Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f026-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
[[arde]] bat et non comburebatur. Ignis habet ardoris angustiam comsumptionem et splendorem et humanitatis passionis Christi portauit angustias et per passionem peruenit ad resurrectionis splendorem. nec per [[timorem?]] [[?]] corporis comsumptus est. Nam per mortem retinuit Christus sanguinem ac per hoc quod sanguinem retinuit.et in sanguinem uita consistit. quem uitam corporalem non imperpetuum extinguit. set interrumpit. Nam uita in martiribus interrumpitur. set melior in resurrectione redditur. quod autem non etiam immundiciam. set peccatus immundiciam uocet. dominus ostenditur. Ex hoc quod uocans dicit. moyses moyses. Moyses enim aquaticus dicitur. et in aquis intelligitur mundiciam. et propter duplicem mundiciam duplicatur hoc nomen Moyses aqua lauans est compunctionis lacrima. set et hanc lauamus lacrimam dum mentis dolorem circumspicimus et discutimus ne aliquo contagio maculetur. Unde Job ix. Verebat omnia opera meam de aquis contricionis. Jeremias in trenis. deduc quasi. torrentem lacrimas per diem et noctem. Non taceat pupilla oculi tui. lacrima enim contricionis deducenda est et diuidenda secundam diuisiones peccatorum et bene comparatur torrenti. nam torrens ex glacie et uiribus resolutis temporaliter fluit sic resoluta cordis duricia. fluit compunctionis lacrima. et hoc ad tempus quia absterget deus omnem lacrimam et cetera. et quanta sit utilitas lacrimarum ostendit et declarat quod sequitur. non taceat pupilla oculi tui. pupilla enim non tacet nam lacrima postulando misericordiam et impetando ueniam totum dicit negocium simul et semel. et prefectus quam multitudo uerborum. ideo et dictum est. moyses moyses. quia necesse est aqua contricionis ad abluendam maculam criminum et post immundationem culpe concupiscentie remaneat incentiuum. contra hoc incendium uelud aqua extinctora neccessaria est carnis maceratio. Unde legitur. de iudit ix. quod lauit corpus suum aqua et unxit mirra optima quia post aquam contricionis que lauat neccessaria est carnis maceratio que iustificat. Ideo marcus dicit lxi. omnis igne salietur. ac si diceret omnis uictima igne salietur et igne assabitur. Victima homo est que uictima sale id est amaritudine contricionis ne uermes peccati generet salienda est. set fons concupiscentie qui remanet in fonte. quantum fieri potest succendus per carnis assationem. affatur autem caro et siccatur in ieiunio cilicio et in aliis macerationibus dicitur itaque moysi. terra sancta est in qua stas hec est ecclesia. set cum sanctus idem fit agyos. id est sine terra hec est ecclesia que terra est er congnitionem nature humilis set non est terra er immundiciam culpe terra habet ariditatem et ingluuiem et omnes plumas gluttit et adhuc situit. hec ecclesia est terra per ariditatem quia est sine fluxu luxurie. set non est terra per ingluuiem. per situm et esuriem uoluptatis mundane et quia in hanc terra stas. solue calciamenta de pedibus tuis. qui consuetudinem [[strikethrough]] peccatorum [[/strikethrough]] calciamentorum non habet paciens est frigoris in pedibus et uie aspere. et qui calciamenta consueuit eorum dei est impaciens. per calciamenta igitur significantur consuetudines delectionum carnalium quibus carere potest qui non consueuit tamquam mollis est dissolutus carere non potest. Set qui querit delicias et infirmitatis remedium in eis inuenit infirmitatis argumentum. Unde Jeremias xxi. usque quo dissolueris deliciis filia uaga. Siquidem dominus in baptismo animam purgat a morbo peccati. poterat et carnem ab omni infirmitate purgare. Set quia restabat bonum post baptismum milicia et pugna contra diabolum pro armis ei reliquit infirmitatem carnis quatenus contra diabolum armaretur humilitate. pro miseria conditionis et timore pro recordatione diuine seueritatis. Set contra infirmitatem carnis querimus medicina delectationis. et sic arma nostra proicimus et contra medicinam nostram ne nobis proficiat impedimenta querimus dum inflictum nobis a domino dolorem temporali consolatione releuamus. Itaque uocauit nos dominus ad mundiciam. set extra dedit anthiocus edictum suum mandans non obseruari sabbatum filios non circumcidi et omnem animam contaminari in omnibus immundiciis et abhomminationibus et magis paretur edicto antiochi uocantis ad immundiciam quam edicto Christi uocantis ad mundiciam antiochus interpretatur pauperitatem similes hic est diabolus qui filet et non manifestat quantum hominem depauperat. In hanc autem depauperatione illud est grauissimum quod hominem insensibilem facit et cecat. Unde in parabola xxiii. Verberauerunt me et non sensi traxerunt me et non dolui nam sicut freneticus graui dolore affligitur et gaudet nec dolet donec recedat frenetis sic flagellis peccatorum uerberatur peccator et non dolet trahitur per omnia sterquiliniorum uicia et non sentit donec cessante peccato per contricionem dolere ceperit. secundum edictum antiochi non seruatur sabbatum quia non feriatur a peccatis. filii non circumciduntur in filiis intelliguntur. opera de genere bonorum in seminis opera de genere malorum in quibus locum non habet circumcisio. Nam quacumque intentione uel fine fiant mala sunt. filii [[?]] in opera de genere bonorum circumciduntur cum ab omni purgantur immundiciam ne praua intentionem uel malo fine uel aliqua circumstancia maculentur. contaminatur anime in abhomminationibus et immundiciis. Unde osee viii. deuoratus est israel. nunc factus est innationibus quasi uas immundum. deuoratus est absortus aceto id est diabolo. et factus est quasi uas immundum in immundiciis patens unde in numeris xix. Vas quod non habet aperculum aut lignum desuper immundum erit. Sacus non ligatur olla discooperta paret immundiciis. saccus uenter est et indiget ligatura dicit iob xxx. quasi caputio tunice succinxerunt me per caputium intratur in tunicam. tunica nostra ex infirmitate et immundicia contexta cuius tunice capucium et ingressus fuit unus morsus pomi. hoc autem ligamine ligari debet os uentris et ab omni immundicia gule restringi dum attenditur quanta ex uno morsu pomi miseria sit secuta Vas non habens operculum est oculis qui auaritate non queritur cui tamen dominus palpebram dedit per operculo qui nisi cooperiatur immundus erit. unde Salomon in prouerbis 13. oculi tui uidebunt extraneas et cor tuum loquetur peruersa et erit quasi dormiens in medio mari. et quasi sopitur gubernator amisso clauo. oculo enim respiciente monetur ad concupiscentiam. turbatur Ratio penes quam residet hominis tocius gubernatio. perit nauis amisso gubernaculo. quam noxia uero fit peccati immundicia docet naum. in fine dicens propter immundiciam suam corrumpetur putredine pessima. si paruus immundiciam traxerit nisi cicius abluatur corrumpitur. et putrescit. et nulli aptus est usui. brachium fractum recens facilius solidatur. quam iam imnino putrefactum restauraretur. Recens immundica facilius abluitur. quam ueteris consuetudinis putredo sanetur. igitur ideo fugienda est immundicia quia inducit putredine. igitur uocat nos dominus in sanctificationem. non in immundiciam. quia sicut habetur in leuitico pontifex per quem designatur Christus non uiduam non repudiatam non sordidam non meretricem duxit uxorem. set uirginem. Vidua maritum deflet mortuum et quas ab ipso habuit deplorat uoluptates. hec est anima cui mortuus est usus delectionis carnalis. per infirmitatem et senium. uel pauperitatem quod quia deplorat Christi indigna est coniugo. De repudiam habetur in deuteronomio in [[?]] quod uir propter feditatem uxorem habens odio scribebat ei libellum quasi omnes eius feditates continebat et cum hoc libello repudiatam dimittebat et ducebat aliam. Sic diabolus postquam misericordiam animam multis feditatibus inquinauerit dat ei libellum qui omnis eius continet feditates iam illam despiciens et querens aliam pulcriorem. set que uilils est et contemptibilis diabolo propter suas immundicias uxor Christi non erit. Meretrix est que dato precio multorum paret libidini. Sordida est que precium non recepit set amatoribus dat [[percuit?]] uel mercedem unde in ezekiel xvi. factum est in te contrarium omnibus meretribus dantur mercedes. tum autem dedisti mercedem amatoribus. Set igitur quidam uicia quibus anima fornicans cum diabolo aliquid recipit mercedis. Nam ex luxuria uel gula recipit uoluptatem. Ex auaricia pecunie questum. Sunt quidam uicia in quibus non recipit set magis prestat mercedem ut [[?]] odium. Inuidia. In quibus peccatis quia anima non habet nisi afflictionem nec uoluptatis. nec questus recipit a diabolo mercddem set se ipsam dat diabolo amatori suo in precium et mercedem spiritualis adulterii. Cum ergo dominus non
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar