Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f012-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
malum set quasi intentione bona at pia ut ille qui fornicatur et furatur. et egentem pascat patrem et matrem. Non enim erit uoluntas talis bona et beneplacens. Requiritur etiam in nobis bone consummationis perfecto. ne postea quam posuerimus fundamentum id est boni operis exordium. et non potuerimus perficere omnes qui uiderint incipiant nobis illudere dicentes. quia hic homo cepit edificare et non potuit consumare. sicut [[?]] in [[?]] xiiii. Nam sicut dicit apostolus id est ad Corintios iiii. Facti sumus spectaculum mundo et angelis. et hominibus. et ideo in omni quod agimus considerare debemus occultos aduersarios. qui nostris insidiantur operibus. et nisi contra eos uigilemus. eosdem patimur irrisores quos habemus ad malum persuasores. Sequitur. Non plus sapere quam oportet set sapere ad sobrietatem [[insertion]] in quo [[/insertion]] nos apostolus obsecrat sapere que oportet et non ea que non oportet ne sicut ebrius qui se ipsum regere nescit. sic de cogitationibus [[heritis?]] de diuinis et subtilitatibus euanescimus a ueritate. et a nostro deficiamus regimine. Unde parabola xxiii. Noli laborare ut diteris. set prudentie tue pone modum. Ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes. faciunt enim sibi pennas ut aquile et volabunt in celum. Unde in exodus xix. Omnis qui tetigerit montem morte moriatur. et bestia que tetigerit montem lapidibus obruatur. quasi dicat qui in firma mente ad hoc terrena desiderant. sublimia non presumant. Bestia montem tangit cum bestialibus subdita desideris ad contemplationis alta se erigit. set lapidibus obruitur quia summa non sustinens superni ponderis ictibus necatur. Qui ergo contemplationis arcem tenere desiderant. prius se per exercitium boni opris probent. ut sollicite discutiant. si nulla iam proximis mala irrogant. si irrogata equanimiter portant. si abiectis bonis temporalibus non dissoluitur set letitia si eisdem subtactis non dolore nimino sautiatur. Sapiamus ergo que oportet. ut non immusceamus nos scientiis artificiis. uel negotiis que salutem impediant animarum. In fine nos autem monet apostolus ut tamquam unius membra subseruiamus. et subportemus nos inuicem seruantes unitatem in uinculo caritatis. quia si mutua nobis denegamus oficia. uinculum dissoluimus unitatis. Unitas autem sola perueniet ad illam unam qua desiderabat propheta dicens. Unam [[petii?]] a domino hanc requiram et cetera. ad quam unam nos preducat Christus. AMEN [[red ink]] Item eodem [[/red ink]] Et cum factus esset Iesus annorum xii. et cetera. Merito lucas inter iiii[[or]] animalia uitulo comparatur. quia quasi animal hostiis deputatum circa templum maxime et ierosolimam narationis sue uersatur incessu. illuc Christum natum cum hostia transfert. illuc Christum cum parentibus suis singulis annis ducit duodecinem in templo. choris doctorum interserit. et post talia cetera discipulos domini in templo laudantes in fine euangelii sui. contulit ascendentibus ideo scilicet et cetera. Utraque Christi natura hic aperitus. et quid iuxta maiestatem patri quod quid iuxta fragilitatem matri debeat. Ascendit homo cum hominibus ad offerenda sacrificia deruat legem quam seruandam imperauerat ut nos ad seruandum instrueret. Duodennis audit seniores. et interrogat ut eorum reprimat audatiam. qui indocti non ad discendum. set ad docendum uolunt submitti. Mox suam maiestatem aperit. Si [[queritur?]] quomodo a parentibus potuit obliuiscendo relinqui qui tanta prouidentiam parentium nutriebatur. Responditur quia filiis israel ad festa confluentibus uel ad propria redeuntibus mos erat uiros seorsum feminas choros ducentes pueri cum quodlibet parente indifferenter ire poterant. Ideo Mariam et Ioseph uicisiim putasse puerum ierosolimam quem secum non cernebant cum altero reuersum parente. Sequitur. Et non inuenientes et cetera. Una die reuersi sunt. ab ierosolimam. Secunda die querunt inter cognatos . Tertia die regressi sunt ierosolimam. et inuenerent. Sequitur. Et factum est. et cetera. post triduum reperitur in templo ut esset inditium. quia post triduum illius triumphalis passionis in sede celesti et honore diuino fidei nostre resurgens se ostenderet qui mortuus credebatur. Sequitur. inuenerunt. Quesitur aduentus Christi a patriarchis ante legem non est inuentus. quesitus a prophetis et iustis non est inuentus sub lege quesitus a gentibus sub gratia inuenitur in medio doctorum quasi fons medius doctorum. set est quasi exemplar humilitatis. prius interrogat. et audit quam instruat. ne paruuli a senioribus doceri erubescant. Ne infirmus docere audeat. Sequitur. Stupebant omnes qui eum audiebant. super prudentia responsis eius. Ecce [[diuinitatis?]] apparet. quia non imperitie necessitate audiebat. set ad ostendendum quia homo erat. homines magistros humiliter audit. ad probandum quod deus esset eisdem loquentibus sublimiter respondet. diuinam lingua sapientiam prodebat set etas humanam infirmitatem pretendebat. et ait ad illos. Quod est quod me querebatis et cetera. Numquid eum quasi filium querunt uituperat. set quis sit uerus pater insinuat. et quid potius sibi debeat cui est eternus filius mentis oculos attollere cogit. Quam enim deus et homo est nunc excelsa [[insertion]] deitatis [[/insertion]] nunc infirma prefert fragilitatis. quasi filius in templo commoratur quasi filius hominis cum parentibus quo iubetur egreditur. Nesciebatis quod in hiis et cetera. Inuentus in templo dicit in hiis que patris mei sunt oportet me esse ostendens templum non minus ad se quam ad patrem pertinere. quia quorum est una maiestatis. horum etiam est fides et domus non solum materialis. set etiam spiritualis. Sequitur. Et descendit cum eis et cetera. Magister uirtutis offitium implet pietatis nec miremur si honorem defert patri. qui subditus est matri. Ista subiectione non est necessitatis set pietatis. Ecce quid debeamus parentibus. ostendit et mater conseruabat omnia uerba conferens in corde suo et cetera. omnia que domino uel a domino dicta cognouit uel [[facta?]] sine que intellexit seu que necdum intelligere potuit. omnia in memoria recondebat. ut cum domino dante tempus predicande et scribende incarnationis eius adueniret. sufficienter ut essent gesta. posset explicare querentibus. Sequitur. et Iesus proficiebat sapientia etate et gratia. apud deum et homines. Iuxta hominis naturam proficiebat sapienta. Non quidem Christus sapientior ex tempore esset qui a prima conceptionis hora spiritum sapientie plenus erat. Set eandem qua plenus erat sapientiam. ceteris ex tempore paulatim demonstrabat. Iuxta hominis naturam profiebat etate. de infantula ad iuuentutem. Iuxta hominis naturam proficiebat gratia non Christum quod non habebat per asscensum temporis accipiendo. set pandendo donum gratie quod habebat apud deum et homines. quia quantum proficiente etate patefaciebat hominibus dona gratie que sibi inerant et sapientie tantum eos ad laudere dei excitabat. et per consideratione ipsius gratie et sapientie quas deus sibi contulerat sic et deo patri ad laudem et hominibus ad salutem proficiebat [[red ink]] Item eodem [[/red ink]] Asscendentibus illis ierosolim et cetera. Ave attendendum nobis ex hac lectione ewangelii. quod ad obseruationem festiuitatum dominus exemplo nos docet. et per ysaia prophetam permissis dicentem inuitat. lvi. Qui custodierint sabbata mea et tenuerint fedus meum dabo eis in domo mea. et in muris meis locum et nomen sempiternum dabo eis quod non peribit fedus. Inter nos et deum est sabbati obseruatio. Sabbatum obseruat qui ab opere seruili cessat. Opus seruile est quod facit hominem seruum diaboli. Qui igitur cessat a peccatis que faciunt hominem seruum. sabbatum custodit.et fedus domini tenet hic locum habebit in domo celesti. cuius muros non subintrat dolor aut gemitus. et habebit nomen filii dei et huius nominis fructum sempiternum. nec solum ad misticam obseruantiam sabbati. set etiam ad litteralem sollempnitatem reuerentiam nos dominus inuitat qui hominem ligna colligentem in sabbato puniri precepit. sicut habetur in numeris xv. dixit dominus ad moysen. Morte moriatur homo iste. obruat omnis turba lapidibus extra castra. qui enim diem sabbati uiolare ausus est dum ligna colligeret. illum significat qui in operibus suis materiam sibi colligit in escam ignis eterni. qui lapidatur dum a uiris sanctis dignus eterno supplitio condempnatur Hodie quidem sic nobis indebite sollempnitates celebrantur quod deridemur ab hostibus sicut habetur in eternis. Viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius. Ut plangere debeamus et dicere sicut habetur in machabeos?i. i. Sabbata nostra conuersa sunt in opprobrium. Nam a superno iudice sollempnitatem nostrarum uocationes nobis exprobrantur. et ab hostibus malignis scilicet spiritibus irridentur. Si enim pro uanis cogitationibus a diabolo nostra sabbata subsannantur. quid de illis putandum qui diebus festis dei uacare debuerant. etiam flagitiosa committere non formidant. Solliciti enim in die festi a terrenorum laborum uinculis luxurie et ebrietati. et spectaculis uacant. Unde dominus in ezekiel xxx. et a sabbatis meis auerterunt oculos suos et coinquinabar in medio eorum. hii sunt qui sollempnitates non attendentes. pietatem. per operum inmundiciam eorum coinquinant reuerenciam. Socii eorum de quibus dicitur in [[?]]. Incenderunt igni sanctuarium tuum et cetera. et dixerunt. quiescere faciemus omnes dies festos dei a terra. Sicquidem templum dei sanctum est quod estis uos. tabernaculum nominis domini nos estis. Sicut Iohannes in apocalypse xxi. Ecce tabernaculum dei cum hominibus et cetera. Igitur qui in igne malicie incendunt sanctuarium. et uiciorum inmundiciis polluunt. hoc tabernaculum in diebus festis quiescere faciunt
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar