Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f025-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
in medio ciuitatis et terciam partem ligabis in summitate pallii tui. Siquidem iiii.[[or]] considerantur in peccato scilicet macula anime. delectatio ipsum corpus peccati. fetor sui abhomminatio. macula igne comburenda est in medio ciuitatis id est in medio cordis sicut dicit gregorius. plene consumit peccati rubiginem qui ardit per amoris ignem. rubigo a ferro per limam et igdem tollitur. et rubigo peccati tollitur ab anima per limam timoris et seruorem amoris. Voluptas debet dari uento ut sicut uentus transiens non redit. Set delectatio peccati ad Memoriam non reuertatur. Set dum peccator recordatur dolens peccati sui. quasi latrunculus sub intrat memoria uoluptatis. Unde enim regum legitur quod cum asael prosequeretur abner in ignem aduersa hasta et occidit eum. abner interpretatur lucerna patris et significat diabolum qui transfigurat se in angelum lucis. asahel prosequitur abner. cum diabolus peccatum luxurie prosequitur. penitentem qui peccatum ad memoriam reuocat ut memorando defleat. Set nisi prudenter sibi cauerit percutit eum diabolus aduersa hasta id est recordatione et refricatione uoluptatis id est peccati et sic eum occidit. Tercia pars occiditur gladio quem ipsem corpus peccati in confessione demembratur. ut particulatum fiat confessio de uoluptate peccandi de locutione. opere consutudine prauo exemplo et omnibus aliis circumstanciis. sicut legitur in iiii.to regum x. produxerunt statuam de fano baal et combusserunt et comminuerunt et destruxerunt edem baal et fecerunt pro ea latrinas usque in hodiernum diem. fanum baal mens est peccatoris. statua peccatum est. producitur per confessionem. comburitur per contritionem. comminuitur dum singula peccata confitentur. destruitur domus baal cum omnis structure peccati destruuntur ibi debent fieri latrine ut loco delectationis succedat fetor et abhominatio peccati. hec est pars que debet ligari in summitate pallii. loco musci. Siquidem pharao tripliciter affligebat filios israel. faciebat eas unuare ciuitatem ne possent euadere. fluuium diuidere per riuos. lutum exportare de plateis. similia opera imponit diabolus peccatori. peccator se ipsem munit ut diabolum fugere nequeatmentem suam paulatim ad multa dispergit quasi in se ipsam se colligeret ciuitatem diaboli in prauam conuersationem in qua regnat diabolus set dicit abdias ad edom id est ad diabolum sicut fecisti sic fiat tibi et ita fecit tirus captiuando babylonem. Nam fluuium qui fluebat in ciuitate in multos riuulos diuisit et sic ciuitatem cepit. qui ergo uult tyrus esse id est heres dei mentem suam que fluit in babilonem id est in confusionem peccati. paulatim retrahat ne fluat in babylonem id est in confusione peccati. et sic riuus deducitur a fluuio. paulatim mentem suam deducat et retrahat ne fluat in peccatum. Item facit diabolus peccatorem ferre lutum de plateis cum [[strikethrough]] plateis cum [[/strikethrough]] facit non considerare quantus sit feror et abhomminatio peccati. quia non uult diabolus sentiri ferorem in ciuitate sua. set quam utile sit sentire ferorem ostendit dominus qui iubet ligare partem capillorum in summitate pallii ut semper peccatum in naribus fetent igitur recordantes quod filii hominis sumus humiliemur. innouemur. confessionis nouacula et sic induamus nouum homniem quatinus induamus immortalitatis uestimenti ipso prestante qui uiuit et regna in secula [[seculorum?]] amen. [[red ink]] Dominica ii.a in Quadragesima. [[/red ink]] Rogamus uos et obsecramus in domino Iesu. hec dominica conuenienti ratione respondet quia in dominica precedente nos hortatur apostolus. ne gratiam dei recipiamus in uaccum. In uacuum autem recipit gratiam et remissionem peccatorum qui se non exercet in bonis operibus. Ideo apostolus. In hac dominica nos inuitat in epistula ut per uirtutum exercitium ambulemus in nobis seruantes iusticiam corporis et iusticiam ad proximum et quem temptator quinque superatur quinque superat postquam ostensum est in dominica que precedit qualiter resistendo temptationibus temptator uincitur. In hac dominica agitur in evvangelio. Sub figura mulieris que uexatur a demonio de eo qui temptationibus succumbens uincitur a sathana et seruitute peccatorum affligitur cuius etiam liberatio per ecclesie suffragia efficitur. igitur apostolus excitans nos ad profectum uirtutum dicit. Rogamus uos et obsecramus quod plus est in domino Iesu. si eum amatis ut quemadmodum accepisti a nobis in doctrina nostra quomodo oporteat nos ambulare id est inuere et uite presentis cursum producere in preceptis sine quibus non est salus et placere deo in hiis scilicet que consilio perfectionis adducuntur. Nam hiis deo placet qui non solum in preceptis ambulat set etiam perfectione consiliorum uitam suam decorat. sic ambuletis perseuerando in bonis ut habundetis magis crescendo in fide et bonis operibus. ideo autem monet quia scitis que precepta et quam utilia et honesta dederim nobis per dominum Iesum qui auctorem preceptorum et uere bona dedi uobis hoc precepta. hec est uoluntas dei. quasi hoc est preceptum dei sanctificatio nostra ut uos scilicet unde operando sanctificetis ut abstineatis uos ab omni fornicatione carnis et spirituali. ut sciat unusquisque uestram uas suum possidere castigando et in seruitutem redigendo corpus quod est uas anime in sanctificatione uirtutum et honore ne in honoretur aliqua turpitudine set sicut studet offitiorum suorum uasa seruare munda ita membrorum suorum studeat officia per continentias honorabiles exibere. ita quidem possiderat unusquisque cor suum in satisfatione et non in passione desiderii. ut nec sit desiderium in mente per quod paciatur a uiam et ledatur sicut faciunt et gens quibus similes non esse debemus quem ipsi sunt qui ignorant deum. hoc etiam preceptum dedi uobis uiolentia supergrediatur. nequis dolo circumueniat fratrem suum in negotio quocumque quoniam deus iudex est de omnibus hiis scilicet fornicatione desiderio malo uiolentia et fraude sicut prediximus nobis testificamus sumus id est testimonio scripturarum probauimus non enim uocauit uos deus. immunditiam ut scilicet immundicie seruiamus set uocauit nos in sanctificationem ut sancte uiuamus in Christo Iesu domino nostro amen. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] Hec est uoluntas dei sanctificatio nostra. Non enim uocauit nos deus in immundiciam. set in sanctificationem. Sanctificatio uestra a deo est qui solus sanctificat. sanctificationem uero qua in nobis operatur tempus sanctificans docet propheta dicens david. Confessio et pulcritudo in conspectu eius sacrimonia et magnificentia in sanctificatione eius. Conuenienter [[illegible]] confessio et pulcritudo. Unde in ierusalem erat porta que dicebatur porta sterquillii per quam efferebantur immundicie ciuitatis quibus exportatis remanebat in ciuitate mundicie pulcritudo. hec est porta confessionis per quam peccatorum asportatur sterquilinium. et adquiritur anime pulcritudo Sanctificat uero deus hominem per respectum misericordie sue faciens confessionem et pulcritudinem in conspectu eius. Nam sicut iohannes in apocalypse. oculi eius flamma ignis per oculos autem misericordie respectus intelligitur. Unde spiritus sanctus in linguis igneis missus est quia calore suo duriciam liquescere facit per contricionem linguam monet ad confessionem. et sicut ignis illuminans in anima facit pulcritudinem. bene autem coniunguntur sanctitas et magnificencia id est sanctitas et magnificencia id est sanctitas et magnorum factorum operatio. Sanctus enim dicitur firmus. et sanctus dicitur agyos id est sine terra. Nam solus ille firmiter consistit qui amori terreno non [[imititur?]]. magna non operatur qui parui cordis est qui terrenis conglutinatur per amorem. ideo sanctitas et magnificencia [[complanuntur?]] Nam sine terrenorum amore oportet magnorum factorem esse operum. hec est igitur uoluntas dei ut sit in nobis confessio et pulcritudo. Magnificencia. quia non uocauit nos in immundiciam. set in sanctificationem. et de uocatione ipsius priusquam sit accipienda docet nos apostolus ad hebreos xii. dicens. Non enim accessistis ad turbinem et procellam et fonum tube. set accessistis ad sanguinem aspersionis [[strikethrough]] melius [[/strikethrough]] melius loquentem quam abel. Videte ne recusetis loquentem. quasi dicat non uocat uos deus in terrore turbinus et procelle nec in strepitu tube. set in uoce sanguinis sui in quo mundati estis qui non clamat uindictam sanguinis sui sicut sanguis abel. set ad patrem interpellat pro nobis misericordiam petens. hunc itaque uocanctem ne recusetis. unde autem uocet deus et quem uocet et ad quid docemur in exodo iii. ubi dicitur quem de medio rubi qui ardebat et non comburebatur. Vocauit dominus moyse dicens. moyses moyses. et paulo post. solue calciamenta de pedibus tuis. terra enim in qua stas sancta est. deus in rubo deitas in humanitate est. Nam eius humanitatis spinosa fuit. ut rubus infirmitatis et passionis portans aculeos. quia uere dolores nostros ipse tulit et infirmitates nostras ipse portauit. Rubus [[iste?]] ard[[ebat]]
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar