Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f025-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
[[auari]]ciam in montem ducit quia auaricia et ambitio semper alta petit [[underlined]] et ostendit ei omnia regna mundi. [[/underlined]] scilicet omnia concupiscibilia in mundo in quibus homines regnant [[underlined]] et ostendit ei gloriam eorum. [[/underlined]] non quod ea dominus concupiscentie oculo aspexerit sicut et nos. set sic fuit ostensio in mente sicut medici morbos sine lesione [[et dixit ei. hec omnia tibi dabo si cadens adoraueris me. ut [[/underlined]] superiorem. hoc autem de arrogantia dicit non quod totus mundus suus sit. [[underlined]] Tunc dixit ei Iesus. Vade satanas. [[/underlined]] quasi dicat uade in ignem eternum. [[underlined]] Scriptum est enim dominum deum tuum adorabis et cetera. [[/underlined]] In hoc igitur apparet quod satanas es quia suggeris mihi ut te adorem cum scriptura dicat quod solus deus adorandus est. [[underlined]] tunc diabolus uictus reliquit eum [[/underlined]] ad tempus. postea contra ipsum pugnaturus per iudeos. [[underlined]] et ecce angeli ministrabant et accesserunt ei [[/underlined]] qui agonem domini procul aspiciebant et ne eorum presidio uideretur aguisse postquam ille uictus abiit parati ad obsequium uenerunt. Ductus est Iesus in desertum et cetera. In temptatione capitis membrorum temptatio demonstratur. triplici nos impugnat. temptator cuius conatus est ut dum per gulam mittitur caro [[species?]]esuriens sine cibo spirituali deficiat aut per auariciam hominem incuruet ad ydolatriam aut per uanam gloriam elatam mentem deiciat. set contra huius temptatoris maliciam in hoc sacro tempore milicie christiane scutum apponimus de quo dicit psalmista Scuto circumdabit te ueritas eius. Nam ueritas eius scilicet dei id est ueritas que a deo est. hec ueritas est ueritas uite quasi scuto triangulo sit tripartita nos munit iusticia. Jeiunio contra gulam. clemosina contra auariciam oratione contra superbiam. In hiis precipue nostra consistit milicia. hiis percipue recuperari deberemus hoc tempore ad expugnandum inimicum nostrum arripientes gladium de quo dicit ezekiel. [[/underlined]] fili hominis sume tibi gladium acutum radentem [[/underlined]] pilos et duces per caput tuum et per barbam tuam et assumens tibi stateram ponderis et diuides eos. Gladius iste est gladius penitentie. set quia necesse est hominem humiliari qui penitere desiderat incitat nos ad humilitatem dicens fili hominis ac si diceret fili uermis unde iob. xxvi. homo putredo et filius hominis uermis. primus enim homo putredo fuit carne per peccatum. corrupta et filius eius uermis id est putredo de putredine. et iterum iob. xiii. qui quasi putredo consumendus sum et quasi uestimentum quod comeditur atinea. alia translatio qui ueterasco sicut habet. pomum siquidem senili tactum putredine. licet non tangatur putrescit. et uestimentum licet in archa sit reclusum tum comeditur atinea. sicut caro licet quiescat nec ipsam tanget labor uel aduersitas computrescit et carnis querere delicias non aliud est nisi certare ne putrescat quod autem sequitur ueterasco sicut uter ad animam pertinet. utri duo nocent et uetustatem inducunt. vacintas et tactus terre sic uetustate peccati ueterascit anima. si amore tangat terram etiam si celesti amore plena non fuerit set uacua quia sicut iob xxvi. aquilo id est diabolus extenditur in uacuum intrat uentus ubi inuenit uacuitatem non repletionem. sic diabolus mentem prestat quam dei non replet dilectio. Inuitatorium est penitencie quod sequitur. [[underlined]] sume tibi gladium [[/underlined]]. et cetera. Penitencia enim est gladius penetrans. et pungens cor per contricionem duplici acie resecans in confessione peccata carnis et [[species?]] iumentum corporis subuernans in ieiunio et carnis maceratione pilos capitis radens [[strikethrough]] dum uirtutes humiliat [[/striekthrough]] in elemosinarum collatione barbam radens uirtutes humiliat ne ymanem gloriam pertumescant. igitur penitencia pungit corporis contritione. Nam penitens sicut dicit ecclesiasticus xxii. pungens oculos lacrimas deducit et qui punget cor profert sensus. Cordis enim compunctio sensus temperat quem peccata subuertas ebrietas. unde in psalmo. Conuersus sum in erumpna mea et cetera. Dum compuncta est scientia cognoui me miserum. tunc sensi dolorem et inunei meam infirmitatem. Gladius quoque iste duplici acie confessionis resecat duplicia peccata carnalia et spiritualia. Multiplici enim peste bona anima deuoratur. Unde Johel xl. Residuum eruce comedit brucus. Residuum bruci comedit locusta. Residuum locuste comedit rubigo. Eruca luxuria est que carni quam perambulat inducit pruriginem et dura confricando tollere pruriginem uoluimus magis prurimus. Sic dum luxuriando carni luxurie uoluimus satisfacere magis [[aitemus?]] de luxuria dicit amis iii. oliueta nostra et ficeca nostra comedit eruca. In oliuetis opera misericordie. In ficetis mansuetu[[do]] [[mansuetu]]do. dulciloquium suauitas morum significatur que omnia exurit luxuria. [[Jeremia?]] clamat contra te sanguis nabute id est naboth qui uineam Jezrahel in ortum uoluptatis et olera lasciue conuertisti. Vinea iezrahel qui interpretatur semen dei mens christiani a Christo uirtutibus plantata et seminata quam siquis in ortum conuertit diaboli per luxuriam in eius accusationem clamabit sanguis nabute id est Christi sanguinem maluit quam uineam perdere brucus gulam significat qui totus est in uentre et arborem cui insederit non relinquit donec totum comederit. Simili modo obsidetur a guloso scutella uel crater. aut enim crepabit uenter aut uacuabitur scutella. Set contra hoc dicit job. Nichil remansit de cibo eius. propterea nichil remanebit de bonis eius. locusta superbia est. locusta enim alacet est uolatus set cito decidiuis. Sic uolatus superbie cito incipitur. set non perficitur. Rubugo pestis est que segetes inuadens. spicas ingrescere facit et fructum euadiat. Iram. Inuidiam detractionem significat qui igitur duplex est pestis spiritualis et carnalis necessarius est gladius biceps scilicet gladius pentitentie duas habens acies in confessione. hoc quoque gladio corporis [[?]] subuernandum est sicut dictum est iosue xl. equos eorum subuernabis et currus igni combures. Equus subuernatur quendo per abstinentiam corpus humiliatur. Igni currus exuruntur. cum uxuria superbia auariacia. quibus uelud curribus anima fertur. ad precipiciaigne sancti spiritu confirmuntur. [[underlined]] Sequitur et duces per caput et barbam [[/underlined]] in capillis significatur habundantia temporalium. unde et magdalena osculabatur pedes domini lacrimis rigabat et capillis tergebat pedes Christi pauperes sunt oculum debetur pauperi id est uerbum pauperibus bonum. unde ecclesiasticus xviii. Verbum bonum super datum bonum. et uterque cum homine iustificato. In lacrimis significatur cordis compassio sicut dicit gregorius. plus est compati cum Christo quam dare. Nam qui dat elemosinam de suo dat. qui autem dat compassionem cordis de se ipso dat capillis temporalium nostrorum collatione debemus necissitatem. famem et penuriam. a pauperibus extingere. iubet igitur dominus gladium ducere per caput ut radantur pili. id est ut bona temporalia distribuantur pauperibus et largiendo a nobis seperentur et bene significantur. per capillos quia capilli quantumcumque raduntur iterum crescunt. sic illis qui habent redditus renascentes semper habundat quod detur raduntur ne sub capillis oriatur tinea. que carnem rodit. Sic ex habundantia temporalium. si pauperibus. non distribuantur oritur iniquitas que animam consumit sicut dicit Jacobus v. Aurum uestrum eruginauit. vestimenta nostra comesta sunt atinea. et erugo erit nobis in testimonium et manducabit carnes uestras sicut ignis. ducendus est gladius confessionis per barbam per quam significantur opera uirilia. quia etiam opera illa qui in genere bona sunt uereri debemus. filia enim iepte uirginitatem suam fleuit duobus mensibus. In virgine sterilitas. In duobus mensibus duplex defectus significatur. quia bis deficit luna in duobus mensibus. una sterilitas. unus defectus est cum non facimus opera de genere bonorum. Secunda sterilitas est cum de genere bonorum non facimus bono fine. Defleamus utramque sterilitatem quasi filia iepte et radamus barbam cum ezekiel. opera scilicet bona in genere. set malo fine Facta in confessione deplorantes. Sequitur. [[underlined]] Sume stateram ponderis. [[/underlined]] Absalom tondebat se semel in anno et ponderabat capillos suos publico non pondere [[sanctuarii?]]. appendebat eos duobus siclis argenti et significat illos qui semel in anno faciunt confessionem. et peccata sua ponderant. non pondere sanctuarii id est non sicut deus et sancti ea graina iudicant. set pondere publico id est sicut uulgi oppinio parui pendit. Capillos appendit duobus siclis qui peccata sua uult compensare. per hoc quod de omnibus plene confitetur. et dolet quod tamen ualde rarum est. et terciam plenitudinem non apponit id est plenitudinem satisfationis. et ita non habet nisi duos siclos. Set quod hoc non sufficiat dicit Johannes in mateo. Gemina uiperarum id est uenenati uenenatorum filii. Quis indicauit nobis fugere auentura ira. quasi dicat non bene didicistis fugere. quia non fugitur ira contempta Satisfationem. unde subditur. facite dignos fructus penitentie habent quidam florem penitencie bene incipiunt satisfacere set fructus non maturescit quia satisfatio non adimplerat. Sequitur. [[underlined]] et deiuides eos. terciam partem combures igni. [[/underlined]]
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar