Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f021-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
in paschalibus festis. et quem lx.a ex lex et decem in se ductis producuntur vi. autem diebus operatus est dominus. et vii.a requieuit. Denarius autem numerus est preceptorum hoc dierum numero uita nostra signatur. qui sex diebus in quibus licet operari. Laborare debemus in completione decalogi un in fine uite nostre quasicompleto sexagesime tempore uocati ad eternum sabbatum audiamus a domino. Venite benedicti patris [[?]] per et cetera. Sicut feria iiii.a. festorum paschalium cantatur in officio misse. et quam ecclesia in hanc uita multipliciter affligitur. Affligitur autem proficiat et purgetur. In epistula huius misse multiplex ecclesie afflictio. describitur. Nam sicut ibidem ostenditur. affligitur ecclesia et tribulationibus. quarum alias patitur ab hereticis qui per pseudo prophetas designantur. Alias a tirannice persequentibus nomen christianum. Alias a falsis fratribus affligitur etiam ecclesia temptationibus humani generis. aduersarium. has tribulationes in se uobis demonstrat apostolus. se ipsum exemplum uobis proponens ut ipsius inuitatione fortes sumus in tribulationibus misericordes in cumpassione fraterna. et stantes in tribulationibus et in temptationibus quia uero dum affligitur ecclesia sic. penis alii persistunt alii corruunt. hec diuersitas nobis in evvangelio. demonstratur ubi persistentes designatur. per terram bonam in qua semen cecidit. et ortum fructum fecit centuplum. Corruentes uero triplici uarietate monstrantur subuersi. Nam alii subuertuntur per diabolum. qui semen uite de cordibus rapit. Alii per tribulationem que siginficatur in sole quia sicut dicit mateo. sole autem orto estuauerunt. Alii per seculi prosperitates euanescunt que significantur in diuitiis et uoluptatibus que suffocant semen uite. Unde sancta mater ecclesia. in officio misse presentis dominice clamat ad dominum dicens. Exurge quare obdormis domine. exurge et ne repellas in finem quare faciem tuam auertis obliuisceris tribulationem uestram adhesit in terra uenter noster. Exurge domine ad nos. ter itaque clamans exurge. primo clamat pro tribulatione afflictis. secundo clamat pro subuersis. tercio pro temptatione uexatis. Sic autem iungenda sunt uerba et singulis reddenda singula. pro tribulatis dicit ecclesiasticus. Exurge quare obdomis domine. et uere obdormis quia obliuisceris tribulationem nostram pro subuersis dicit. Exurge et ne repellas in finem quare faciem tuam auertis et uere auertis quia adhesit in terra uenter noster pro temptatis dicit. Exurge domine [[aduiua?]] nos et libera nos hunc autem ecclesie triplicem clamorem transcurrentes per ordinem incipiamus a primo igitur clamat ecclesia a primo igitur clamat ecclesia pro hiis qui tribulationibus uexantur. et dicit Exurge que obdormis domine siquid pro eo quod dominus dolores non intrigat uidetur more dormientis soliicitudines tribulatorum deposuisse ab animo suo. set ipse se euigilare probat inducto testimonio. Jeremie cum dicit. Quid tu uides Jeremia uirga uigilantem ego uideo. Si enim dominus uirga percutit filium uigilat. qui enim dormit non percutit. In alia translatione. uirga nuceam ego uideo. In hoc apparet quidem uirga nucea est. Nux enim amaritudinum habet in cortice dulcedinem in nucleo. et dominus filium amaritudine exterius uerberat ut interius dulcedinum reficiat in quo bene apparet quod non dormit. ad filium suum set uigilat. hoc beneficium bene nouerat Jeremia xv. dicens. Quare factus es dolor perpetuus et plaga desperabilis renuit curari. quasi dicat uolo. quod plaga mea hic semper duret. et de dolore mea nolo in hac uita separare salutem. nolo quod hic curatur. Unde sequitur. Facta est quasi torrens aquarum in fidelium. Torrens habundat aquis in ieme et permittit se semper duraturum set mentitur quia deficet in estate sic tribulatio huius uite modo habundat in hanc ieme est deficiet in estate et quia proficit ad coronam non uult propheta hic determinare dolorem. dominus autem dat hic laborem siue dolorem in precepto. Unde illud In sudore uultus tui uesceris pane tuo et in psalmo. Qui fingis dolorem in precepto bene dicitur fingis labore enim huius uite fictilis est. se sicut aus fictile non durabit. uidetur aliquibus quod importabilis sit tribulatio. set si uolunt uidere uisionem hanc magnam. audiant quid legitur de moyse in exodo iii. quem ipse uidit rubum ardentem scilicet uirum sanctum tribulari non comburi. nec aliquid de uirtutibus eius deperire set pocius ipsum purgari. Magna est hec uisio uix potes credere fac quod dictum est moysi. Tolle calciamenta tua de pedibus tuis terra enim sancta est in qua stas. Calciamentum diuidit pedem et terram. terra sancta Christus est. Si nichil terrenum mortale uel transitorium diuidat inter te et Christum. Non solum poteris uidere hanc uisionem. Set etiam esse rubus igitur et non comburitur Clamat ecclesia secundo pro subuersis secundo pro subuersis dicens exurge et ne repellas in finem. clamat pro peccatoribus qui sibi gratiam subtrahi meruerunt. Unde dicuntur repelli. Jeremia in trenis. repulit dominus altare suum maledixit sanctificationi sue. Altare debet esse mens hominis quod exercuit homo sibi constituens ydolum peccatorum sicut fecit rex achab qui abstulit altare eneum de templo ierusalem et loco cuius statuit altare ad similitudinem eius quod uiderat in damasco. damascus interpretatur locum sanguinis. In altari eneo cremabantur carnes quod significat quia in mente sancta que est altare dei carnalia desideria concremantur et consumuntur. Mens est autem altare damasci ubi osculatur cum homo sibi. complaceat in peccata. osee x. secundum multitudinem fructus eius multiplicauit altaria secundam ubertatem terre suo exuberauit simulacis. Naturales enim potentias et dona naturalia et temporalia homo dedicat diabolo cum [[?]] multitudinem eorum peccata sua multiplicat in quibus seruit diabolo. et tot statuit in corde suo ydola quot peccata maledixit sanctificationi sue scilicet homini quem sanctificauerat. unde et deuteronomium xviii. Sit celum quod supra te est eneum et terra quam calcas ferrea. det dominus imbrere terre tue puluerem et de celo descondat super te cinis donec conteraris. Celum erit eneum quando illa intonabit terribilis sententia. Ite maledicti in ignem et cetera. Terra erit ferrea quando opera frena parient malleos percutientes in parabola xx. parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutiente stultorum corporibus. Imber temptatio est diaboli. Imber iste sit puluis cum numerositas temptationum et illusiones fantasmatum et ymagines uitiorum ab amore dei et respectu celestium auertunt obscuratum mentis oculum. pluet etiam dominus super bonos de celo rorem gratie. que ignem extinguit set super malos pluet dominus cinerem. Sub cinere conseruatur ignis ut non extinguatur Cinis igitur significat numerositatem multorum criminum in quibus ignis eterne dampnationis nutritur. ut non extinguatur. Pluet igitur dominus super malos cinerem cum eos inuolui permittit multitudine peccatorum mortalium quibus quasi foneritis tormetorum infernalium. ignis calescit hii super quos uenit maledictio que legitur in honere babilonis. In ysaia xiii. ibi habitabuunt fructiones et pilosi. ibi respondebunt ulule. Sanctificauerat dominus ecclesiam et modo sunt instructiones. illi scilicet qui uidentur alis uirtutum in celum uolare. set peccatorum pressi pondere non uenitur sicut nec structio que uolandi habet ymaginem et non uolat pilosus ab homine incipit et desinit in bestiam. et est demon incubus qui cum spirito sit tamen uult luxuriari. hii sunt clerici qui in uerbis et doctrina permonstrant hominem et habent motus inferius bestiales et cum tanquam uiri spirituales uiuere debeant spiritualiter. libidine se polluunt indicenter. ulula auis est que rostro in paludere firo clamat et significat clericos qui donec rostrum suum in terram fixerunt et aliquid beneficii adepti sunt nolunt os suum in diuinis officiis aperire. Sequitur. gratie faciem tuam auertis. desiderat ecclesia faciem dominum quia oculi eius flama igins. et sicut ignis glaciem. sic respectus misericordie cor congelatum dissoluit. Unde illud. respexit dominus petrum et fleuit amare. et quod auersa sit facies eius ostendit per hoc quod subdit. conglutinatus est in terra uenter noster. humiliata in puluere anima mea. Qui serpenti cedit maledicitur ut serpens cui dictum est. terram comedes pectore et uentre repes. Sic cupidus terram comedis. Unde [[micheas?]]. Lingeret puluerem sicut serpens repit iste pectore quod non cogitat ubi ea terrena sunt repit uentre quod libidine inquinatur. Venter plenus capit facere dormire et renes uigilare set cum uenter esurit renes dormuunt et capit uigilat. Unde Job xv. operuit faciem eius crassitudo alio translatio et fecit capistrum circa femora sua pinguedo enim uentris operit faciem et turbat rationem. et qui uentrem faciat non frenat femora sua. et si credat frenasse non facit eis capistrum. Equus habens frenum non potest comedere. set cum capistro bene potest comedere. propositum continendi. Si uenter non domatur capistrum est et non frenum. Sequitur. Exurge domine adiuina nos. primo clamat pro tribulatis. secundo pro subuersis. tercio pro impugnatis a diabolo. dicit itaque adiuina nos et libera nos. Modum autem liberationis insinuat dominus eis respondens. In iiii.a feria pasche dicens eis. Venite benedicti patris mei et cetera. completa dierum sexagesima quasi dicat. Ab hiis Omnibus liberaberis si perfeceris sex opera misericordie que perducunt ad denarium uite eterne. et significantur in Numero lx. qui ex denario
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar