Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f017-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
prohibetur. de quo abacuch. ii. Ve ei qui multiplicat non sua usque quo aggrauat. contra se densum lutum. et uere dicit non sua quia si sua sunt. exiens a seculo ea secum portent. si possit et aggrauat contra se densum lutum ut in hoc sterquilinio suffocatus sepeliatur in inferno quod tamen si spargeretur per manus pauperum reddere poterat messem multam et vere dicit non sua. set usibus [[?]] communibus unde quem eadem sibi facit propria tanquam raptor et sanguinarius punietur. Unde sequitur. Numquid non [[strikethrough]] sequitur [[/strikethrough]] repente consurgeret qui mordeant te. et suscitabuntur lacerantes te. et eis eis in rapinam quasi dicat consurgeret maligni spirito ultores scelerum qui mordeant te. et ad diuersa diripiant suplicia. et subditur causa qui tu spoliasti gentes multas. et propter sanguinem hominis. et iniquitatem terre et ciuitatis et omnium habitancium in ea. Ecce quem auarus tanquam spoliatur dicitur [[?]] quod inbursat. quod incistat quod in horreis aggregat et illorum sanguine dicitur. pollutus quorum necessitati non subuenit et iniquitatem committere contra terram que communis mater est. omnium et omnium usibus fructificat et iniquus quoque dicitur contra ciuitatem. in ecclesiam. cuius ciuitatis iuradictant dilectionem proximi et misericordiam in proximum. et in pauperem non obfirmare animum nec ex aliorum inopia proprias diuicias cumulare. In viii.o prohibetur mendatium. de quo ceelesiasticus xx. obprobium nequam in homine mendatium. et in ore disciplinatorum assidue erit. et iterum pocior est fur quam assiduitas uiri mendacis perditionem autem ambo hereditabunt. mores hominum mendatium sine honore. et confusio eorum cum ipsis sine intermissione. sallus autem testis pro eo quod ita consumit mentiendo sicut locusta mordendo ideo significatus est per locustam que operit uniuersam faciem terre et uastauit omnia. deuorauit que herba terre. et quicquid pomorum fuit in arboribus sicut habet in exodo. x. per locustas [[?]] que plusquam cetera animantia frugibus nocent lingua adulantium figurantur que terrenorum mentes aliqua bona proferentes immoderatius laudando corrumpunt fructus enim egyptiorum opera cenodoxorum que locuste exterminant dum adulantes lingue. ad appetendas laudes. transitorias cor operantis inclinant herbam locuste comedunt quando adulatores uerba loquentium. fauoribus extollunt poma arborum deuorant cum uanis laudibus quorumdam iam quasi forcium opera eneruant. In non mandato scilicet non concupisces uxorem proximi tui prohibetur mentis adulterium. Nam dominus in evvangelio autem. Omnis qui uiderit mulierem ad concupiscendam eam. iam mechatus est ille in corde suo de quo iob ii. furor animi indomitus est commaculare uiri uxorem uiri uxorem ignis ardens in omnibus membris intrauerit radicitus perdet ideo quoque in nouam plagam densis tenebris percussi sunt egyptii ut sic demonstraretur densis cecatur tenebris qui alienam conupiscit uxorem. Nichil [[?]] iam dolet qui hanc [[patitui]] iniuriam. Nichil tam nollet pati qui alii inferit istam íniuriam. In decimo mandato prohibetur nequis concupiscat rem quamcumque rem proximi sui. concupiscit heres et successor fieri cupit ipsius et ita non uult eum habere heredem. ideo quod sicut egyptus in x.a plaga morte primogenitorum percussa est merito qui huius decimi mandati transgressorem heredum successione priuatur. ideo diuites et nobiles heredibus carent quia hereditates aliorum inuadunt de quia concupiscientia fugienda elicit ecclesiasticus 30. tristiciam longe expelle ate. multos enim occidit tristicia et non est utilitas in ea. tristicia autem apellat quod hominem tristem et sollicitum facit propter concupiscientia rei aliene. de hoc iterum ecclesiasticus. [[?]]. Ne dederis in tristicia cor tuum. set expelle eam ate et nouissimorum merito quorum qui prefecte recordatur rebus transitoriis non allicitur. igitur in hiis decem preceptis quicquid deo deberetur et proximo continetur et impletur. Iste de calogus psalterium decacordum in quo manus nostre docentur ad prelium et ad interfectionem uitiorum tanquam nenatores intruimur. sicut dicit [[augustinus?]]. ita inquiens. non hoc est in spectaculis nostris uenator et citarista. aliud agit uenator aliud citarista. in spectaculo dei unum est. et tangis easdem x. cordas et feras occidis. utrumque simile facis occidis. utrumque simul facis. tangis primam cordam quia unus colitur deus. occidis bestiam supersticionis. tangis secundam cordam quia non accipis nomen dei tui in uanum. occidis bestiam erroris et nefandarum heresum. Tangis terciam cordam ubi pro spe eterne future queris facis quicquid facis interficitur crudelior ceteris bestiis amor huius mundi laborant homines in omnibus operibus uel negociis. tu autem in omnibus [[?]] labora. non propter amorem seculi set sempiterna requie quam permittit deus Tangis iiii.am cordam ut honorem parentibus deferas et cecidit bestia impietatis. Tangis quintam cordam. Non mechaberis. et cecidit bestia libidinis. Tangis sextam cordam. Non occides et cecidit bestia crudelitatis Tangis vii.am cordam. Non furtum Facies et cecidit bestia rapacitatis. Tangis viii.am cordam. Non falsum testimonium dices. et cecidit bestia falsitatis. Tangis nonam cordam. Non concupisces uxorem proximi tui. et cecidit bestia adulterine cogitationis. Aliud enim non. ad tale preter uxorem. non facere aliud. non appetere alienam uxorem. Ideo duo precepta sunt non mechaberis et non concupisces uxorem. Tangis cordam non concupisces rem proximi tui et cecidit bestia cupiditatis. ita cadentibus omnibus bestiis et serturus et innocens. in dei dilectione et humana societate uersaberis. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] Ascendente Iesu in nauiculam secuti sunt eum disciuli eius. [[M.t]] viii. Qui magne fecerat in terra transit in mare. ut ibi faciat magna et dominus terre marisque appareat et ut magna uirtus liberatoris ostenderetur. Ecce motus magnus factus est in mari. Non ex se orta est tempestas. set ex eius imperio. ut discipuli magni timeant et rogent et rogantibus ostendat potentiam. Factus est autem tantus motus ut nauicula operiretur fructibus ut tanto magis timor conturbat discipulos Ipse uero dormiebat. dormiebat autem ut apostolos suscitare faceret. discipuli autem. adeo territi sunt ut non moleste rueret et suscitarent dominum. set impulsi timore accesserunt ad eum discipuli eius et suscitauerunt eum dicentes. domine salua nos perimus. et dixit Iesu quid timidi estis et modice fidei quasi dicat. si nouistis potentem in terra. cur non creditis potentem in mari. Tunc imperauit uentis et mari et facta est tranquillitas. cui imperatur sentit imperantem. Nam omnis creatura sentit suum creatorem. et tanquam sentiens obesit sue uoluntati. Porro homines mirati sunt dicentes qualis est hic quia mare et uenti obediunt ei. et qui dormit ut homo imperat ut deus. dormit autem Christus in nobis. cum fides eius torpet in nobis et negligencius aginius et ideo tempestas resurgit Si uero fides resurgit. imperat uentis et fluctibus. Mare estus seculi. Nauicula crux Christ. cuius beneficio ad lutus patrie celestis uenimus in qua una cum suis Christus passus. Unde ipse ait Qui uult uenire post me abneget semperipsum et cetera. dormit dum illi nauigant quia illis seculum calcantibus et ad celum teridentibus Tempus subito dominice passionis aduenit. quam Marcus etiam per horam solis ad occasium euntis significat dum dicit. hoc iminente nocte gestum fuisse. Suscitant eum dum morte uisa resurectionem querunt ne eo diuitius sopito Mentes eorum pereat. Suscitatus increpat de parua fide dicens. O stulti et tardi corde ad credendum. Nonne hec oportuit Christum pati. Ventum id est superbia diaboli strauit. aquam sedat id est rabiem iudaici populi labefecit. uel nauicula est presens in qua Christus cum suis seculi mare presentit. Ventos demonum. aquas persecutorum compescit. unde miremur et gratias agamus. Ascendente Iesu in nauiculam et cetera. Attendendum nobis est quem due naues. Una dei altera diaboli. Nauis diaboli mundus est iste et significatur per tirum ad quam loquitur dominus. ut ad nauim in ezekiel. xxvii. compositionem nauis et gubernationem describens in hunc modum abietibus de sannir. extruxerit te cum omni tabullatis maris huius igitur nauis. tabulata sunt abietes de sannir. tabule abietum molles sunt. et propter moliiciem firmius coniunguntur. Magna enim inter molles concordia. de abietibus uero pix oritur per quam nauis tabulata coniunguntur quia immundos sua [[conpigit?]] immundicia sicut habetur in iob. penultimo in alia translatione. Vir fratri suo conglutinabitur et continentur et non diuellentur. Sequitur de naui ista cedrum de libano dolauerunt in malum. Cedrus arborem altissima in libano. libanus mons est altissimus et fertilissimus. Cedrus ergo in libano est superbia de adipe. hec est malus in naui diaboli. Velum est bissus de egypto. lyssus est limnum candissimum et significat huius candorem. Egyptus uero tenebre interpretatur. et est idem
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar