Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f012-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
[[red ink]] Item eodem [[/red ink]] Obsecro uos [[fratres?]] per misericodiam dei et cetera. Utitur apostolus artificio predicandi quod docuit thimotheum dicens ii. ad thimoteum [[?]] Argue. increpa. obsecra. Sunt autem quidam auditores comparabiles ligno. ut sicut lignum igne ita ipsi leui amonitione accenduntur. Unde Ieremia v. Ecce dedi uerba mea in ore tuo. in ignem et populum istum in ligna et deuorabis eos. tales sufficit arguere leui correctione. Alii sunt petra que non enim malleo frangitur. Unde ieremia v. Indurauerunt faciem suam supra petram et noluerunt reuerti et alibi xxiii. Numquid uerba mea sicut ignis et malleus conterens petras. cum talibus increpatione dura agendum est. Alii sunt uelut adamas inquem nichil operatur ignis uel malleus. unde Zacarias vii.Posuerunt cor suum adamentem ne audirent legemt et uerba que misit dominus exercituum. tales obsecrat apostolus et propter hoc quod adamas sanguine ircino frangitur afferit sanguinem Christi. qui Christus per edum significatus est propter similitudinem carnis peccati. Ut hoc sanguine soluatur adamas dicit ergo obsecro uos [[fratres?]] per misericordiam et cetera. [[qui?]] dicit sanguinem dominice passionis quem pro nobis misericorditer fudit ut exhibeatis id est offeratis corpora uestra hostiam uiuam. sicut alibi dicit apostolus ad romanos vi. Exhibete vos deo ex mortuis tamquam uiuentes et membra nostra iusticie deo. hostia debemus esse oblati ad ostium ecclesie ad recipiendum baptismi sacramentum. sicut in lege ad ostium templi uel tabernaculi offerabatur hostia. qua de causa infra [[?]] baptismi Christi legitur hec exempla in ecclesia. Simus ergo hostia uiuens mortui ad opera peccati. uiui ad opera uirtutum. et exhibeamus corpora nostra deo ut ipsis tamquam armis pugnet contra diabolum cui tociens arma sua auferimus et ipsum inermem faciums quotiens membra nostra ex operibus iusticie non retrahimus. Sequitur. Sanctam in deo dicatam. per quod apostolus de sacrilegio nos conuincit quem si sacrilegium est auferre sacrum de sacro. et nos sumus templum sanctum domini et ecclesia est sancta graue conuincit sacrilegium qui per peccatum mortale seperat se a corpore Christi. et incorporat diabolo. uel sanctam in bono scilicet firmam et stabilem. Unde ecclesiasticus xxvii. Homo sanctus in sapientia sua manet ut sol. stultus vero ut luna mutatur ut sit scilicet nostra sanctitas [[vestra?]] et perseuerans et stabilis et generalis per totum sicut claritas solis. et non mutetur ut luna luna sic mutatur ut a cornibus procedat ad rotunditatem a rotunditate rediat ad cornua. [[set?]] procedit stultus. Nam a cornibus superbie prouehitur ad rotunditatem pile ut sicut pila de uitiis deuoluatur ad uitia. Unde ysaia xxii. mitet se sicut pilam in latam terram et spatiosam. et cum [[dulcis?]] imunditiis uitiorum sese inuoluit tunc peruenit ad cornua defensionis et excusationis impugnet cornibus. Sequitur. deo placentem. Malachi i. Si offeratis cecum ad inmolandum nonne malum est et si offeratis claudum et languiculum nonne malum est. Ceca est anima uictima que Christi non illuminatur lumine. clauda est que in mandatus domini recte non incedit languida est et omni infirmitate pressa que Christi uirtute non est in operibus bonis roborata. [[?]] sit obsequium nostrum. In [[cantus?]]. Manus mee distillauerunt mirram. digiti mei pleni sunt mirra probatissima. In manibus significantur opera. In digitis eorum operum discretio. Igitur in manibus est mirra. set in digitis mirra probatissima. Mirra est carnis mortificatio. que si cum discretione sociata fuerit. tunc erit probatissima et domino gratissima. Carnis quoque mortificatio sine discretione quasi stilla reputatur. set cum discretione reputatur plena. Unde et manus [[?]] distillare mirram set digiti [[?]] pleni mirra probatissima. Sequitur. Et nolite conformari huic seculo id est in forma huius seculi formari a diabolo tamquam [[suasore?]]. de quo ysaia dicit loquens in persona domini liiii. Ego creaui fabrum in angelum qui nec diabolum sufflantem prunas in igne et proferentem uas in opus suum. Habet diabolus fornacem mundus ubi fornat uasa sua. hec est fornax babilonis quam fecit succendi nabuchodonosor iiii[[or]] fomentis scilicet napta. malleolis pice et stuppa. Napta est ossa oliuarum. uel oleum est amurca. Siquidem cum de oliua exprimitur oleum remanet dura testa cum fece scilicet amurca et illud est napta. et significat [[?]]. nam si ab ipsa seperatur usus operum misericordie que significantur in oleo. nichil aliud remanet quam incendium gehenne. Malleoli sunt uinearium farmenta. Vinea potentiam secularem significat que se ferre non potest. sine obedientia subditorum. sicut uinea quantumcumque generosa sit. tamen indiget ubi sustentetur paxillus. Rami huius uinee sunt potentes huius seculi. qui si adhereant stipiti id est deo a quo omnis potestas nichil est spetiosius in arboribus id est in hominibus. Si autem seperentur a stipite ut sint farmenta ignis sunt materia. Pix que nigra est inquinat. et accensa totum facit ardorem. luxuria est. Suppa vanitas glorie secularis que cito transit ut stuppa ad ignem. huius prunus feruet fornax diaboli. in qua fundatur homo uelut metallum. Et vadit alius in formam luxurie. alius in formam auaritie. et sic de aliis. set pueri qui missi fuerant in fornacem babilonis exierunt illesi in quod nec capillus capitis [[lefus?]] autem ustus est nec falaballa fuerunt in mutata. et beatus homo cuius in hac fornace capillus id est cogitatio et faraballa id est continentia non fuerunt inmutati. Sequitur. Set reformamini in nouitate senus vestri. Inueterati sunt et deformati sensus nostri. quibus non placent nisi delectationum venena. corrupti sunt per illecebras. nec loquitur nisi lingua egiptica Restauretur igitur et reformetur tu loquatur lingua cananea. unde ysaia xix. Erunt qinque ciuitates loquentes lingua cananea in terra egipti. Egiptus que interpretatur tenebre vel meror est mundus. canaan interpretatur commutata. Qinque ciuitates sunt qinque sensus corporis qui ergo uitiis seruiunt et sensus corporis a prauis cogitationibus non custodiunt. lingua egiptica loquitur. quia in tenebris morantur. Qui uero operam tribuunt virtutibus lingua canea id est mutata loquuntur. quia de uitiis ad uirtutes conmutantur. Videntes quidem mulierem ad concupiscendum. et audientes verba sanguinis et detractionis. qui etiam delectantur in musto et [[pimis?]] unguentis. et quorum deus venter est. et qui tactibus et palpationibus immundis delectantur lingua loquitur egiptica. Vis ut oculis tuus loquatur lingua conmutata. Audi iob xxxi. pepigi sedus cum oculis meis ne cogitarem quid de uirgine. Auerti oculos meos ut non tantum a conspicienda et concupiscenda cogitarem coniugata set etiam absoluta. Ut autem lingua tua et auris similiter loquantur lingua commutata. audi ecclesiasticum xxviii. Sepiam tuas tuas spinis et noli audire linguam nequam. et ori tuo facito ostias. et feras auribus tuis. quatinus non sine discretione verbum exeat ab ore. Vel per aures ad cor perueniat. Unde sequitur. Aurum et argentum tuum confla et uerbis tuis facito stateram. per aurum sapientia. per argentum eloquentia significantur. Conflantur aurum et argentum. cum nichil resonat in uerbo quod non sit prudenter excoctum in anima. Ut autem et tactus lingua canea loquatur. audi iob xxxi. Si secutus est oculus meus cor meum. et si in manibus meis adhesit macula [[quod?]] dicit etiam illud quod corde concupiui contra dominum oculo non respexi. nec manum meam per contactum inquinaui. De gustu et auditu [[?]] in ysaia v. Ve qui consurgitis mane ad sectandam erietatem et potandum usque ad vesperum. ut uino estuetis. citharam. et liram et timpanum et tibiam et uinum in conuiuiis uestris. et paulo post. Ve qui potentes estis ad bibendum uinum et uiri fortes ad miscendam ebrietatem. Sequitur. ut probetis que sit uoluntas dei bona. et beneplacens et perfecta. Cum enim fuerit homo reformatus in nouitate mentis et sensus id est nouitate cogitationis interioris affectus tunc consequens erit ut probet et examinet omnem uoluntatem suam. que scilicet dei sit et ad deo. erit autem dei et a deo si sit bona et beneplacens. et perfecta ex genere bono. beneplacens ex intentione recta perfecta ex felici consumatione. Ut sit bona et beneplacens docet ezekiel i. Manus hominis sub pennis eorum in quatuor partibus. Per manus significantur opera. per pennas intentio Sunt ergo manus sub pennis ut celestis intentio vestris operibus primineat. deuteronomium vi. Non sociabis cum eis coniugia. filiam tuam non dabis filio eius. nec filiam ipsius accipies. filio tuo. ibi prohibet dominus ne filii israel misceant connubia cum gentibus. Per gentes illas significantur maligni [[spiritus?]] cum quibus non debemus facere matrimonia. filius tuus est opus bonum. ut elemosinam dare ad ecclesiam ire. filia diaboli est intentio mala. quam non debes accipere filio tuo ut scilicet bonum facias intentione mala. ne des elemosinam causa manis glorie ut lauderis ab hominibus quia licet opus tuum bonum sit. [[?]] [[genus?]] suum non tamen erit beneplacens deo si fiat [[causa?]] manis glorie. ITEM diaboli filius est opus de genere malorum. ut furari fornicari. filia tua est intentio pia. igitur filio diaboli ne dederis filiam tuam. faciendo scilicet malum
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar