Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f023-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
ritate quem omnia sperat. sed que promittit ueritas ut in antiquis apparet patribus. si quidem mox ut uideo crucem assurgo ad spem. Quid enim non daturus est amicis qui tanta dedit non rogatus. Unde ad romanos. viii. qui proprio filio non pepercit. set pro nobis imnibus tradidit illum. quomodo non etiam cum illo omnia donauit. Unde et in canticis. Sub ardore malo suscitaui te. Nam in arbore crucis que poma nescit noxia. set premia uite suscitati sumus. et ad spem bonorum promissorum erecti. Sequitur omnia sustinet in quo caritatis longaminitas commendatur. que omnia promissa longaminiter expectat. Quamuis enim spes que differtur affrigat animam et desiderati nulla breuis sit mora. quia sanctus amor in pacienciam non habet. non tamen iusti contra dominum. murmurant aut blasfemant quia tardant que desiderant set sustinent pacienter. donec dare promissa placeat promittenti sicut fecisse dicuntur antiqui patres ad hebrei. Iuxta fidem omnes isti defuncti sunt non acceptis promissionibus set aspicientes eas a longe et salutantes eas. id est gaudentes et desiderantes eas sicut naute faciunt in mari. longe iusis ciuitatibus. igitur cum caritas tot et tantis premineat laudibus. sectamini caritatem. incedite uiam excellentorem quam demonstrat apostolus hiis xv. gradibus ascendentes ad templum non manu factum in celis. templum ueri salomonis. ubi nunquam cessabit a laudibus eius qui est super laudabilis et gloriosus in secula amen. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] Factum est autem cum appropinquasset Iesus iericho. Cecus quidam sedebat secus uiam mendicans et cetera. littera plana est. igitur iericho interpretatur luna et significat mundum cuius omnis felicitas cum creuerit immensum festinat ad defectum. sicut luna per multos discursus laborat ut lumen recipiat. et ad eius plenitudinis detrimentum non minus ueloci cursu properat hec est ciuitas de qua dicit iosue in figura Christi talem sententiam. sit hec ciuitas anathema et omnia qui in ea sunt. igitur custodite vos de anatheme habeatis. set anathema sit nobis omnis conuersatio secularis. Nolite diligere mundum. neque ea qui in mundo sunt sicut dicit Job. in [[?]] canonica. Siquis diligit mundum non est caritas dei patris in eo. quem omne quod in mundo est concupiscentia carnis est. et concupiscentia oculorum et superbia uite que non est ex deo patre set ex mundo est. Appropinquauit autem dominus iericho. ut sanaret aquas eius. que erant pessime et terra eius sterilis sicut in iiii. regum. unde de heliseo legitur. per quem Christus designatus est. quem cum missum esset sal in uas nouum. egressus ad fortes aquarum misit in illos sal. et ait. hec dicut dominus. Sanaui aquas has. et non erit ultra neque mors neque sterilitas et sanate sunt aque usque ad diem hanc. Appropinquauit siquidem dominus iericho cum assumpta nostre infirmitatis substantia ueniens in hunc mundum factus est nobis poprie per consortium nature et beneficium misericordie. terram autem humane mentis in bonis operibus inuenit sterilem et aquas pessimas nam fluentes in montem populi per mores pessimos amari erant et bonorum fructuum in fecundi set sal id est diuina sapientia in uase fictili corporis humani missa. aquas sanat dum populum dulcedine dilectionis et bonorum operum libertate fecundat. Appropinquante Iesu iericho. cecus quidam sedebat secus uiam mendicans. Multiplex in sancta scriptura cecorum legitur illuminatio in qua diuersitate et ipsius cecitatis uarietas demonstratur. Nam hunc ceco dictum est. Respice et confestum uidit. set ceco nato [[liniuit?]] dominus lutum super oculos eius et uisum recepit Tobias illuminatus est felle piscis. paulus missus est ad ananiam ut uisum reciperet angelis laodocie collirio iungit oculos suos. [[underlined]] Nam qui cecitatem [[/underlined]] ignorantie uel infedilitatis patitur. in verbo doctrine recipit uisum et qui uitio superbie excecatus est sanatur per considerationem proprie infirmitatis que significatur in luto. [[underlined]] Tobias cecitatus [[/underlined]] stercore hirundinum felle piscis per hirundinem que pre omnibus auibus cicius transuolat temporalis felicitas pre omnibus transitoriis notatur. Unde [[sapientes?]] v. transierunt omnia sicut umbra et infra. aut sicut auis que transuolat in aere cuius nullum inuenitur argumentum itineris illius hec stercora quandoque in oculis hominum et eos excecat set sanantur felle piscis. piscis uiuit et nutritur in aqua. sic delectatio luxu seculi et habundantia. Inter piscis dulces carnes habet set fel amarum quod si carnes respergantur. felle totum fit amarum. sic sic delectatio carnalis dulcis et respergatur stellis amaritudine id est peccati quod habet in se considerando quanita pena debeatur peccato quod erat delectabile totum fit amarum. et sic cecicatus sanatur. Unde ecclesiasticus xi. malicia unius hore obliuionem facit luxurie magne nam magna delectatio absorbetur in amaritudine cum pensetur quam grauis sit afflictio etiam uuis hore qua luxurie punietur in gehenna. [[underlined]] Paulus illuminatus [[/underlined]] ad missionem ananie qui interpretatur omnis significat crudeles qui per bonum simplicitatis et obedientie curantur a crudelitatis excecatione. [[underlined]] Angelus [[/underlined]] laodoice curatur per collirium ut legitur in [[apocryphae?]] iii. cui dicitur. pauper et nudus et cecus es sua deo tibi emere a me aurum ignitum et collirio iniunge oculos tuos ut uideas. pauper es uirtutibus cecus doctrina. nudus uestimentis bonorum operum. Eme aurum sapientie ignitum caritate. et iunge oculos tuos. collirio penitentie. per tobiam quoque significantur qui terrene felicitatis immundicia quasi stercoribus cecantur hirundinum. per paulum. qui habentes zelum iusticie set non secundam scientiam mentis paciuntur caliginem. In angelo uero laodoice significantur illi qui suorum obcecantur habundantia peccatorum. [[underlined]] Cecus autem iste [[/underlined]] dicitur sedisse secus uiam. Via est decursus uite presentis. via Christus. via scriptura. Iuxta prima uiam ceci sunt multi qui non uident nec attendunt breuitatem uite periculum uie. difficultatem pugne. de quo habetur in ecclesiastico xxxviii. Memento iudicii mei sic erit et tuum mihi heri tibi hodie. [[underlined]] periculum uie est [[/underlined]] quem ingrediemur in medio laqueorum. quos ad deceptionem nostram recendit diabolus [[?]] quam diu uiuimus ipsi nobiscum portamus laqueum scilicet carnem nostram donec post dissolutionem corporis et anime poterimus dicere laqueus contritus est. caro mortua est et nos liberati sumus. Adiutorium nostrum et cetera. [[underlined]] difficultas [[/underlined]] uie est quod ambulamus super arma dolentium scilicet demonum qui tristantur quociens euadimus cum ergo oporteat nos ambulare super arma diaboli ardentia. et acuta id est eius temptationes oportet quod nos calciati sumus et leues uixta consilium jeremie iii. dicentis prohibe pedem tuum a nuditate. et guttur tuum a siti. Sitis que cogit hominem bibere in uiis et fossatis aquam immundam et terbidam ab uffendibus et ranunculis uenenatam. est cupiditas que facit hominem bibere diuitias quantumcumque sorditas quibus qui fuerit ingurgitatus et plenus non potest leuiter currere super aciem gladiorum debent etiam pedes nostri. id est opera carciari. id est muniri exemplis sanctorum patrum sicut in canticis. quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis. [[underlined]] Item Christus uia est [[/underlined]] Unde Job. [[?]] per quam uiam spargitur lux et diuiditur estus super terram. Christus enim uia est per quam diuine cognitionis lux in terram humane mentis spargitur et estus amoris diuiditur. Verumtamen quidam in tam profundum cecitatis abissum per peccata sua diuersi sunt quod non illuminantur ad lucem Christi. Unde Johannes. et lux in tenebris lucet et tenebre eam non et cetera. et tanta frigiditate malicie constricti sunt quod ad calorem ueri solis Christi non liquescunt. Unde ecclesiasticus xviii. frigidus uentus aquilo flauit et durauit cristallus ex aqua. Nam ad flatum spiritu maligni qui mentes fluidas iniquitatis frigore consolidat. quasi cristallus indurati sunt. de hac uia dicit ysaia xxx. hec est uia scilicet Christus ambulate in ea non ad dexterum neque ad sinistram. Nam per uiam que Christus est sic cedendum est per ipsius imitationem. ut non declinemus uicia per uirtutibus amplectendo ut qui crudelitatem reputant iusticiam. et remissionem misericordiam neque declinemus ad sinistram cum apertis uiciis fornicam beatus ille cecus quem sanatum dominus in hanc uitam introduxit ysaia xvii. Educam cecos in uiam quam nescierit et in semitis quas ignorauerunt. ambulare eos faciam. Item sancta scriptura uia dicitur. Unde in parabolus iiii. Viam sapientie monstrabo tibi. ducam te per semitas equitatis quas cum ingressus fueris. non artabuntur gressus tui. et currens non habebis ostendiculum hec est uia perceptorum que ingredientibus uidetur angusta. set plusquam ingressus fueris. caritas et desiderium eterne felicitatis. omnes huius uie dilatabit angustias et remouebit
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar