Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f016-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
iniquitas ambulate in flammis suppliciorum quas uobis preparastis. igitur qui colibet genere lepre fuerit uenenatus penitencie ueniat ad dominum. et pro humlitatem flectat genu superbie et postulet a domino medicinam. qui uestram esurit sanitatem de quo sauitur. extendens manum Iesu tetigit eum dicens volo mundare. Manus domini olim est contracta. set tempore genere ad misericordiam est extensa. et quam Iesus interpretatur salutatis id est salutem tribuens necesse est ut sanetur. qui salus tetigit. Unde contra furdos. et putrescens stercoribus suis dicitur in parabol. ii. vocaui. et remistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret. Manus domini in cruce perforata est. uulnere ut omnium esset medicina uulnerum. et extendit dominus misericors hanc manum ad peccatorem leprosum. ut eum misericorditer sanet et eleuit de stercore. Set magis eligit miser in lepra putrescere et in stercoribus suis residere. Ei autem qui sanatur dicit dominus feliciter. Vade ostende te sacerdoti. et offer munus quod recepit moyses. Siquidem hoc ritu mundabatur leprosus sic habetur in leuitico xiiii. Lauabat uestimenta sua. radebat omnis pilos tocius corporis sui. offerebat duos agnos immaculatos. et ouem anculam absquid macula. et tres [[strikethrough]] maculas [[/strikethrough]] decimas simile in sacrificium et seorsum olei sextarium. Eodem autem ordine quo mundatur et purificatur leprosus. mundari oportet peccatorem igitur uestem lauat aquis qui conuersationem suam lauat penitentie lacrimis. Unde in cantici. Surge aquilo et ueni auster. profla ortum fluent aromata illius ac si dicent. Recede aquilo uentus maligni spiritu. qui corda peccatorum consolidas et mentes induras. Veni auster uentus spiritu sancti. qui corda congelata calore tua facis liquiescere profla ortum meum id est dissolue glaciem de corde pectoris mei et cum deberet dicere et fluent lacrime dixit et fluent aromata illius aromata et fragrantia delectant et medicinaliter. sanat sic lacrime et peccatorum sunt medicina. et domino sunt suauis fragrantia. sicut habetur in numeris viii. Leuite postquam aquis lustrationis erant. asperi. radebant omnes pilos carnis sue leuita interpretatur assumptus. Nos igitur omnes leuite sumus id est ministri de seruitute diaboli pro gratiam nos liberantem ad dei ministerium assumpti. Postquam ergo asperi fuerimus aqua lustrationis. id est aqua [[strikethrough]] lustrationis [[/strikethrough]] purgationis pro quam designantur lacrime contrictionis interioris hoc restat ut omnis pilos corporis et quicquid in operibus membrorum mortuum est sicut pili in corpore confessionis rasorio resecemus ut hac nouacula nostram faciem innouemus. que pilis id est peccatis succrescentibus insenuerat. Sequitur de oblationibus duo agni quos differebat leprosus significant dulicem innocentiam quam debet offere peccator. Una est ut nullum opprimat et miserum faciat. Secunda ut miserum non deferat. set miseriam subleuando eidem subueniat. de eo qui opprimit pauperem et primam innocentiam non obseruat habetur in amos v. pro eo quod deripiebatis pauperem et predam electam tollebatis. ab eo de nos quando lapide edificabitis et non habitabitis in eis uineas amantissimas plantabitis et non bibetis ex eis uinum quia cognoui celera uestra et forcia peccata uestra. et michee ii. concupierit agros et uiolenter tulerunt et domos rapuerunt. et calumpniabantur unum et domum eius uirum et hereditatem eius. Idcirco hec dicit dominus. Ego cogito super hanc familiam malum. Unde uero auferetis corda uestra. et iob. xxiiii. vim fecerunt de predantes pauperes et pupillos. et uulgum pauperum spoliauerunt. nudis et incedentbus absque uestimento tulerunt spicas inter aceruos eorum. meridiati sunt oues scilicet in meridie iacentes et ruminantes qui calcatis torcularibus siciunt ideo siciunt quia quod calcauerunt alti rapuerunt. Sequitur de ciuitatibus fecerunt uiros gemere. et deus multum abire non patitur. De secunda parte innocentie dicit ambrosius. Sinon pauisti occidisti. Unde ysaia. rapina pauperis in domo uestra est. quare atteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit dominus exercitium. in illorum domo est rapina pauperis qui opes sibi tesarizant. et abutuntur in deliciis. et pauperum miserias suas faciunt delicias. Nam ea pauperibus rapine iudicantur que eisdem non tribuunt cum eorum indigentie debeantur facies quoque macie commoliunt. et fame attenuant quos omittunt nutrire eum fa mes postulat et susticiant facultates. rapis ergo non dando quod tuum est. atteris non nutriendo. occidis non pascendo. Item qui sanatur a peccato sicut qui mundatur a lepra debet offere ouem mansuetudinis. Unde in parabola iii. illusores Christus deludet et mansuetis dabit gratiam. delusores sunt illi de quibus dicit ecclesiasticus. Homo homini seruat iram et a deo querit medelam. in hominem simile sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur. Certe delusor est ille qui uult irasci proximo et non uult misereri alii. et uult quod dominus misereatur sui. debet etiam offerte tres decimas simile similia est Immaculata substantia. Unde ecclesiasticus. xxiiii. Immolantis ex iniquo oblatio. maculata est et non sunt beneplacite sub sannationes iniquorum dona iniquorum non probat altissimus nec respicit in oblationibus iniquorum. de similia autem dande sunt. iii. decime sicut in ueteri testamento de laboribus prima decima dabatur sacerdoti. secunda in oblationes sollempnitatum anni. Tercia in elemosinis pauperum. hec autem similia deferebatur oleo conspersa. Nam omnis oblatio uel elemosina mentis pinguedine et deuotione et hilaritate debet domino commendari. sicut habet u. ad corintios ix. Unusquisque sicut destinauit in corde suo ut ex tristicia aut ex necessitate. quasi dicat. id quod datis date quasi benedictionem. non quasi [[blank space]] set eam deo commendet. leticia largitatis. debet etiam qui sanatur a lepra peccati offere domino olei sextarium. hoc est prefecte misericordie complementum. quod in his tribus consistit ut peccantem coram nobis zelo iusticie corrigamus. ei qui nos ostendit si penitet uiscera misericordie pandamus et ignorantie in his qui sunt salutis instruamus. hec igitur sunt que pro imundatione sua leprosus offere debet secundam perceptum moysi. ad litteram. et nos qui lepra peccati mundamur easdem oblationes set misticas offeramus domino. quatinus adepta nobis perseueret mundicia nec patiamur lepram recidiuam. ipso domino deo prestante amen. [[red ink]] Dominica v. [[/red ink]] Nemini quicquam debeatis et cetera. hec dominica precedenti respondet. Nam in precedenti dominica fides magna commendatur. In ista fides modica in ewangelio redarguitur. quatinus sic ad fidei plenitudinem excitemur. et quem fides operatur. pro dilectionem in epistula de caritate agitur. in qua caritas commendatur multipliciter. et legis ostenditur plenitudo esse. In illa dominica leprosus curatus legitur. In ista timor maris comprimitur. et uentorum rabies refrenatur. Nam homine pro dei gratiam curato a peccati lepra. remanet pugna contra mundum. et spirituals nequicias. set earum insultus diuino temperantur auxilio. monens igitur nos apostolus reddere unicuique quod sibi debetur transit ad commendationem caritatis dicens. Nemini quicquam debeatis et cetera. Cetera namque soluta non deberetur. Sola non dilectio est que semper redditur et semper debetur. nec amittitur reddita set multiplicatur sicut reddi non potest nisi habeatur ita nec haberi potest nisi reddatur. [[Ideoquo?]] dilectio est [[?]] quia qui diligit proximum. legem impleuit. et hoc ostendit apostolus. per partes. nam non adulterabis. Non occides. Non furabetis. Non falsum testimonium dices. et non concuspisces rem proximi tui. et si quod est aliud mandatum datum per Moysen instauratur id est continetur. et impletur in hoc uerbo. id est in hoc mandato. Diliges proximum tuum sicut te ipsum in quo mandato concluditur mandatum de dilectione dei. quia nec dei sine proximo. nec proximus sine deo diligitur. hic autem ideo commemoratur. dilectio proximi sola. qui dilectio proximi in factis apparet dilectio dei amplius latet. Qui autem diligit proximum benefacit. qui dilectio proximi malum non operatur quia dilectio non agit malum. Ideo plenitudo legis est dilectio. id est qui plene diligit [[?]] legem implet. Ubi enim caritas est quid potest deesse. Lenitudo legis est dilectio. Lex in x. mandatis exisitit quorum tria pertinent ad dilectionem dei.vii. ad dilectionem proximum . Cum ergo dilectionis perceptum hic duo comprehendat dilectionem dei et dilectionem proximi. clarum est quod plenitudo legis est dilectio. igitur qui diligit deum tria prima adimplet mandata. Ex primo siquidem mandato. quod est. Non habebis deus alienos coram te. deo debemus honorem [[?]] cultus ut ipse solus a uobis adoretur et nullum ydolum peccati in corde suo constituit ubi tot erigit ydola. quot habet peccata mortalia. unde Macha[[bei?]] ii. Jussit antiochus edificare aras pro templa. et ydola. et immolari carnes suillas et pecora communia et relinquere filios incircumcisos et coinquinari animas eorum
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar