Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f026-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
recipiat in uxorem uiduam uel repudiatam uel sordidam uel meretricem set tantum uirginem incontaminatam. querere potes unde habet uxorem. [[?]] quia animam multis fornicationibus contaminatam mundat per graciam et facit uirginem suo dignam coniugo. sicut dicitur in ezekiel xv. Vidi te in sanguine tuo laui te aqua et facta es mihi uxor. quasi dicat. cum esses in sanguine peccati respexi te misericorditer. et laui te aqua penitencie quam tibi inspiraui et sic facta es mihi uxor. igitur quia uoluntas dei es sanctificatio uestra et uocat nos in sanctificationem. et non in immundiciam uocatori eius respondere curemus. per mundiciam uite ut nec corpus fornicationis immundicia polluat nec mentem contaminat illicite concupiscentie desiderium. Set se habeat ad proximum unusquisuqe ut nec inolentiam eidem inferat uel dolose bona eius surripiat. Alioquin diuinam non effugiet uindictam cuius animaduersionem auertat a nobis Christus. qui cum patre et filio et spiritu scilicet uiuit et regnat. amen. [[red ink]] Item eodem [[/red ink]] Egressus Iesus secessit in partes tiri et sydonis. Qualiter peccator uitus a temptatore sancte matris ecclesie suffragio libenter hac lectione per similitudinem mulieris cananee docetur que matris precibus liberatur a demonio. igitur dominus relictis iudeis calumpmatoribus secessit in partes tiri et sydonis que erant ciuitates gentilium. ut per fidem gentilis femine scribarum perfidiam argueret. Et ecce mulier cananea egressa a finibus israel clamabat dicens. miserere mei filii dauid filia mea male a demonio uexatur. hec mulier secundum allegoricum sensum ecclesiam significat. de gentilibus que a prima conuersatione egressa iam per fidem Christi incarnationem confitens dum ipsum filium dei uocat rogat pro filia id est pro populo nundum credente. ut a fraude diaboli absoluatur. Sequitur. qui non respondit ei uerbum. Si ad primam petitionem ecclesie dominus salutem anime differt dare non est desperandum set magis precibus insistendum et ad deum et ad sanctos donec orent per ecclesia et tunc proficit oratio. et attendentes discipuli uel misericordia moti uel ipsius importunitate carero cupientes rogabant eum dicentes. dimitte eam quam tenes non exaudiendo quia clamat post nos. ipse autem respondens ait. Non sum missus nisi ad oues que perierant domus israel. prius oportet me sacramentum mei aduentus complere in iudeis et tunc adducere alias oues. et hoc designo petitionem huius differendo. At illa qui alonge clamabat uenit propius et adorauit eum dicens. domine adiuua me. Qui respondens ait. Non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus quasi dicat verbum salutis quod prius iudeis debetur. Non est bonum dare gentibus canina rabie latrantibus et illa dixit etiam domine quasi dicat uerum est domine. Verumtamen licet panis filiorum non detur canibus tamen catelli reficiuntur micis panum. Nam et catelli edunt de micis qui cadunt demensa dominorum suorum. Mensa est sacra scriptura. Catelli sunt gentes humiles que non crustis literalis sensus. set unica et medulla spiritualis intelligentie pascuntur. que sicut unica cadit ut uilis. et neglecta de mensa dominorum id est iudeorum qui crastas littere comedunt. Tunc respondens Iesus ait illi O mulier magna est fides tua fiat tibi sicut uis. hec est fides gentilis ecclesie. quem in auditu auris obedunt et salutem sibi suisque imperat sub persona mulieris. Mira fides ecclesie et pacientia et humilitas predicatur fides quia cedit posse sanare filiam pacientia. quia tociens despecta in precibus prestat humilitas quia se non canibus set catellis comparat. Miserere mei filii dauid filia mea male a demonio uexatur. Mulier hec orans pro filia. est homo orans pro conscientia que si polluta est a peccato uexata est demonio. Sicut enim demoniacus angustias quas patitur non auertit donec fuerit a demonio liberatur. sic peccator quam graue sit uulnus peccati. non sentit ubi cum per gratiam est mundatus. unde peccatum congrue morti comparatur. eo quod hominem insensibilem reddat ut mors. unde in trenis id est vindemiauit me dominus sicut locutus est in die furoris sui. ac si dicat permisit me dominus uindemari a diobolo sicut comminatus. et hec uindemiatio sancta est in die furoris sui id est furoris ab ipso permissi id est dementie mee ab ipso permisse in qua diabolus tanquam uindemiator aufert rationem sensum et erubescentiam. unde abdias. et si uindemiatores intertoissent ad te forsitan racemum reliquissent. et quomodo scrutati ssunt esau. Et sequitur usque ad terannum emiserunt te. quasi dicat usque ad terannum peccati. Emiserunt te demones ut non sit ultra aliquid in quo peccetur. Quid enim potest inuenire humana malicia quam quod est in hiis temporibus adiurantum. tot. enim et tanta iam adinuenit flagicia quod diabolus erubescit. Unde ezekiel. dabo te in manus filiorum palestinarum id est demonum qui erubescunt in uia tua scelerata. quia in hiis peccatur. que diabolus suggestione erubescit. Legitur enim et narratur quod diabolus in specie mulieris illusit homini. et in specie hominis mulieri. in libidmoso concubitu. set quod ita homini in specie hominis illuserit. mulieri in specie in specie mulieris nec legitur nec auditur. Mulier ista egressa de finibus tiri et sydonis. Sidon uenatio tristicie interpretatur. et hic est mundus cuius amatores tota die huius uite sue miserie in curis huius seculi uenantes uel in fine capiunt preter gehennam. Unde hodie cantatur de esau quod uenator fuit et quia uenatori intentus fuit patris. bendictionem amisit ad cuius imitationem multi pro uenatione lucri secularis predunt benedictionem que in penitentia et confessione confertur differentes confessionem usque ad pascha. Set Jacob subplantans diabolum reficit patrem suum. scilicet deum duobus edis quibus libenter uescitur scilicet confessione et contricione et benedictionem assequitur. cui manus et colla nuda compuit mater eius per manus opera. per collum quod est uia simonis uerba per pelles uero edinas asperitas penitentie designatur. quia quod uerbo et opere malefactum fuerat per asperitatem penitentie est tegendum. unde psalmista. Beati quorum remisse sunt iniquitates et quorum et cetera. Attendant ille qui per ornatum colli lasciuiam commonent et inflamant quia debent habere collum hiis pellibus coopertum. Nam propheta osee qui luxuriam preuidit a renibus ad faciem ascendere et ideo dixit. Auferat fornificationem suam a facie sua. si simile preuidis set futurum in collo. de eo minime racuisset. Tirus interpretatur angustia et significat mundum istum propter angustiam sollicitudinum. mundanarum er bene mulier ad Christum ueniens egredietur de finibus tiri et sydonis id est de uenatione que fit in angustia huius mundi. unde ysaias xxiii. Tyrus negatio sidonis. sidonii negationis causa ueniebant tyrum. Sic demones uenatores in angustia huius mundi mercantur animas. Cum enim uident aliquem positum in angustia pauperitatis uel tamptationis alicuius impendunt operam ut quod apperit assequatur et eius animam percantur. presumptuosus enim est mercator ispe demon qui ipsius etiam Christi animam uoluit comparare sic dicens ei. hec omnia tibi dabo si cadens adorauis me. quod habetur in mateus iiii. et bene tyrus Mundum significat quia fruges habebat ex egypto. Unde ysaias xx. Semen nisi flummis messis et fruges cuius in egypto. frugis habundantia non est. unde cum nilus inundauit nilus qui in vii riuos diuisus est peccatum significat quod in vii. genera diuisum est et amatores mundi non purant se posse assequi habundantiam temporalem. nisi per omnium habundanciam. uiciorum. Unde paslmista. Non mouebor a generatione in generationem fine malo. Set tyro id est mundi amatoribus dicitur ysaias. transi terram tuam quasi flumen non est ultra cingulum tibi debemus transire terram ut flumen id est temporalia non permanentia nec solida sicut terra. set defluentia et labilia uelud flumina reputare. Item qui flumen transire debet attente prouidet sibi ubi sit aqua rarior et [[minis?]] profunda et ripa propinquior. neque transit profundius. homo uero per habundantiam et profundum diuiciarum et deliciarum mundalium uult transire et quid ei accidit bene patet pocius enim submergitur quam transeat ita mundum mulier ista a marcho syro phernissa a mateo autem dicitur cananea et hiis duobus nominibus. duo eius status significantur unus in peccato alius extra. Nondum enim conuersa dicitur cananea. Cananea enim zelatrix seu emulatrix interpretatur nam multi alieno zelo ducti igitur ipsius mortem preripiunt facientes peccata que alii facturi erant et dicentes. si istud non faciem alius facit unde in libro sapientie. Nolite zelare mortem in errorem
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar