Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f027-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
[[margin]] restat mortificatio [[/margin]] ad galatas. In fine. Qui Christi sunt carnem suam crucifixerunt cum uitiis et concupiscentiis. Nam qui Christi sunt macerauerunt carnem pugnantes cum uiciis operum et concupiscentiis desideriorum. Congruit eum uestre deuotioni ut qui domini crucifixi passionem celebramus. In reprimendis carnalibus desideriis crucem faciamus. Vicia nostra et concupiscentias nostras tanquam clauis ita preceptis iusticia et timore iudicii pariter et eterni supplicii configentes. Offeramus autem domino sacrificium. offeramus ipsi sacrificum in nobis mortificationem uitiorum offeramus. etiam de uobis uosmeripsos quidem mortuos peccato. Viuentes autem domino id est mortuos et impotens ad opera peccati facienda inuentes autem ad opera dei. sicut docet apostolus ad romanos vi. Existimate nod mortuos quidem esse peccato. Viuentes autem deo. in Christo Iesu domino nostro. Nam in legalibus hostiis. quedam offerebant animalia que uicia figurabant quorum mactatio uiciorum occisionem monstrabat. que ergo gratum est sacrificium quidam etiam offerebantur que uirtutes signabant in quibus mactatis non uirtutum significatur mactatio set illorum oblatio qui peccato mortui deo uiuunt in uirtutibus in eisdem animalibus figurabitur. offeramus igitur in nobis. deo sacrificum tauri uituli arietis. hirci et capre [[margin]] viciorum extinctio [[/margin]] accidentes in nobis taurum superbie vitulum petulancie. et lasciuie ceruicositatem arietis. et in hirco uel in capra pariter occidatur fetens iniquitas. offeramus et de nobis deo sacrificium ouis et agni. edi. columbe et turturis. offerentes nosmeripsos mortuos peccato presentantes autem domino ouem simplicitatis. [[margin]] defornicatione [[/margin]] agnum innocentie hedum penitentie. Columbam socialis dilectionis et turturem castitatis. Sequitur. fornicatio autem uel omnis immundicia aut auaria non nominetur in uobis sicut decet sanctos et cetera. docet autem nos apostolus in hoc loco carnis mundiciam et lingue temperantiam. fornificationem dicit apostolus omnem concubitum maris et femine pater nuptias. de qua dicit apostolus id est ad cor. vi. fugite fornicationem omnem peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est. Qui autem fornicatur in corpus suum peccat. Nota quod non ait pugnate contra fornicationem. set fugite fornicationem. Cum ceteris enim uiciis potest expectari conflictus. Cum fornicatione uero non potest. Immo debemus fugere locum et declinare personas quibus ipsa subgeritur quia non aliter melius uincitur et quare sit fugienda supponit. quia scilicet omnem peccatum aliud quocumque fecerit homo fornicationis cooperatione extra corpus est. id est nullo alio peccato sit totus homo corporis ipsius uoluptati adicituret ineuitabiliter afflicitur. quem et in aliis peccatis et illis que per corpus exercentur qualia sunt ebrietates et rapina liberum esse animo et in eodem tempore et aliud operari et alibi cogitatione distendi qui autem fornicatur peccat in corpus suum id est illo libidinis ardore quo nulles est maior. sic hoc totus absorbetur ut ipse animis liber non sit. Set totus homo sit caro. ut scilicet secundum hoc recte dici possunt duo esse in Carne una quia sic uoluptas corporis animum tenet suum. efficit quod captiuum ut quasi transire cogat in corpus. Ideoque qui fornicatur in corpus scilicet peccat. quia fornicatio operatur ad defectum corporis et detrimentum quia purissimum sanguinem emittit. Siqueris causam diluuii. unde nubes in aere. unde sterilitas in terra. hec omnia peccatum fornicationis induxit. unde in genesi vii. Cumque cepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent videntes filii dei. scilicet filii loth filias hominum scilice filias canaan acceperunt in uxores ex omnibus quas elegerant propter quod et sequitur Videns dominus quod multa malicia esset hominum in terra tactus dolore cordis intrinsecus dixit delebo hominem quem creaui a facie terre. hac de causa fluxit diluuium et omnes submersit obscuratur est nubibus aer. quia non ante diluuium legimus pluisse super terram Facta est quoque sterilitas in terra ut non sufficientibus sicut autem terre fructibus ad hominis sustentamentum data sunt ei animalia et pisces in cibum attende qua de causa ruben honorem primogeniture perdidit et maioritatem imperii cur ipsum abiecit die filius ne de ipsius semine nasceretur in huius rei causam inueniens fornicationem dicente iacobo in Genesis. Ruben primogenitus meus tu fortitudo mea. et principium doloris mei. Prior in donis maior in periculo effusus es. sicut aqua ne crescas quasi dicat tu ruben primogenitus meus cui terrene primogeniture debebatur prerogatiui imperii. dignitas propter fornificationem in qua te uelud aquam militer effudisti non cresces. et quem regni [[strikethrough]] non [[/strikethrough]] dignitatem amisit simul perdidit ne de ipso nasceretur. Si autem obiciat quis fornicator. Cur ergo de raab. meretrice et de tamar que sedit in biuio habitu meretricio nasci uoluit Christus. Respondens quem in hiis mulieribus apparet dei misericordia. que penitentes recipit. In ruben apparet seueritas iudicantis. Attende etiam quod sicut habetur in numeris xxv. propter peccatum fornicationis quod commiserunt cum filiabus moab filii israel. facta est plaga in filiis israel. et ceciderunt una die. xxiiii.or milia. Sequitur de immundicia pollutio ex seminis fluxu que cum attractu uel tactu proueniens aut in uiro preter naturalem usum femine aut in feminam propter naturalem usum uiri. de cuiusmodi immundicia habetur in genesis xxxviii. quem hec primogenitus iude ne qua quam erat in conspectu domini et ab eo occisus est hic enim uasculo uxoris abutebatur et relicto concubitu naturali cum econtra dicat apostolus id est ad tessalonicenses iiii. hec est uoluntas dei ut abstineatis a fornicatione. et statim subdit de immundicia monens abstinere ab illa scilicet ut unusquisque uas suum possidere in sanctificatione et honore id est ut sciat unusquisque possidere uxorem suam dominando id est in sanctificatione astinendo coitu et honore non turpit ea abutendo. onam quoque alius filius iude sicut ibidem in Genesi legitur intriens ad uxorem suam semen fundebat in terra et ideo percusiit eum quod rem detestabilem faceret. Sequitur de auaricia qui dupliciter intelligi potest. Est enim auaricia ardor libidinis in expletus discurrens per omnia turpitudinum genera cum luxuriosus stimulo libidinis percussus uelud uacca ab oestro percussa. hac et illac discurrens per diuersas luxuriandi formas euagatur insaciabiliter. unde osee v. sicut uacca lasciuiens uel secundam aliam translationem sicut uacca percussa cinomia declinauit israel. nec obstat quin talis ardor auaricia dicatur. illud quod sequitur. aut auarus quod est ydolorum seruitus quia fornicatio idolatria est quod probatur ex verbo in numeris xxv. occidit ususquisque proximos suos initiati sunt beelphagor. Nam qui uitio laborat luxurie iniciatus est et confectus ydolo beelphegor potest etiam intelligi auaricia pecunie de qua ecclesiasticus v. auarus non implebitur pecunia. et qui amat diuicias fructus non capiat ex eis. et i. ad timoteo in fine. Est autem questus magnus pietas cum sufficiencia. nichil enim inutilius in hunc mundum. haut dubium. quia nec auferre quid possumus habetes autem alimenta et quibus regamur. hiis contenti simus. Nam qui uoluit diuites fieri incidunt in temptationem et in laqueum diaboli. et desideria multa et inutilia et nociua que mergunt hominem intertium et perditionem radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes errauerunt a fide et inseruerunt se multis doloribus. Sequitur. [[margin]] [[quod?]] turpitudine [[/margin]] et de turpitudine que est in occulis et in complexibus que ad perditionem ducunt et in tercium. unde in parabola vii. de muliere preparata ad capiendas animas dicitur apprehensum osculatur inuenem. et procaci uultu blanditur dicens. Vem ienebriemur uberibus nam atractus uberum hominem inebriat et fruamur capitatis amplexibus et paulo post et statim sequitur eam quasi bos ductus ad uictimam. et quasi agnus lasciuens et ignorans nescit quod ad uincula stultus trahatur. uelut auis festimat ad laqueum et nescit quia de periculo anime eius agitur. Siquidem sic egrediendum est de sodomis ut non stetur in omni regione circa quia sic ab incentiuo luxurie recedendum est ut in nulla stetur luxuriandi circumstancia post modum subditur de lingue temperantia ut non nominetur in nobis stultiloquium aut scurilitas. dicitur autem stultiloquium uel quod
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar