Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f014-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
ruinam temptationis cum ei promittit facilem ueniam peccatorum. nec exterret et quod illi immineat ruina in supliciis. set infirma est omnis promissio sacerdotis. quam non solidat iusticia. sicut infirma est omnis linitio sine calce. De malis quoque principibus ibidem habetur. Principes eius in medio eius quasi lupi. rapientes predam ad effundendum sanguinem. et ad predendas animas et auare sectanda lucra. Sequitur qui tribuit in simplicitate. Qui inseretur in ilaritate ut duo excludantur uicium ypocrisie et tristicia. De simplicitate dande elemosine dicitur in matheo. vi. Te autem faciente elemosinam. nesciat sinistra. quod faciat dextera tua. Sinistra est dilectatio laudis. Dextera est intentio implendi mandata domini Cum ergo consciencia facientis elemosinam pro implendo mandato [[superscript]] precepto [[/superscript]] dei se laudis immiscet aperitus. Iam sinister conscia est operis dextere. et est in mente duplicitas. De tristicia. [[?]] ad cor. ix. Unusquisque prout destinauit in corde suo non ex tristicia. aut neccessitate. quasi dicat Unusquisque debet prout destinauit in consilio rationis non quasi coactus vel tristis. et qui inuitus dat non habet mercedem propter presentem pudorem. Hilarem enim datorem diligit deus. non tristem nec murmurantem Qui enim ut careat tedio interpellantis dat. non ut resciat uiscera indigentis. et rem et meritum prodit. Quicquid ergo boni facis. cum ilaritate fac et tunc bene ficis. Si autem in tristicia facis. de re sit. non tu facis. Sequitur. Et dilectio sine simulatione. Unde sit dilectio. Non simulatione polluta. Quia sicut dicit Job. xxxvi. simulatores et callidi prouocant iram dei. Quia cum simulatores. et ex ostensione boni operis hominum gloriam. et commodum temporale callide querunt. non solum mercedem eternam prauam intensione euacuant. set uicium simulationis et irrisionis contra deum augmentant. De hoc [[?]] petro i. Animas uestras castigantes in obediencia caritatis in raternitatis amore simplici ex corde inuicem diligite attentius in dilectione. scilicet attendentes inuicem dilectionis bonum. et non temporale commodum vel incommodum. Dilectio autem si uera fuerit. et non ficta vel simulata. non erit ab operibus caritatis uacua. Unde iacobus i. Quid prodest fratres mei si fidem quis dicat se habere. opera autem non habeat Si frater aut soror nudi sunt et indigent uictu cotidiano. dicat aliquis ex uobis. Ite in pace. caleficimini et saturamini. non dederitis autem eis que neccessaria sunt corpori. quid proderit dilectio. Siquidem si non habet opera. mortua est in [[semetipam?]]. nec est vera set simulata. Sequitur. Odientes malum. Unde ad colo. iiii. Mortificate membra super terram. Quasi dicat. tanquam odientes malum. mortificate membrorum uestrorum concupicencias. que terrenis et carnalibus dominantur. scilicet inuidiam. fornicationem. libidinem. concupicenciam malam. et auariciam que est idolorum seruitus. Sequitur. Adherentes bono tanquam uestimentum inmediate uobis uingentes. sicut habetur ad colo. iii. Induite uos sicut electi sancti et dilecta uiscera misericordie. scilicet benignitatem. humilitatem. modestiam. pacientiam superportantes inuicem. et donantes uobis [[?]] ipsis. Siquis habet querelam ad aduersus aliquid. sequitur. caritatem fraternita inuicem diligentes. Unde in ad tessalo. iii. Vos autem dominus multiplicet. et habundare faciat caritatem inuicem. ut in omni honore nos preueniamus. qui maiores sunt minoribus exibentes honorem. sicut habetur i. ad cor. xii. Et que putamus ignobiliora membra corporis esse. illa honore circumdamus. et que in honesta sunt nostra. habundantiorem honorem habent. Et ideo sicut membra corporis unius honesta magis honoramus uestimentis. sic minores que propter peccatum aliquod inhonesti sunt ut honesti fiant consolationibus et orationibus abundancius aduiuemus. Circa commissam uero nobis sollicitudinem. nulla pigricia torpeamus. sicut dicit apostolus [[?]] ad thimoteo in fine. Tu uero uigila. in omnibus labora. opera fac euangeliste. ministerium tuum imple sobrius esto. Et jeremia. xlviii. Maledictus homo qui opus domini facit fraudulenter. aut disidiose. Ut autem pigri non simus. spiritu ferueamus ad omne bonum accensi. Unde jeremia. vi. Ignis in altare semper ardebat. quem nutriet sacerdos sumens ligna mane pro singulos dies. In altari siquidem mentis debemus ignem nutrire. diuum amoris die beneficia et sanctorum exempla subicientes tanquam fomenta. Sequitur. Domino seruientes in omnibus que proximus impenditur obsequiis. scilicet qui corde uere eisdem seruientes tanquam domino seruiamus. sicut dicitur ad ephe. vi. Non ad oculum seruientes tanquam hominibus placentes.set ut serui Christi facientes uoluntatem dei. ex animo cum bona uoluntate seruientes sicut domino et non hominibus. Et ad colo. iii. Non ad oculum seruientes tanquam hominibus placentes. set in simplicitate cordis timentes dominum. scientes quod a domino recipietis tetributionem eterne hereditatis. Sequitur. Spe gaudentes in tribulatione pacientes. Nam sicut petrus [[?]] iii. Quis uobis nocere poterit si boni emulatores fueritis. S[[?]] et siquidem patimini propter iusticiam eorum ne timueritis. ut non conturbenimi. Dominum autem Iesum Christum sanctificate in cordibus uestris. cuius amor in cordibus radicatus. gaudium prestat in tribulationibus. Sequitur. Orationi instanter ad quod inuitat nos apostolus in fine. ad ephe. Pro omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore. et uigilantes cum omni instancia. et ad colo. iii. Orationi instantes. et uigilantes cum gratiarum actione. Nam sicut dicitur in ecclesiastico. xxxv. Qui adorat deum in obsecratione suscipienter et predicatio eius. et usque ad nubes adpropinquabit. Oratione enum humilitantis se nubes penetrat. et donec adpropinquat non consolabitur. et non discedet donec atrissimus aspiciat. Consequenter autem monemur. ut sanctorum necessatibus [[conmuniemur?]] sicut habetur [[?]] ad cor. viii. Et altissima pauperitas eorum habundauit in diuiciis simplicitatis eorum. Tenues quidem erant in superbia facultatum. set diuites erant in dando. quia pura conscentia et animo simplici operati sunt. Et ad hebre. in fine. Beneficiencie autem et communionis nolite obliuisci. talibus enim hostiis promeretur deus. Sequitur. Hospitalitatem sectantes. De quo ad hebre. Caritas fraternitatis maneat uobiscum. et hospitalitatem nolite obliuisci. Pro hanc enim quidam angelis placuerunt hospicio receptis. ut loth et abraham. Sequitur. Et nolite maledicere De quo jacobus iii. In lingua benediciums dominum patrem et in ipsa meldicimus omnes homines. qui ad similitudinem dei facti sunt. ex ipso ore procesit benedictio et maledictio. Non oportet itaque fratres karissimi. ita hanc fiere. Nunquid [[?]] ex eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam. Quanta autem debeat esse unitas. et quam coniuncta in corpore Christi quod est ecclesia. demonstratur apostolus subdens. Idipsum inuicem sencientes. gaudeatis cum gaudentibus. fleatis cum flentibus. Sic et dicitur [[?]] ad cor[[?]] Siquid patitur unum membrum compaciantur omnia membra. Sequitur. Non alta sapientes. set humilibus consentientes quem sicut dicitur in parabolo xvi.* [[Insertion on bottom of page]] * Constitutionem precedit superbia. et ante ruinam exaltatur [[spiritus?]] melius est humiliari cum [[nutibus?]] quam diuidere spolia cum superbie. Et [[?]] in parabolo. xviii. [[/Insertion on bottom of page]] Antequam conteratur id est confringatur et humilietur. exaltabiturcor hominis. et antequam glorificetur humiliabitur. Et quem pro exaltationem cordis prouenitur ad directionem. humilitas autem [[gradus?]] est ad glorificationem Declinemus ergo superbiam. et pro gradus humilitatis tendamus ad gloriam quam nobis prestare dignetur Iesus Christus Amen. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] Nuptie facte sunt in chana galilee et cetera. Christus johannis testimonio
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar