Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f013-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
lutis plenitudinem solum cordis dolorem sine satisfactione. cum tempus habeat uel satisfactionem sine dolore cordis sufficere. Iesum reliquit in ierusalem. quia nec salutis nec pacis plenitudinem est adeptus. Reuertatur ergo simul. et post Triduum constitutionis. confessionis. et satisfactionis reperientes Iesum salutem et pacem assequantur eternam. Amen. [[red ink]] Dominica iii. [[/red ink]] Habentes donationes secundam [[gratiam?]] que data est nobis differentes. Quem fidelis anima. non tantum deo offertur ut hostia per baptismi sacramentum et etiam felici matrimonio eidem copulatur ut sponsa. Quia etiam ipsa hostia que offertur ad ostium ecclesie postquam ianuam fuerit ingressa inebriatur domus domini Conuenienter post [[dificam?]] precedentem. in qua actum est de hostia. que ad sacramentum baptismi. tanquam ad hostium defertur. In hac proxima Dominica. de nuptiis Christi et fidelis anime subiungitur. ut in exempla. donationes quibus ditatur et ornatur hec sponsa docet apostolus in euangelio. Matrimonium ordinatur. et in noua uini generatione in domo domini que est ecclesia. noue leticie demonstratur Libertas. in qua delectatur spirtus. deficiente pernicioso gaudio quo delectatur caro. Igitur apostolus ostendens. quibus ornamentis dominus sponsam suam scilicet ecclesiam decorauerit. ubi et quelibet anima [[?]] gratiam diffinientis propriam fortem recepit. ait habentes donationes. suplendum est ut nos sumus dicatur. Nos sumus habentes donationes differentes. er hoc secundam [[gratiam?]] que data est nobis differenter. In his autem donis. alter alteri seruire inuicem debemus. tanquam unius corporis membra. quod est ecclesia. sicut in corpore hominis mutuis sibi membra deferuiunt obsiciis. siue prophetam et cetera. sicut legi inuicem seruire debemus siue simus habentes prophetam. habeamus eam in propherando aliis. Nam ipsam habemus secundam rationem fidei. id est pro ut exigit fides. fides eorum. scilicet auditorum. quibus prophetandum est. Sic habeamus ministerium aliquod ecclesiasticum. habeamus illud inministrando. Siue qui docet id est qui habet docendi gratiam. habeat illam in doctrinam. id est in exibitione doctrine. Qui exortatur. id est qui habet exortandi gratiam. tanquam alterius membrum alii deseruiat in exortando. Qui tribuit elemosinas. tribuat non in duplicitate habende presentis et future glorie. set in simplicitate future assequende glorie. Et qui pre est ut princeps. presit in sollicitudine diligenti circa subditos. Qui miseretur. id est qui habet gratiam miserendi. vel compaciendi opresso. hoc faciat in ilaritate ut leto subueniat animo dilectio. qua diuersa dona uniuntur. sit sine simulatione. et sic erit et alterius membrum. Sitis autem obedientes malum. adherentes bono. ut nec dilectio amici faciat malum amare. nec [[misericordie?]] faciat bonum dimittere. set sitis inuicem diligentes caritatem fraternitatis. id est uelicis a fratribus diligi. et fratres sese inuicem diligere et sitis uos inuicem preuenientes honore. id est qualibet reuerencia. alter enim non erit fraternus amor. nisi se etiam mutuis preueniat obsequiis. Et sitis sollicitudine non pigri. id est si estis corde. non sitis solliti opere. et ne frigus pigricie ingerat. sitis spiritu feruentes. id est igne caritatis ad bonum accensi. Sitis quoque domino feruientes. ut quicquid proximo impenditis. uos domino credatis impendere. Sitis etiam in spirito bonorum eternorum gaudentes. et ideo pacientes in tribulatione. et non deficientes. Ut autem paci possitis. sitis instantes in orationibus. et necessitatibus sanctorum sitis conmunicantes bona nostra. ipsis facientes communia. Sitis etiam hospitalitatem sectantes exemplo abrae et loth. Benedicite. id est bonum orate pro prosequentibus uos. Benedicite iterum et iterum et nolite maledicere. ut nichil maledictionis ad admisceatis. Debetis etiam cum gaudentibus gaudere de perfectum. et cum flentibus de eo unde flendum est. Flere debemus ut de peccato vel dilatione glorie Sitis inuicem id ipsum sencientes cum illis in gaudio vel in fletu. Pro omnibus autem illis qui dicta sunt. non satis sapientes alta. [[?]] in corde. set humilibus consencientes humilium imiratione. de uobis humiliter sencientes [[red ink]] Item eodem [[/red ink]] Habentes donationes. Christi gratiam que data est et cetera. Quem omnes unum corpus sumus in Christo. singuli autem alter alterius membra subseruiamus inuicem sicut sibi subseruiuntur. eiusdem corporis membra. subministrantes inuicem donationes Christi. quas differentes recepimus ut inutuis indigentes officiis inuicem subueniendo. unius corporis conseruemus unitatem. Si igitur accepimus a domino prophetam. gratiam scilicet predicandi Futura. Sui gratiam manifestandi ea que in scripturis sunt incognita et oculta. illam gratiam ad utilitatem Christi conuertamus. Qui autem accepit in ecclesia ministerium ecclesiasticum quidcumque magis se recognoscat ministerium quem dominum. Neque sunt prelati maiores angelis. Qui tamen omnes sicut dicitur ad hebreos. omnes sunt administratorum spiritu. missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis Unde [[?]] [[peccati?]] [[?]]. Pascite qui in uobis est gregem Christi non turpis lucri gratia si uoluntatie non dominantes in cleris set forma facti gregi ex animo. et cum aparuerit princeps pastorum precipitis ininacessibilem glorie eius coronam. Qui autem habet gratiam docendi non suffocet illam gratiam set eam exercendo multiplicet. Unde in parabolas xi. Anima que benedixit impinguabitur. et qui inebriat ipse quoque inebriabitur Qui abscondit frumenta maledicetur in populis. Benedicite autem. super caput uendentium. Ideo sacre scripture frumenta non abscondas. set auditoribus vendas a quibus pro ipsa doctrina complementum operis. tanquam precium recipias. Qui autem preest ut princeps sollicitus sit ad uindictam malorum. Laudem quoque bonorum. Nam sicut apostolus ad romanos xii. Dei enim minister est uindex in iram ei qui male agit. Non enim sine causa gladium portat. Ideo et enim ipsis tributa redditus prestantur a subditis. sicut ibidem dicit apostolus. Minister enim dei sunt in hoc ipso seruientes. ne in suo principatus ministerio deseruiant minoribus. et hec omnia sicut gratis accepimus sic aliis gratis impendamus. sine questu et sine exactione sicut faciunt corporis membra. Unde in petri [[?]]. Ante omnia autem mutuam in uobis [[metiperis?]] caritatem continuam habentes ut sine nullo casu deficiat. quem caritas operit multitudinem peccatorum ut non apareant ad uindictam. Unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam amministrantes. ita gratis sicut habuistis ex gratiam. Non enim unum corporis mambrum alii suum uendat obsequium. Venditores autem officii mutuo impendendi. arguit Micheal. ii. Principes eius in muneribus iudicabant. Sacerdotes eius in mercede docebant. et prophete eius in pecunia diuinabant Ecce quem nec prophete prophetiam. nec sacerdotes doctrinam. nec principes qui iuris minister esse debuerat. gratis suum officium impendebant. Ex hac autem ambitione procedit in populo rapina bonorum suorum temporalium. et animarum subuersio. sicut habetur in ezechiele xxii. Tu es terra immunda et non compluta. Loquitur ad domum israele per quam intelligimus ecclesiam. que est terra viciis immunda. Ideo immunda quia non compluta veritate doctrine. Quare non compluta. quia prophete et sacerdotes quasi coniurati ad questum animas deuorant. Veritatem correctionis emolliunt et eneruant palpantes uicia propter lucrum. Unde leo rugiens et rapiens predam animas deuorauerunt. opes et precium acoeperunt. Sacerdotes contempserunt legem meam. inter sanctum et prophanum non habuerunt distanciam. inter pollutum et inundum non intellexerunt. Prophete eius liniebant eos absque. temperamento. Hoc inquam sit nunc in ecclesia dei. cum sacerdotes in cupidi non discernit inter pollutum et Mundum. set illius qui sordet in uiciis. aut peccato dissimulant omnino. propter questum aut fauorem. aut leuiter et quasi palpantes increpant. aut adulatoriis blandimentis per ignoranciam vel [[ignoranciam]] infirmitatem. vel aliud quecumque sigmentum. excusando comminuunt in hunc modum linientes peccatorem sordidum tanquam luteum. set non est firma parietis linitio. id est inductio sine temperamento. id est calce linitur paries ne corruat. Liniet sacerdos peccatorem contra
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar