Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f027-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
uite uestre. quasi dicat Ne faciatis id quod est mortale pro eo quod alius id facturus esset ne tanquam inuidentes ei qui ad mortem tendit ipsi precipiatis dampnationem. Sirophenissa interpretatur alte seu profunde conuersa debet profunde conuersio in penitentia radicari. ne sicut arbor sine radice de facili subuertatur mulier ista ueniens ad Iesum prudenter allegat sic dicens miserere mei filii dauid. filia mea et cetera. bene debes filiam meam a demonio liberare quia filius es dauid qui sono cithare sue saulem a uexatione diaboli liberauit. dauid Christus. quia sicut dauid saulem ita Christus Mundum a demonio liberauit. cithara sua est eius passio. que per vii. cordis habuit. vii. sonos. vii. scilicet uerba que in passione pertulit et non plura. set non nisi de corda ultima id est de uerbo ultimo mentionem. hic facimus in quo de diabolo triumphauit quod sunt. pater in manus tuas commendo spiritum meum ob hoc ergo uocauit eum mulier ita filium dauid. Sequitur quia ipse non respondit ei uerbum in quo nos perseueranter orare docuit et si enim prima uoce non audiamus non tamen cessemus petere et pulsare et rogare pro ea. ceperut discipuli dicentes. domine dimitte eam quia clamat post nos. quibus dominus respondit. Non sum missus nisi ad oues uqe perierunt domus israel. Ouis se ipsam spoliat ut alios induat. et est simplex animal. per qua designantur simplices innocentes qui se ipsos spoliant ut alios induant et sunt oues que transeunt pastoris baculum ante eos proiectum id est baculum helisei que est doctrina legis et sunt de israel. quod interpretatur directus dei. hii sunt qui si dirigunt ad rectitudinem mandatorum dei. ad talium salturem missus est dominus qui secum domino dirigunt. Unde cum mulier ista clamasset ad dominum domine adiuua me. Tunc post respondit ei dominus quia dei misericordiam petrere debemus. dicentes adiuua. Multi tamen clamant adiuua qui iacentes in sterquilinio peccatorum paruum digitum domino non extendunt ad se ipsos de uiciis detrahendos. set qui clamat adiuua se cooperari innuit et dominus huic exaudit. huic mulieri iudetur satis dure respondit ita dicens Non est bonum sumere panem et cetera. Canes sunt detractores. fornicatores. adulteri. paternam pietatem ignorantes se ipsum ad questum uelud cadauer aliquod inuicem lacerantes istis non datur hereditas filiorum. respondens prudens mulier ita dixit. etiam uel utique domine quasi dicat uera est hec sententia tua. set propter hoc non predam. quia non solum canis nec etiam catulo comparabilis. Catellis autem non dantur cruste set mice panis qui datur filiis in hereditate et ideo domine non sum digna ut sim nominata tanquam filius. set quasi catello da mihi micam id est aliquam gratie tue stillam cuius prudentem responsionem attendens dominus propter fidem ipsius et prudentiam. et humilitatem ita respondit ei. mulier fiat tibi sicut uis. huius igitur mulieris humilitatem et deuotionem si mutati fuerimus orantes pro conscientiam nostram salutem procul dubio opturebimus quam nobis deus prestare dignetur amen. [[red ink]] Dominica iii. in Quadragesima. [[/red ink]] Estote imitatores dei sicut filii [[karimi?]] In missa huius dominice qui de peccatore factus est iustus et de filio diaboli. filius dei monetur. ut in filiatione dei permanet duplici ratione. quarum unam apostolus insinuat in epistula ne scilicet per contagium peccatorum hereditatem amittat in regno Christi et dei qui definit esse filius dei. Alia monstratur in evvangelio scilicet [[readiuationis?]] periculum propter quod cautius euitandum cum enim diligentia et attentione standum et in filiationis gratia permanendum est igitur apostolus illum qui factus est per gratiam dei filius in hiis instruit que decent tanti patris filium et per morum dissimilitudinem. a tanto patre non degeneret. set per mutationem se filium exibeat unam exhortationem ad uos faciens in epsitula dicnes. Estote imitatores dei sicut filii [[karimi?]]. et ut imittando patrem moribus nos probetis filios ambulare in exhibitionem operum. Indilectione ponentes animas uestras pro fratribus si opus fuerit. et hoc ita sincere faciatis sicut Christus dilexit nos et tradidit semet ipsum pro nobis. deo oblationem dum iniuriatus est sputis. colaphis. et huiusmodi. et hostiam dum occisus est in cruce in odorem suauitatis quia hec fuit deo patri gratissima hostia. fornicatio autem que pater nuptias est in coitu maris et femine et omnis immundicia. set in continentiam. pertinens ad libidinem quocumque modo fiat aut auaricia id est ardor libidinis in expletus discurrens per omnia turpitudinum genera. uelud auaricia id est immoderata cupiditas habendi. nec nominetur in nobis id est nec etiam de hiis sulpicio pro babilone. sit de uobis ut decet sanctos aut turpitudo ut in oculis et amplexionibus aut stultiloquium. ut blandia uerba. aut scurilitas que risum solet mouere. et a stultis iocularitas. uel scurilitas appellatur que ad rem id est ad utilitatem non pertinet. Non enim conuenit sanctos in huiusmodi letos esse. Set magis nominetur in nobis gratiarum actio. hoc autem scitore intelligentes scripturarum testimonio. quod dominus fornicator. aut immundus aut auarus non habet hereditatem in regno dei. id est in regno celorum quod est patris et filii. Set attende quod dicens auarus subiungit quod est ydolorum seruitus. Nam auaricia ideo adaquatur idolatrie quia sicut idolatria honorificentia usurpat et sibi vendicat. sic auaricia res dei quas indigentibus uult seruire si usurpat et recondit ne permittens impunitatem ex dei omnes enim eorum rationes uerba sunt inania. a fructu uacua trahentia usque ad suplicium propter hoc enim tria predica uicia uenit ira dei in filios diffidentie qui de uita uel de pena. diffident uel sicut habetur in greco in filios insuabilitatis quibus suaderi non potest penas exteriores peccatis deberi. Nolite ergo effici participes eorum in culpa ne sitis consortes et in pena. Aliquando enim eratis tenebre id est peccantes per ignorantiam et filii diaboli qui princeps est tenebrarum. Nunc autem estis lux. scilicet ex discretione bene operantes et per adoptionem filii dei qui est lux uera et hoc estis in domino cuius gratia lux estis qui per uos fuistis tenebre. et quia lux estis ideo ambulate gressu bonorum operum ut filii lucis id est invite sancte et immaculate ut filii dei. hic et enim fructus lucis est scilicet uiuere et in omni bonitate ut in uobis boni sitis et iusticia ut in proximis quod uis est faciatis et ueritatem loquamini. [[red ink]] Item. [[/red ink]] Estote immitatores dei. sicut filii [[karimi?]]. Sicut dicit iohannes in prima canonica iiii. In hoc manifesti sunt filii dei et filii diaboli. quem omis qui facit peccatum ex diabolo est. et omnis qui non est iustus non est ex deo. Unusquisque et enim cuius opera facit filius eius est quia igitur uos estis filii dei. immitatores eius. Estote in operibus de quo dicit amos in fine. Qui edificat in celo ascensionem suam et fasciculum super [[margin]] passionum [[amaritudo?]] [[/margin]] terram fundauit. qui uocat aquas maris et effundit eas super faciem terre dominus nomen illi. dominus hoc nobis edificandi reliquit prudenter exemplum. qui edificatis Christi ascensionem in celo huius edificii in terra conuersatus posuit fundamentum fasciculum amaritudinum et passionum quas Christi sponsa calligatas gerit inter ubera dicens. fasciculis mirre dilectus meus mihi inter ubera mea scilicet inconclaui pectoris commorabitur. Tali siquidem artificio consurgit illud edificium ut per calicem ueniatur ad maiestatem. Vocat enim dominus aquas maris et effundit super faciem terre et sic fecundat terram. Set primum aque [[Insertion]] maris [[/Insertion]] in dulcedinem conuertuntur. ad cuius rei similitudinem tribulationum et amaritudinum habundantiam dominus uocat ut terram mentis humane hiis aquis irrigatam fecondet set non aliter fecundabitur nisi in eo quod affligitur. delectetur. ut sit de numero istorum de quibus habetur in deuteronomio [[pult?]]. qui inundationem maris quasi lac suggerit. In hoc igitur imitatores dei estote sicut filii [[karimi?]]. et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos. ut dilectioni Christi dilectionem similem rependatis qui semet ipsum pro nobis oblationem et hostiam. offeramus nosmeripsos deo in odorem suauitatis. ne per nobis [[uim?]] sit quod dicit iohel id est quem interiit de domo domini sacrificium. et liberatio in ueteri. testamento. [[margin]] spiritualium bonorum exercitum [[/margin]] sacrificium fiebat de animalibus liberatio uel oblatio de ceteris rebus. ut ture. simila. uino. et oleo. offeramus igitur de nobis ipsius oblationem deo ut liberationem in uino compunctionem penitentialiter cordis contriti. In simila confessionem. minutissimam et et purgatissimam. In ture deuote orationis flagrantiam et in oleo Omnium infirmitatum medicinalem misericordiam offeramus. et sacrificium quem sicut dicit apostolus
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar