Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f018-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
domum iemalem cum cenaculo estiuo. Clamabant discipuli perimus. Multi tamen pereunt qui suum periculum non attendiunt. unde Jonas. Cum nauis in quia fugiebat a facie domini periclitaretur continuo descendit ad interiora nauis et dormebat sopore graui. Set multi in periculo peccatorum positi. in sentina uitiorum et licet tempestas imineat non resurgunt. Iactabatur nauicula fluctibus in qua erant discipuli. Clamauerunt autem discipuli timentes de submersione. Sic uos cum resurgunt in nos turbines temptationum fluctus tribulationum. imminente nobis periculo ut ipse nobis subueniat clamemus ad dominum et ipse imperabit uentis et mari et fiet tranquillitas magna. Marcus uero expressius sic dicit commatus est dominus uento et dixit mari [[?]] et obmutesce communatur dominus uanitati. ut habetur in osee. viii. comminatio in omnes qui seminant uentum quem turbinem [[?]] merent. de tali semine talis messis. quasi dicat qui seminant id est qui diligunt uanitatem sicut palea que fertur in turbine multos. circuitus facit. Sic fertur de tormento. in tormentum. de pena in penam. dicit mari tace obmutesce. Mare mundus cui dominus dicit tace. Unde ysaia x. desolabit dominus linguam maris egypti. id est linguam mundi que loquitur nunc solatia. facit solatium non loqui. set ueras amaritudines. sicut in psalmo habemus. Quid detur tibi aut apponatur tibi. et cetera. Sagitte potentis [[aut?]] dat deus contra mundi linguam dolosam carbones. desola. quibus cremetur lingua mundi ut [[ultro?]] non loquatur fallatias hii carbones sunt uiri sancti et martires qui mundum coniuncunt de scelere quia vero aliquis ad tempus tacet qui postea loquitur idcirco plusquam dicit tace. subdit obmutesce. Obmutescit nobis mundus quando mortuus est nobis et uos ipsi. Nullus non uult alloquia mortui nec alloqui mortuum. Ei igitur obmutescit mundus qui mundum non alloquitur nec mundus ipsum. de hiis que ad Mundum pertinent. Sic fit tranquillitas magna. quia igitur in mari et in naui sumus. et orta est tempestas. clamemus ad dominum ut faciat tranquillitatem. et de tranquillitate temporali nos dignetur perducere Iesus Christus dominus noster ad eterna. amen. [[red ink]] Dominica i. septuagesima [[/red ink]] Nescitis quod hii dei in stadio currunt. omnes quidem currunt. Set unus accipit brauium. Sic currite ut comprehendaris. Dominica ista appellatur dominica in lxx.a. Est autem lxx.a tempus lxx.a. dierum quod incipit ab hac dominica et terminatur in sabbato in festis pascalibus quod dicitur sabbatum in albis. Significat autem lxx.a tempus cupe et pene tempus deuiationis unde in hac dominica incipitur liber generationis ubi culpa et pena et pena primi parentis aperitur. que deriuatur ad totam successionem significat et tempus hoc in ecclesia.captiuitatem filiorum isreael qui lxx. annis in babilone captiuati sunt. unde. unde in ecclesia subticentur cantica leticie sicut illi suspenderunt organa sua. dicentes. quomodo cantabimus canticum domini in terra aliena. et sicut illi non totam. lxx annorum fecerunt in dolore continuo. set accepta a cyro rege licentia redeundi gauisi sunt et exultauerunt sic nos cantamus altera. Nos enim quibus in maledictione primi parentis dictum est terra es et in terram ibis. Gaudeamus iam in spe quia in passione in resurrectione Iesu Christi nobis dictum est quem in domum domini ibimus letantes. quia vero accepta licentia reuertendi populus iste multum laborauit in apparatu regressionis et ipso regressu ad terram et ita gaudium liberationis aclaboris tristiciam simul miscuit donec terram promissionis ingrediens pleno exultauit gaudio. quod totum in figura nostri contingebat illis ideo et uos exprimentes tempus gratie in quo uobis est gaudium deliberatione uestra. Set adhuc [[?]] luctus et labor pro peccatis in ipsa uigilia pasche post altera statum tractum cantamus et per totam ebdomanda paschalem cantamus graduale cum altera. canticum tristicie significatur per tractum et graduale et cantico leticie societates. In sabbato autem feriarum paschalium duplex altera cantamus. quia finito labore peruenientes ad sabbatum felicitatis eterne gaudabimus in stola duplici scilicet corporis et anime claritate. unde et ipsum sabbatum in albis quia sabbatum in albis stolis pro eo quod illud significat eternitatis sabbatum. ubi sancti amicti stolis albis fulgebant in conspectu agni. igitur lxx.a tempus deuiationis significat et reuersionis laborem. unde et in exempla inuitamur ad currendum in [[strikethrough]] uicio [[/strikethrough]] stadio et in evvangelio in laborandum in uinea. id est in utroque sub honere laborum deficiamus fatigati promissionibus et premiis confortamur igitur apostolus agonistarum similitudine inuitans ad desiderium corone et ad sustinendum de hiis qui coronam impediunt. dicit. Nescitis quod hii qui in stadio currunt et cetera. Nam in labore sunt pares set unus accipit tamen brauium. In premium cursus. similiter et uos sic currite per opera caritatis perseuerantes usque ut comprehendatis brauium eterne retributionis. et est congrua similitudo. Nam si sciremus unum solum predestinatum esse sicut currentes in cursu equorum sciunt unitatum esse brauium. tamen sic debemus currere quia unusquisque se predestinatum esse crederet. In quo tamen nostri cursus utilitas elegans demonstratur quia non uni soli set omnibus currentibus palma promittitur quanta autem diligentia currendum sit. et quanta cautela ostendit apostolus dicens. Omnis xx. qui in agone contendit ab omnibus se abstinet que premium agonis impediunt. ita et uos an omnibus offendiculis et farcinis inutilibus abstinere debemus ut expediti curramus ad Christum. et uere debemus cum illi abstineant ut corruptibilem coronam accipiant. Nos autem incorruptam accipiemus coronam non terrenis et marcescentibus floribus. set eternis geminis consertam. Ego igitur sic id est tam legitime operando. curro non quasi inincertum id est ut sim incertus de premio. Sic pugne contra hostes non quasi aerem uerberans id est non iamiter pugno ut ille qui aerem ferit pro hoste. set castigo corpus meum reprimendo carnis motus illicitos et in seruitutem redigo ut caro rationi seruiat. Ne forte cum aliis predicauero ipse reprobus efficiat. Consequenter autem nobis exemplo antiquorum comminatur quem non ex fiducai sacramentorum nos adulti perueniemus ad coronam sinon abstineamus ab hiis qui impediunt. Non enim ignorare fratres id est uos uolo scire quem omnes patres uestri tam boni quam mali sub nube fuerunt. que eos ab estu et ab egyptiis ne uiderentur protegebat. et in moyse duce scilicet moyse baptistati sunt id est Signum baptismi acceperunt in nube et in mari. quia moyses Christum siginficabat nubes spiritum sanctum. Mare aquam baptismi. rubor maris sanguinem Iesu Christi. submersio egyptiorum submersionem peccatorum. Sequitur et omnis mare rubrum transfierunt. submersis hostibus et omnes easdem esacm quam et nos non dico corporalem set spiritualem manducarunt quia illi manducauerunt manna de celo quod significabat panem anglorum uenturum de calo qui nos reficeret et omnes eundem [[?]] quem et nos. non dico corporalem set spiritualem biberunt aqua de petra que fuit signum sanguinis Christi. Dicit autem apostolus. aquam illam et manna spiritualia. ut quia sine elementorum commixtione non natura set dei uirtute preparata sunt. uel quia spiritualem cibum et poteris carnis et sanguinis Christi significabant. Sequitur bibebant autem de spirituali petra. consequente eos aquam que non natura set miraculose fluebat que petra dicitur. dicitur consequens, quia sequebatur eos largissime fundens aquas. uel quia significabat consequituram uirtutem sanguinis Iesu Christi. Nam gemina percussio petre significabat in cruce geminam percussionem corporis Christi. Unde sequitur. Petra autem erat Christus id est figura significabat Christum. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] Nescitis quod hii qui in stadio currunt et cetera. propositus est uobis a domino credens et brauium cursus ad celum et brauium felicitatis eterne. Si cursus difficilis est set brauium desiderabile est. et quem iste cursus est in certamine contra malignos spiritu. ideo ab apostolo appellatur certamine et ipsius cursus impedimenta monstrantur ad hebreos. x. deponentes igitur omne pondus et circumstans nos peccatum per pacientiam curamus ad propositum uobis certamen. respicientes in auctorem fidei. et consumatorem Iesum. deponamus omne pondus id est deponmaus omnem peccatum quod onere suo deprimit peccantem ut in profundum peccatorum corruat. et de profundo peccatorum in abissum supliciorum de hoc habetur in trenis id est uigilauit iugum iniquitatum mearum in manu domini. et uolute sunt iniquitates mee et imposite collo meo. Infirmata est uirtus mea. dedit me dominus in manu de qua non potero surgere. Vigilauit iugum peccatorum anime in manu domini que se uitiis subdidit et sceleribus nisi cotidie penitendo ponat ea coram oculis
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar