v. Equi amatores in feminas et emissarii facti sunt. Unusquisque ad uxorem proximi humiebat. Mulus significat sterilem in operibus bonis. hii siculnea sunt ad quam misit dominus. et quia fructus non est inuentus in ea maledixit ei. et exaruit. De mulo habetur ii. regum. Cum ingressus esset mulus subter quercum condensam et magnam adhesit capiti ablationis quercui ubi suspensus interiit absalon. qui sedebat in mulo. et habundabat capillis. Nam qui sterilis est bonis operibus habundat operibus mortuis. qui per capillos signantur. Mulus non deuexit ad quercum ubi per capillos suspensus est mortuus. nam boni operis defectus hominem producit ad dampnationis laqueum. ubi pro operibus malis eternis implicatur supllitiis. Camelus est animal tortuosum et gibbosum quod non transit facile per foramen ac[[tus?]]. et significat distortum a uia rectitudinis. et peccatis oneratum qui per angustiam portam penitentie transire non potest. nisi peccatorum gibbos deponat. Asinus nullum recusat sessorem. significat illum qui nulli se recusat diabolo. qui diabolo dicente incuruare incuruatur. qui se permittit diuersis conculcari uitiis. sicut terra diuersis calcatur animantibus indistincte et in se ipso uiam prebet malignis malignis spretibus. sicut dicit ysaia li. dixerunt scilicet maligni spiritus anime tue incuruare ut transeamus. posuisti corpus tuum sicut terram. et sicut uiam pretereuntibus. In aduentu quoque dominum cor egipti id est mundi cantabuit in uisceribus eius cum indurata malitia ad ignem grege liquefacta defluxit. sicut glacies a facie ignis vel solis.sic habetur in fine zacharias Tabescet cor uniuscuiusque stantis super pedes suos. et oculi eorum tabescent in foraminibus suis et lingua eorum tabescet in ore suo. quod spiritualiter impletur in carnalia putrefiunt desideria ut oriantur spiritualia. [[Etiam?]] oculi qui terrena concupiarunt et vanitatem conspexerant defluunt in lacrimas penitentie cum lingua blasphemie. detractoris et adultationis deficit et illa lingua nascitur de qua propheta. Lingua mea meditabitur iustitiam et precipitauit quoque dominus consilium egipti cum mundi consilium facit apparere precipitium. et mundi sapientiam comprobauit esse stultitiam. Corruit enim consilium mundi et sapientia cum inclinata est altitudo mundi et humiliata superbia. circa que uersatur mundi sapientia. sicut dicit ysaia x. in fine. Ecce dominus confriget lagunculam in terrore. et excelsi statura succidentur. et sublimes humiliabuntur et subuertentur condensa saltus. ferro confregit dominus lagunculam in terrore. quando in passione domini confracta est terra fragilis humanitatis in quo [[?]] scilicet diabolus percussus terrore aufugit qui sic induratus est ut non expauescat. et a[[malitia]]
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar