Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f022-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
quibus militat omnis scientia et prophetia et cetera dona. Maior autem horum est caritas. quia cum quisque ad eterna peruenerit spe et fide deficientibus Caritas scientior et cercior permanebit. Caritas paciens et cetera. In hac epistula Christi militem armat apostolus armatura caritatis cuius armature quasi precipua arma. premisit pacientiam et benignitatem quarum illata a proximis mala equanimiter portat. altera sua bona desiderabiliter impendit. Mens quippe sanctorum in hoc temptationis prelio et munita [[blank space]] clipeo et gladiis amoris accinta ad mala ferenda sumit fortitudinem et ad reperenda bona erigit unitatem. quaterni et odiorum tela potenter excipiat et amoris iacula ualenter reddat. Non enim ad bella sufficienter armatus pergit qui aut clipeum sumens gladiis non utitur. aut utens gladiis clipeo non munitur unde et miles die aduersitatis bello deprehensus et scutum pacientie debet ante ferre et ad preliandum promtus amoris iacula inferre ut uincat. Sequitur caritas non emulatur. Nam bonis alterius non inuidet. Set congaudet ossa uirtutum que caritas corroborat per inuidiam computrescunt Unde in parabola xiiii. Vita carnuum sanitas cordis putredo ossium inuidia. per carnem infirma et debilia per ossa forcia designantur et robusta. Vita igitur carnium est sanitas carnis. Nam si mentis innocentia custoditur. Si qua foris infirma sunt quandoque roboratur putredo uero ossium inuidia est quia per liuoris uicium autem dei oculos pereunt ea que humanis oculis forcia uidentur. ossa enim per inuidiam putrecere est. robusta queque per inuidiam deperire. Sequitur. Non agit perperam. Caritas enim non agit peruerse. peruerse agit qui ex deliberatione contra conscientiam malum facit de quo parabolis xxviii. qui peruersis ingreditur uiis concidit semel. id est perfecte. Nam igitur perperam agit in corpore et anima perfecte corruit in foueam dampnationis. de hoc quoque in parabolis xi. Simplicaitas iustorum dirigit eos supplantatio peruersorum uastabit eos. Sibi enim peruersis sub plantis foueam fodit ut corruat. et semper ipsum uastat in sua malicia ne subistat. Item caritas non inflatur enim uir iustus concepto flatu mundane uanitatis intumescit set pocius sagittis domini percussus omnem elationis euacuat spiritum. Unde job. vi. Sagitte domini in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum. Sagitte domini sunt uerba domini que animam uulnerant caritate et hominem contra serpentem indignari faciunt quod numquam per superbiam [[intumiuit?]] cum sit lutum. et si spiritum elationis extrahunt. Triplicem autem inflationem superbie demonstrat nobis ecclesiasticus [[?]]. duas gentes odiunt anima mea. tercia autem est gens quam odiui. quasi dicat non est digna uocari gens. Illas autem sic exprimit qui sedent in monte seir. et philistii. et stultus populus qui habitat in sichimis. igitur qui inflantur de peccatis gloriantes hii sunt qui sedent in monte seir quod interpretatur hispidus uel pilosus. asperitas et superfluitas malicie designantur. Sedent igitur in monte seir qui de suis maliciis intumescunt philistiim interpretatur. cadens poculo uel duplici ruma. hii sunt qui de calice babilonis bibentes ebrietate diuititarum dignitant. et honorum secularium dupliciter corruunt superbia pariter et inuidia uulnerat. Inuidet enim maioribus non parem sufficiet. qui de statu sue prosperitatis superbit et inflatur. stultus populus qui habitat in sichimis illum significat qui de suis uirtutibus intumescit. Nam sichima interpretatur humerosa in humeris autem fortitudo significat. Stultus igitur qui in sichimis habitat est qui superbie de uirtute suarum fortitudine gloriatur. Caritas itaque non inflatur. quia qui caritatem habet. nec de uiciis suis nec de fortuna nec de uirtutibus gloriatur uel eleuatur. Item. caritas non est ambitiosa nam aliis proponi non desiderant. Unde lucas. xxi. qui maior est nostrum fiat sicut uinior. et qui precessorem sicut ministrator et apostolus ad romanos xii. honore inuicem peruenientes non alta sapientes set humilibus consentientes. Item. caritas non querit que sua sunt. non enim tamen propriis set etiam communibus utilitatibus studetur. non querit. item que sua sunt quem ablata est cum contentione non repetit quia non est amathe pecunie. magis quam fraternitatis. Unde Jacobus iii. ubi est zelus et contentio ubi est in constancia et omne opus prauum. et paulo post [[?]]. Unde ex vobis bella sunt et littes nonne ex concupiscentiis nostris militant in membris uestris. concupiscentis et non habetis Occisitis et zelatis. et non potestis adipi. litigatis et belligeratis adulte nescitis quia amicitia huius mundi inunica est deo et apostolus ita ad corinthorum. iii. Iam quod omnino delictum est ex vobis quod uidicia habetis inter uos quare non magis iniuriam accipitis. quare non magis fraudere patimini quasi diceret. quia indicia inter uos qui fratres estis. cum contentione et scandalo habetis peccatis pocius deberetis pati iniuriam manifeste uiolentie aut fraudere occulte iniurie. set quod deterius est iniuriam faciatis. dum aperire contenditis et fraudatis dum dum uidices donis corrumpitis. et ius per aduocatos inuoluitits. et hoc facis fratribus quos pocius inuare deberetis et sic regnum dei scienter perditis. Sequitur. caritas non irritatur quem non prouocatur ad iracundiam qui per uirtute mansuetudinis non curat iniurias et per feruorem caritatis inuiriantis culpam deplorat huius uirtutis quantum sit meritum apud deum ostendere dominus loquens ad Jeremiam. xv. Si steterint moyses et samuhel coram me non est anima mea ad populum istum quid est quod moyses et samuhel cunctis patribus in postulatione preferuntur nisi quod isti duo in ueteri ferie etiam pro inuicis orasse leguntur Nam moyses a populo lapidibus operitur et tum pro lapidantibus deprecabatur et samuel de principata deicitur. et tamen ait. Absit a me hoc peccatum ut cessem orare pro uobis Uirtus igitur uere orationis est cessitudo caritatis et tunc quisque recte quod petit adipiscitur. Cum eius animus in petitione odio inimici non suffocatur. Magna itaque et mira optuenda uirtus in hiis duobus ostenditur. Dum uero ipsi pro populo peccante posse intercedere dicuntur. quasi dicat dominus nec illos etiam pro populo deprecantes audio. quos propter magnum peritonis meritum exaudire non contempno. Item caritas non cogitat malum non ea que cogitat de iudicandis iniuriis. set potius de remittendis sicut habetur in ecclesiastico xxviii. relinque proximo tuo nocenti te. et tunc deprecanti soluentur et uirtum homo dum caro seruat iram. et propitationem petit a domino. quis exorabit pro peccatis illius. Sequitur. non gaudet [[semper?]] iniquitate. dolet enim caritas de peccato proximi. Unde apostolus ii. ad corinthorum quis infirmatur temptationibus et ego non infirmor. qui scandalizatur in peccato corruens et ego non uror. et Jeremia ix. Super contritione filie populi mei. contritus sum et contristatus. stupor optinuit me. Numquid resina non est in galaad aut medicus non est ibi. quare igitur non est obducta cicatrix. filie populi mei. Quis dabit capiti meo. aquas et fontes lacrimarum oculis meis. et plorabo nocte et die interfectos populi mei. Ecce in ecclesia que per galaad designatur. resina est medicinalis scilicet gutta sanguinis Iesu Christi. et Christus medicus et tamen sunt multi qui in peccatis interfecti sunt nec uolunt ab hac morte per medicum suscitari nec peccatorum cicatrices sanari. et hoc deplorat caritas. Jeremie que non gaudet super inquietate congaudet autem ueritari id est verbis veritatis et operibus iusticie sicut enim gaudebat apostolus. de bonis operibus tessalonicensium quod de Omnibus tribulationibus suis. se dicit in eorum iusticia consolarum id est ad tessalo. iii. consolati sumus in nobis fratres in omni tribulatione et neccesitate uestram et fidem uestram quem nunc inuimus si uos statis in domino. Item. Caritas omnia sufferet. pro ueritate et iusticia sicut dicit apostolus ad romanos viii. Quis nos separabit a caritate Christi. tribulatio an angustia. an persecutio an fames. an nuditas. an periculum. an gladius. quem sicut habetur in canticis. lampades eius id est caritatis. Lampades sunt ignis. atque flammarum aque multe non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam. Neque cum blandimentorum mollicies que significatur in aquis multis. nec Impetus persecutionum que designatur in fluminibus poterunt emollire. Aut subuertere caritatem in sanctis. Sequitur. Omnia credit que suadet ueritas ad salutem credenda. set qui fidem habet in opere. nec verbis tamen set operibus astruat fidem. quantum autem in fide quis processerit interrogat tribulationis. Unde in osee. vi. In die correctionis id est tribulationis in tribubis israel ostendi fidem. Non enim in tribulationibus olla fidei. set pocius indurescit tanquam testa. uirtus eius ut ipsa fides refulgeat preciosior auro quod per ignem probatur. Unde et grano sinapis in evvangelio. comparatur. quod [[tritrum?]] amplius inardescit. sic fides dum tribulatione teritur firmius solidatur. dum uentis concutitur profundius radicatur. subditur quoque de ca
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar