Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f024-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
discutere. unde ecclesiastes. viii.tempus et responsionem intelligit cor sapientis intelligit illud tempus de quo in psalmo. Cum accepero tempus ego iusticias iudicabo. Non enim curia uestra et iudicium uestrum est. ut iudicemus inter nos et deum. set decendentibus [[strikethrough]] nostris [[/strikethrough]] nobis. iudicium et curia domini erit. et sicut iudicabit iusticias. quid erit de iniquitatibus. Si enim omnis iusticie nostre in conspectu eius quasi [[blank space]] menstruate cui comparabiles erunt iniquitates. Iudicemus igitur iuste dum tempus habemus qui nosmeripsos diiudicauerimus non a domino iudicabimur. consideremus et responsionem nostram. de qua dicit iob ix. Si uoluerit cum eo contendere quis poterit ei respondere unum pro mille. Exigit a nobis mille. id est plenam perfectionem. Non possumus ei respondere unum id est perfectionis initium. Sequitur. Ecce nunc dies salutis. Salus [[?]] non plene desideratur nisi agnoscatur infirmitas. Jeremias autem non inuenit nostram compararet miseriam. nisi mari dicens intrenis ii. cui comparabo te cui adequabo te. Respondit magna est uelud mare contricio tua id est infirmitas uelud mare est iniquitas tua numerositatem peccatorum fetida pro luxuriam profunda et sine fraude per auariciam tumida per superbiam. unde exclamat quis miserebitur tui. cui dominus respondit. per ysaia lxi. [[Species?]] domini super me eo quod inxerit me ad annuntiandum mansuetis misit me ut mederet contritos corde. In Christo enim est plenitudo gratie. a quo tanquam a capite descendit unguentum [[underlined]] a capite [[/underlined]]. In barbam in illos qui robusti sunt in ecclesia. et in uestimentum id est in illos quorum sanctitas nestit et adornat ecclesiam. et in horam uestimenti et in fimbriam id est in minores ad quos si manus extendas sicut emoroissa fecit imittans saltem extremos de Ecclesia. Sanaberis a fluxu sanguinis id est peccati et nunc quem sunt dies salutis Audi Jeremiam lxxvi. Ascende in galad et tolle tibi resinam uirgo filia egypti uirginem et filiam appellat animam miseram que in bonis operibus sterilis est et malicie sue multitudine filia est tenebrarum. et secundum quod meruit heres eterni merores cui dicitur. Ascende in galaad et tolle resinam. Galaad mons est in quo laban et iacob fedus inierunt. et facto aceruo de lapidibus in signum federis dixit laban. En tumulus iste restis est inter me et te. Si autem transiero illum progens contra te aut tu transieris cogitans contra me. et ideo dictus est mons galaad id est aceruus testimonii. Jacob significat peccatorem contritum. laban interpretatur dealbatio domini significat qui dealbat et immundat penitentem. aceruus lapidum copia uirtutum quas dominus dat peitenti. unde Job xxii. dabit proterra silicem et pro silice torrentes aureos et dominus dat penitenti proluto peccatorum uirtutes. pro uirtutibus indeficientem torrentem eterne glorie. hunc aceruum lapidum non transibit dominus progens contra te. ut scilicet te dampnat pro peccatis dimissis. unde ne tu transeas malum cogitans contra deum [[reuertenendo?]] in peccatum. Ascende ego in galaad id est in montem confessionis vel ecclesiam. et tolle resinam. resina est genus quoddam fluens ab arboribus et ualet medendis corporibus lesis. set terebintina preciosior est. habemus autem terebintum scilicet deum qui in ecclesiastico xxiiii. Ego quasi terebintus expandi ramos meos. habemus etiam et resinam ab eo fluentem scilicet eius sanguinem. qui ualet ad omnia uulnera sananda. unde exclamat Jeremias viii. Quare non est obducta id est sanata cicatrix populi mei. Nunquid non est resina in galaat. aut medicus non est ibi certe resinam habemus nunquid medicum enim habemus. vocante beneficio multi sunt qui postulant et dicunt se medicos si medici sunt ostendant apotecas uirtutum cuius nominis species habeant. Set sicut dicit johel id est dissipate sunt apotece computuerunt in menta et stercore suo. Inuenietur quod computuerunt in uiciis et pleni sunt immundica. Sacerdotes uelud canes linguam debent habere medicinalem. Set sicut lunaticus canis factus rabidus ex tunc non habet linguam medicinalem. Sic hodie sacerdotes facti sunt inpatici diligentes temporalia habent medicinam in lingua. igitur quem nunc est tempus acceptabile. Nunc sunt dies salutis. et hoc tempore per penitentiam salus adquiritur. esuriamus salutem et eam cum adepti fuerimus diligenti studio conseruemus sic nos monet apostolus. hortamur ne in uacuum gratiam dei accipiatis quasi dicat. ne sic gratiam accipiatis ut postmodum eam euacuetis super inducentes uicia. quia spiritus sanctus corripitur refugatur a superueniente iniquitate quamuis duce gratia perueniamus prestante domino amen. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] [[underlined]] Ductus est Iesus in desertum et cetera. [[/underlined]] In hac lectione evvangelica. pugna contra diabolum describitur et uictoria igitur Christi statim post baptismum. ductus est in desertum scilicet in locum certaminis [[underlined]] a spiritu sancto [[/underlined]]. qui quos replet ad pugnam mittit fortes sine quo spiritu qui ad pugnam uadit cito cadit. [[underlined]] ut temptaretur a diabolo [[/underlined]]. Christus non nisi per baptismum se temptari permisit in innuens ad se euntes grauiores esse passuros temptationes. Unde ecclesiasticus. ii. accedens ad seruitatem [[strikethrough]] mentis [[/strikethrough]] dei sta in iusticia et cetera. et prepara animam tuam ad temptationem. Non enim temptationibus impugnatur a diabolo nisi qui a desertum exierit qui silicet mentem seculum deserens eternum esurit gaudium et bono studere cepit. Non enim contra eum se erigit quem reuet sub legibus suis. In illo autem deserto quod est inter ierusalem et iericho. Chistus diabolum uicit ubi figuraliter dixerat adam separatum a diabolo. [[underlined]] et cum ieiunasset xl. diebus et xl. noctibus [[/underlined]]. quod ideo additur ne in nocte comedisse putaretur. [[underlined]] postea esuriit [[/underlined]]. quod ieiunat diuine potentie est. quod esurit humanitatis uere et per hoc est occasio temptandi. latet enim potestas. et patet infirmitas. [[/underlined]] Et accedens temptator dixit ei. si filius dei es et cetera [[/underlined]]. tribus modis fit temptatio. suggestione delectione consensu. Christus sola sugestione temptatus est quia peccati delectatio mentem eius non momordit temptatuit autem eum diabolus hiis in quibus adam uicit quem de gula temptauit de ligno uerito gustare rogauit de uana gloria et dicit eritis sicut dei. de auaricia cum dicit scientes bonum et malum. Non est enim auaricia tantum pecunie In hiis tribus. gula. auaricia. Superbia omnia uicia federata sunt. Nam enim est in mundo nisi concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum. et superbia uite In hiis tribus omnia genera temptationum comprehenduntur hiis tribus ut armis contra nos diabolus utitur. prius autem temptat de gula et suadet esuriem reuelare. pane de lapidibus facto. non quod eius curet salutem. set ut ex miraculo deitatis cognoscat uirtutem. hoc enim in temptationibus omnibus agit ut intelligat si filius dei sit. set Christus temptat responsum suum quod relinquit ambiguum. [[underlined]] qui respondens ait illi scriptum est. non in solo pane uiuit homo. set in omni verbo dei. [[/underlined]] quasi dicat persuasio tua tempatio est quia agis de cibo corporis non de cibo mentis inferior pars hominis pane sustentatur alio uerbo reficitur. quia uero agis de inferioribus patet quod temptator sis. [[underlined]] Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam ciuitatem. scilicet ierusalem. [[/underlined]] quod autem Christus se permisit [[assumi?]]. Non infirmitatis set pacientie fuit. In diabolo uero non uirtus set superbia. [[underlined]] et statuit eum supra pinnaculum templi [[/underlined]] plana desuper erant tecta et ibi erat sedes doctorum unde populo loquerentur. ubi multos capit uana gloria honore magisteri inflatos. In eo igitur loco Christum temptat in quo multos deceperat dum autem non consentit docet eos qui sublimi sunt uana gloria non moueri [[underlined]] et dixit ei [[/underlined]] per hoc quod uerba ad inuicem conferuntur diabolum in specie hominis apparuisse uisibile est. [[underlined]] Si filius dei es inuite te deorsum [[/underlined]] hec uox conuenit illi qui omnes precipitare satagit in quo infirmus ostenditur. quod nulli nocere possit nisi prius ille deorsum miserit. [[underlined]] Scriptum est enim quia angelis suis mandauit et cetera. [[/underlined]] Quod de membris Christi dicitur. diabolus de Christo dolose interpretatur ad quem quasi infirmum de angelorum auxilio loquitur. set de sua conculcatione tacet illud quod dicitur in psalmo. Super aspidem et cetera. [[underlined]] ait illi Iesus rursum scriptum est non temptabis dominum deum tuum. [[/underlined]] quasi apparet quod temptator sis. quia suggeris ut temptare dominum deum quod scriptura prohibet temptaret siquidem deum si se de templo precipitaret quasi probans deum si ipse alesione seruaret. Nemo autem autem debet deum temptare quamdiu habet ex humana ratione quid faciat. Non autem poterat Christus aliter de templo descendere quam se per iactanciam precipitare. [[underlined]] Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum ualde [[/underlined]] temptaturus per auari[[cia]]
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar