Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f018-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
bissus de egypto ac si diceretur. Candor tenebrosus siue splendor tenebrosus quod cor splendor ueritatis Illuminat splendor uero huius seculi qui est splendor falsitatis obscurat et obtenebratur de gubernatione huius nauis sequitur. Quercus de basan. dolauerunt in remos suos. quercus fructificat porcis. basan interpretatur ingnominia quia cum uiri luterati ad ignomonia opera manum mittunt. quibus diabolus. delectatur tunc nauis mittitur in profundum maris id est mundus in profundum iniquitatis. Nauis domini est ecclesia. de hac naue habetur in ysaia. 33. locus fluuiorum riui altissimi. et patentes. Non transibit per eum nauis remigium. neque terris magna. transgredietur eum. locus fluuiorum est ecclesia. in qua sunt fluuii sacramentorum ecclesiasticorum. que sunt lauacra peccatorum in qua sunt riui altissimi et patentes id est omnibus expositi scilicet riui doctrine profundissime procedentis ex fonte sapientie Christo domino per hunc locum non transibit nauis remigium id est diaboli dominatio neque terris magna. Trieris est nauis habens tres ordines remorsum. hec est conuerstio mundana quem tribus ordinibus remorsum ducit in misterium. iii. ordines remorsum in hac naui sunt illa tria uicia de quibus in canonica Johannis ii. Omne quod est in mundo est concupiscientia carnis quantum gulam. uel luxuriam. aut concupiscientiam oculorum, quantum ad auariciam uel superbiam uite. Naues quoque diaboli dicuntur mentes peccatorum homini. quibus demones quasi naute president. per huius seculi misterias. circumducunt et tandem in abissum dampnationis demergunt. de quo ysaia xiiii. propter uos emisi in babilonem. et detraxi uectes uniuersos. et caldeos in nauibus suis gloriantes. et sunt uerba dei patris dicentis ad nos. propter vos emisi filium meum in babilonem.id est in mundum peccatis confusum et detraxi et abstuli uniuersos uectes id est uniuersa scilicet demonum impedimenta. et peccatorum uincula. et mundi obstacula et abstuli caldeos id est demones siginficatos per caldeos. qui habundant flummibus et strenui sunt in nauibus deducendis spirito maligini habundant in suggerendis uoluptatibus huius mundi qui transeunt et defluiuit more fluuiorum et in istarum nauium deductione et naufragio gloriantur naute pessimi nauium suarum naufragium questum reputantes hec de naui diaboli. Nauis autem Christi ecclesia de quo dicitur in parabolus [[?]] facta est quasi nauis insti toris de longe portans panem suum. Nam tanquam nauis uisitatoris [[uirtutum?]] diuiciis gaudet honustari. non sordibus terribus uiciorum diuine gratie maiora dona mereatur. et pro hiis quicumque grauamina et pericula uelud fluctus maris occurunt transilit et sustinet uiriliter. que etiam de Longe portat panem suum quia in Omnibus studiis et laboribus solam in ueri panis saturitatem querit. et non aliquid temporale. de hac naui legimus in iii. [[?]] x. quia classis salominis ibat per mare in tarsis. deferens inde aurum et Argentum. et dentes elefantorum. et simias. et pauos. Classis salomonis est ecclesia. que per mare huius seculi per tribulationes et fluctus persecutionum uadit in tarsis quod interpretatur exploratio gaudii. ut eos colligat. et in suis lateribus comprehendat. qui explorant gaudium. Set quem alii explorant gaudium seculare quod luctus occupat. Alii autem explorant et inquirunt illud gaudium quod eterna delectione cumulatur. Ideo classis ista dicitur deferre aurum et argentum et dentes elefantorum et simias et pauos. Nam sagena missa in mare bonos pisces comprehendit et malos in auro significatur sapientia preciosi caritate ferundi. tribulationum incendio. non consumpti set purgati in argento designantur orationum deuotione sonori. Nam argentum ceteris metallis clarius sonat. sancta conuersatione ad deum clari. et sanctitatis exemplo ad proximi lucidi. er dentes elefantorum illi demonstrantur qui peccata sua et aliorum dente reprehensionis dilacerant quando in bona conuersatione solidi perseuerant qui candorem castitatis. et interius in mente et exterius in corpore genstant. per simias autem qui actus humanos imitantur set bestialiter uiuunt. illi significantur qui fidem exterius tenere uidentur. set operibus negant qui sunt sepulcra dealbata plena ossibus mortuorum exterius quidem nitidi. set interius inquitatibus pleni. In pauonibus designantur qui laudibus hominum gloriantur. Nam auis ista dum laudatur ennas erigit et rotam facit. Set dum penne que lucent eleuantur posteriorum turpitudo nudatur. Sic qui fauoribus hominum delectantur laudes suas cum suis laudatoribus attollunt, uel aures suas a suis laudatoribus non auertunt. suam ipsorum demonstrauit turpitudinem. scilicet quod stultis laudibus ianiter gloriantur. Idoe quoque er nauem significatur ecclesia. Nam nauis in terra postia. semper pendet in alterum latus. In mare sine declinatione sedet recte. sic primitiua ecclesia in tempestatibus persecutionum recta incessit. Sicut apparet in marturibus set postquam terrenis possessionibus enim locupletata. et sedit in terra multum enim inclinata archa noe si fixa fuisset in terra subuersa fuisset in diluuio set quia in terra fundata non fuit. quanto magis exaltabantur aque tanto magis eleuabatur archa. sic ecclesia fundamentum non habet in terra. id est inquiete temporalium. set in tempestatibus maris quia sicut habetur ad timo[[teo]] ii. Omnes qui pie uolunt unire in Christo persecutionem pacientur. et semper in persecutionibus super exaltabuntur. orta est autem temestas in mari. quietum est mare si non agitetur uento. uentus est uanitas secularis. Mare mundus tumidus per superbiam. fetidus er luxuriam. amarus per auaritiam hos fluctus eleuat amor secularis quasi uentus ad submersionem. nauis. Unum est igitur remedium. ut clamemus ad dominum dicentes dominus salua nos quia perimus quia potes. et debes. potes ut dominus omnium quod bene probauit sequens effectus. Imperauit enim uentis et mari et facta est tranquillitatis magna. debes ut noster dominus. debet enim dominus homini suo fidem. ut eum uiuet et liberet in necessitate. Unde apostolus ad cor. [[?]] x. fidelis est dominus qui non permittit nos temptari supra id quod possumus. dominus namque se nobis alligauit. ut dominus seruis de bonitate sua quod nobis in necessitatibus subueniret. si tamen nos ei exibeamus ut seruos. Unde dicitur in psalmo. et describitur beatus uir. Beatus uir cuius est nomen domini spes eius id est qui ideo sperat in deo quod ipse est ei domnius et ipse es ei seruus. dominus ad seruum dicitur. Unde in Genesi. Non dicimus ante dominus ante quam creasset adam quem ut dominus seruum haberet ideo quoque nomen domini aufert quantum in se est qui ei non se exibet ut seruum Unde petrus in canonica. [[?]] dominum Iesum Christum sanctificate in cordibus nostris confirmate nomen domini sic deuote et fideliter seruiendo ipsi ne possit nobis dicere sicut legitur in ieremia. A seculo confregisti iugum et rupisti uincula et dixisti non seruiam. clamabant autem discipuli salua nos. petebant autem salutem mentis et corporis ut habetur in collecto misse hodierne que respondet evvangelio non salutem [[strikethrough]] non salute [[/strikethrough]] iumentinam. de qua in psalmo. homines et iumenta saluabis domine. et in evvangelio. qui uult animam suam saluam facere perdet eam id est qui animalitatem et carnalitatem sibi saluare uoluerit perdet animam suam. Volunt quidam saluare sibi carnis delectiones ut pro dei seruitio nichil de suis delectationibus amittant quibus dicitur.ecclesiastico. xxxvi. In ira flamme deuoretur qui saluatur. quasi dicat qui ira sibi saluat quod carnem delectat in flamma gehenne deuorabitur. Inde amos. iii. Percutiam domum yemalem cum domo estiua. Joachim rex ierusalem sedebat in domo yemali ad prunas quando oblatus est ei liber Ieremie. qui ei minabatur. et misit eum in ignem et cremauit sicut habetur in Jeremia xxxvi. Eglon rex sedebat in cenaculo estiuo quando interfectus est ab anoth. sicut habetur in iuducium. yems [[iii.?]] est uita presens in que multis hominem affligit tempestatibus. Set contra hanc iemem facimus querentes delicias imperales ut [[?]]. iemies claudamus tempestates. et non sentiamus. prune sunt ardens amor temporalium deliciarum quibus crematur in liber ieremie id est communiatio domine uindicte. In estate sol clarior est atque feruentior. et significat iudicium . quia clare uidicabit dominus et uniet in ardore. contra hanc estatem facit sibi cenaculum qui ut securus sedeat in deliciis. facit sibi umbraculum false spei promittendo quod non ita districte iudicet dominus. et seuere iudicet sicut predicatur. Set anoth ita percussit eglon in cenaculo quod gladius in uentre remansit et stercora alui perruperunt in quo ostenditur quod dominus ita dure percutiet quod pena non auferetur in eternum. et sic clare iudicabit quod apparere faciet omnis immunditatis dampnatorum et ita destruet
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar