Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f015-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
cum dominus transiturus ad patrem dixit eis. xvi. Iohannis. Amen amen dico uobis plorabitis et flebitis. mundus autem gaudebit. vos conturbamini Conuersa est aqua in uinum cum dixit tristitia vestra uertetur in gaudium. Item hec nuptie significant nuptias Christi et fidelis anime. quod matrimonium [[describit?]] osee ii. dicens. Sponsabo te in fide. sponsabo te in iustitia. et iuditiorum. et in misericordia. et miserationibus. sponsabo te insempiternum. Ter dicit sponsabo. ut ostedat illud matrimonium initiatum ratum et confirmatum. Initiatur enim in fide pro quam anima sponsa dei efficitur anulo fidei subarrata. de quo jeremia ii. Numquid obliuiscetur uirgo ornamenti sui. id est. anulo desponsationis sue. aut sponsa fascie pectoralis sue. Tu autem oblita es mei diebus in numeris. Arguit animam que oblita est anuli desponsationis. fidem non seruat coniugii cum mulieres consueuerint seruare anulum desponsationis sue. toto tempore uite sue ratum. Consummatum efficitur hi matrimonium in iustitia et iuditio. et et misericordia et miserationibus. Iuditium est in discutione boni et mali. et duorum malorum inter se. Iustitia in pumitione culpe. Sunt multi qui bene iudicant. set non sunt boni iusticiarii. peccata sua condempnant. set districte non iudicant. Unde ysaia. xxii. Ponam iuditium in pondere. et iustitiam in misericordia. Iuditium quasi in statera [[dominu?]] dicat pondera. et penam culpe conmensuratur iustitia. Misericordia est in cordem compassione. Miseratione in benefitii datione. et precedit misericordia miserationem. unde iustus inseretur et retribuet. et plus est compati ex corde quam dare. sicut dicit grege. Confirmatur matrimonium in eternitate. set in quo sit consumatione non dicit propheta osee. set hoc tantum. Sponsabo te. insempiternum. ostendens quod ineffabilis consumati matrimonii delectatione est in hiis nuptiis. Vinum defecit. set amor huius seculi inebrians. de quo ysaia xvi. Auferetur letitia et exultatio de carmelo. Carmelus mons fertilis significat fertilitatem bonorum temporalium et interpretatur. mollis et tener. et significat molles et ternos ab omni rigore. pro delitias dissolutos a quibus auferetur letitia et exultatio. data ipsis gratiam penitentie. Sequitur. Vinum non calcabit in torculari qui calcare conseruerat. Calcans in torculari uinum multo labore exprimit. et se ipsum polluit in exprimendo. et amator huius seculi uix a suis laboribus modicum delectationis exprimit. et hoc non habebit sine peccati macula. Deficiente vino dicit mater Iesum. Vinum non habent. et ait ei Iesus. Quid mihi et tibi quasi dicat. quid a te accepi pro quod uinum eis dare possum miraculose. A te quidem accepi carnem que uelud uua primetur in in cruce. et fluet uinum sanguinis mei. set nondum uenit hora. quia nondum iudas extendit calcanceum super uvam. siquidem beata uirgo uitis. Unde in ecclesiastico xxiiii. Ego quasi uitis fructiuicaui suauitatem odoris et cetera. id est Christum qui duo attulit ungenta. unum contra infirmitatem anime. aliud contra infirmitatem corporis. Saluauit. enim. infirmitatem anime unguento gratie remittentis peccata. Sanauit infirmitatem corporis immortalitatis. et compassionis. unguento. unde in [[canti?]] In odore unguentorum tuorum currimus bene dixit in odore. Semper enim canis uenaticus nasum habet in odore illius fere quam querit in hunc modum. qui querit dominum ab odore suauitatis eius. non recedit donec inueniret. et plene receperit uod intendit. Sequitur. dicit Iesus. implete ydrias aqua. Ydrie sunt corda nostra. ab ydor quod est aqua. non enim debent corda nostra esse uasa uinaria. set aquatica. lacrimis scilicet compunctionis plena. non vino terrene delectationis. et debent impleri ydrie iste usque ad summum. quod in pleno nichil amplius apponi potest. in sempiterno potest. quia si plenum fuerit cor hominis lacrimis contritionis. non poterit diabolus infundere uenenum praue suggestionis. Sex autem ydrie [[?]] sunt propter vi. faties siue peccatorum latera que designantur in sex lateribus lapidis quadrati. de quibus [[intremis?]]. Conclusit uias meas lapidibus quadratis. Sicut enim propriis peccatis concluse sunt uie peccatoris ut clausus peccati carcere prodire non poterit cum uoluerit. Sex autem peccati latera sunt Consensus in peccatum. consuetudo vel iteratio mali operis. vel nimia presumptio uenie. que peccandi securitatem inducit. Capiunt autem singule idrie metretas binas vel ternas. Due metrete sunt contritio. et confessio. que sufficiunt de seculo exeuntibus. Tres metrete sunt contritio. confessio. satisfactio. que ita manentibus in hac uita sunt neccesaria. igitur idrie cordium que sex vi. uatieratibus peccatorum deformantur predictis aquis pro compunctionem impleri iubentur. Si autem hiis quis aquis implere fuerint ydrie iste dominus aquas conuertit in uinum. et tristitiam penitentie commutabit in gaudium et letitiam felicitatis et glorie sempiterne. quod nos prestare dignetur in Christo. Amen. [[red ink]] Dominica iiii. [[/red ink]] Nolite prudentes esse apud uos metiplos et cetera. In dominica iii. post epiphaniam. in exempla agitur de uirtute mansuetudinis. et in evangelio de procuratione leprosi. ex causa et et ratione probabili. In precendenti quippe dominica actum est de nuptiis Christi et ecclesie et quia Christi nomen sonat unctionem. Nam ungentum effusum nomen eius. ut huius unctionis utilitas probatetur. et effectus monstraretur de curatione leprosi dicendum fuit. qui figuram humani generis tenet. Venit enim Christus ad uxorem leprosam scilicet ecclesiam sibi matrimonialiter copulandam. et ideo uenit optimis delibutus unguentis. ubi de eius plenitudine sponsa accipiens unctionem inundaretur a peccati lepra. conuenienter quoque huic euangelio sotiatur in officio misse exempla que mansuetudine rectat. que uirtus non uruat. nec utuatur. Nam ex uitio huic uirtuti contrario procedit obiurgatio. que cum maria et aaron iurgatur contra moysen marie lepra meruit et indixit sicut habetur in numeris xi. Sic in illo facto concurrerunt obiurgatio et lepra sic in huius domenice officio iunguntur mansuetudo et lepre curatio. Dicit ergo apostolus [[underlined]] Nolite esse prudente et cetera. [[/underlined]] id est ne prudentiam uestram habeatis apud uosmeripsos set magis exerceatis ad proximos et siqui uos offendant [[underlined]] nulli [[/underlined]] sitis [[underlined]] malum pro malo reddentes [[/underlined]]. Nam in tali uindicta possetis aliis ess in scandalum. ut nec in hoc nec in aliis fiat scandalum ''' [[insertion]] '''pro uos [[/insertion]] pro feribus uestris sitis [[underlined]] prudentes bona non tantum coram deo [[/underlined]] in secreto cordis [[underlined]] set etiam coram omnibus hominibus [[/underlined]] ut eis sitis in exemplum bonum. illud enim fieri debet quod et deo non displiceat. et fieri scandalum non sit. [[underlined]] et sitis habentes pacem cum omnibus hominibus si fieri potest [[/underlined]] ut paci conseruant. quod si fieri non potest aliorum impendiente malitia saltem facite [[underlined]] quod ex vobis est [[/underlined]] id est pacem habere cum hiis quantum in uobis est. et [[underlined]] non [[/underlined]] sitis [[underlined]] defendentes uosmeripsos [[/underlined]]. resistendo aduersariis. [[underlined]] Set [[/underlined]] date [[underlined]] locum uestre [[/underlined]] id est dei iuditio ipsi silicet reseruantes uindictam. Scriptum est enim in prouerbiis xxv. Mihi uindictam supplendum est reseruare et [[underlined]] ego retribuam dicit dominus [[/underlined]] id est ego uindicabo et non defendatis vos. [[underlined]] Set et si esurierit inimicus tuus ciba illum si finiret potum da illi [[/underlined]] ut ei subuemas in uite neccessariis. [[underlined]] hoc enim fatiens congerens carbones [[/underlined]] [[strikethrough]] super caput eius id est super mentem [[/strikethrough]] ignis id est feruorem caritatis. vel urentem ardorem penitentie [[underlined]] super capud eius [[/underlined]] id est super mentem eius. Nam sic incenditur inimicus tuus ut te diligat ut de illata tibi iniuria peniteat. et tamen si nec sic peniteat [[underlined]] noli uinci a malo. [[/underlined]] vincitur autem qui impatiens est [[underlined]] set uince est in bono malum [[/underlined]] iniurianti reddendo patientiam. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] [[underlined]] Nolite esse prudentes apud vos et cetera. [[/underlined]] Arguit in hoc uerbo apostolos hos. qui se sapientes estimant. de se ipsis superbe presumentes. de quibus ysaia v. Ve qui sapientes in oculis vestris. et coram vobis metiperis prudentes. Reprehenditur et ille ab apostolo. qui talentum scientie apud semfodiens proximus autem non conuigat. cui dicitur a domino in matheo xxv. Serue male et piger oportuit te mittere pecuniam nummulatiis [[ut?]] ego ueniens reciperem quod meum est cum usura. Laudatur qui pecuniam domini multiplicauit scientiam a domino sibi [[?]] conicando proximis. et dicitur ei a domino. Luge serue bone et fidelis. bone quia aliis prefecit quibus domini sui pecuniam commodauit. fidelis quia domini sui negotium. fideliter gessit ipsius multiplicando pecuniam. econtrario malus increpatur. et addit serue male et piger. Male quia proximo nocuit qui proficere non curauit. poterat autem dicere serue infidelis. set loco eius dicit piger ut ostendat pigritiam in opere deum infidelitatem esse. facit enim pigritia quod non fideliter geruntur domini negotia. Sequitur. [[underlined]] Nulli malum pro malo reddentes. [[/underlined]] qui dicit ut nulli malum pro malo reddantur. non solum legis talionem prohibet in qua reddebatur oculus pro oculo. pes pro pede set multo magis usuram prohibet. de qua habetur in in psalmos. Non defecit de plateis eius usura et dolus. Usura est cum plus exigitur in uindicta. quam sit commissum in iniuria. ideo quoque non est reddendum malum pro malo. ut huius mansuetudinis et patientie exemplo edificetur proximus nec scandalicetur. per impatientiam sese iudicantes. unde sequitur. prouidentes bona non tantum coram domino. set etiam coram omnibus hominibus. ut nec uerbo nec facto scandalizemus proximum. et impingamus in ruinam. Unde in matheo vi. Ve mundo a scandalis. que scilicet non cauet. et et uerum. Ve homini illi pro quem scandalum venit. Siquis scandalizauerit unum de pusillis istis qui in me credunt. expedit et cetera. Quicumque enim verbo vel exemplo elationis. vel alterius uitii causa ruine fuerit infirmo. expedit ei ut cum mola asinaria mittatur in mare. quia vale esset ei. si pro hac culpa illam breuem reciperet penam magis quam eternis cruciatibus reseruari. Videte ego ne condempnatis unum ex pusillis istis. Angeli enim eorum in celis uident semper fatiem patris mei qui in celis est. Non sunt paruipendendi pro quibus mittuntur angeli cotidie ipsis ad custodiam deputati. Caue ego ne [[?]] scandalizes. et custodem ipsius offendas angelum ne de te conquerendi causam habeat apud patrem cuius uidet fatiem incessanter. Nam non solum a malis set etiam alicuis propter scandalum proximi abstinendum est. Unde ad corintios. i. viii. Peccantes in fratres et procutientes eorum infirmam conscientiam in Christo peccatis. qua propter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem ineternum. id est nunquam
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar