Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f029-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
aquis. Nam aque lutum habent in fundo moue aquas et commisce lutum cum aquis deliciarum commisce sordes peccati. et non erunt potabiles et sic spoliabis diabolum lorica. dauid sumpsit lapidem in torrente quem misit in funda. post percussit philisteum et deiecit fac similiter. In torrente huius seculi est quidam lapis qui nullis deliciarum aquis potest emolliri scilicet ineuitabilis necessitas moriendi hoc lapide percussus fracta galea sua interficitur diabolus. Gladius quantumcumque clarissimus missus ad terram trahit rubiginem qua consumitur sic nitor glorie secularis rubiginem trahit et contemptibilis efficitur. Si confideres quem terra es et in terram ibis sic exarmatus diabolus armis quibus eum armat mundus armatura vero qua ipsum armasti contra te exarmatus si feceris quod dicit apostolus ad romanos vi. Sicut exhiuistis membra uestra seruire iusticie in sanctificatione. Set cum exierit ambulat per loca arida et cetera. diabolus enim uelud porcus querit uolutabrum sordidum et quia in mentibus uirorum sanctorum non inuenit lutum uel sterquilinium reuerti Desiderat ad uasculum unde exiuit. quia in uiris bonis non inuenit requiem. in quorum mentibus non est nisi rugitus sicut habetur in psalmo. Rugiebam a gemitu cordis mei. Rugitus proprie leonum est qui tante uirtutis est quod bestie audiente sistunt pedem ut ultra non moueant gradium. ita gemitus contriti cordis spirituales nequicias sistit ut attendere non audeant ad sic contritum quia undas rugientium ferre non possunt sicut dicit iob iii. quasi inundantis aque sic rugitus meus. Reuertitur ergo diabolus in domum suam. Exiuit et inuenit eam scopis immundatam [[superscript]] mundatam [[/superscript]] in confessione. quia domus cordis debet primo mundari. cum pala ut eiciantur modici pulueres peccatorum et inuenit eam ornatam ieiunio et oratione et elemosina. et tamen sumit audaciam reuertendi in eam quia inuenit eam uacantem sicut dicit lucas id est sine caritate. sine qua meritoria non sunt opera quia quantum diligis tum operaris et necesse est ut mens uel habeat caritatem et ita sit plena. uel non habeat caritatem et sic sit uacua. Si autem fuerit uacua pater ingrossus diabulo. unde Job xxxvi. Qui extendit aquilonem super uacuum. Intrans autem diabolus ducit alios vii. species nequinores se quia eandem mentem plenus possident quam ante. et fiunt nouissima hominis illius peiora prioribus. frequens enim recidinatio frequenter aufert locum penitentie. Sicut enim calteus frequnter reparatus tandem non admittit reparationem. set mittitur in sterquilinium. Ita quandoque per penitentiam tandem reparationem non recipit. non dico quid alicui desint diuine misericordie. uel quod clausa sint uiscera diuine pietatis alicui penitenti set cum homo plures reciduauerit contingit quandoque ex anum pusillanimitate non audet firmiter promittere confessori quod abstineat a peccato consuero licet liquiescat in lacrimis unde apostolus in epistula ad hebreos dicit de esau. cum [[puluere?]] quod non inuenit locum penitentie licet eam quereret cum lacrimis. Quia enim peccato non renuntiat quantumcumque fluat in lacrimis ueniam non meretur. possumus etiam per vi. species nequiores vii. intelligere malicias qui recidiuantem ideo nequius possident quia fortius capriunat et durius ligant et est una malicia ipsum peccatum. per quod fit recidiuum quod grauius de primo propter effectum nocendi. sicut febris residinatio grauat et nocet amplius quasi prior. Secunda malicia est fractura federis [[insertion]] uel pacis [[/insertion]] mite cum domino in confessione que pax nobis significatur per ysaac et iacob in genesi xxvi. ubi legitur quod cum iacob obtulisset patri suo ysaac duos edos quibus libenter uescebatur. Unum quoque parit. et fragrantia uestimentorum patiuit pater [[insertion]] ab eo [[/insertion]] et dixit. da mihi osculum fili mi. In duobus edis confessio peccatorum designatur et satisfactio. In uino cordis compunctio in fragrantia uestimentorum odor signatur uirtutum scilicet cum hiis omnibus necesse est ut [[insertion]] accedat [[/insertion]] osculum scilicet federatio pacis ad deum ut qui semel penitet ad rebellandum contra deum de cetero non resumat arma uitiorum Tercia malicia est proditio similis illi. de qua legitur in libro regium xiii. Siquidem cum dauid liberasset uiros ceile de manu philistinorum et moraretur in ceyla venit saul ut obpugnaret ceylam. dixit quod dauid ad dominum. Si tradent me uiri ceile. quid per dauid nisi Christus quid per philisteos nisi maligni species. quid peruires ceyle nisi peccatores quos maligni species impugnant designantur. Set dauid percussis philisteis saluat uiros ceyle. cum Christus noster dauid superata maligni species uersutia peccatores liberat et in eis habitat per inspiratam gratiam. Venit autem saul aduersarius dauid ut obpugnaret ceylam in qua dauid habitat. cum dauid hostis antiquis mentem quam Christus inhabitat uitiis inhabitare festinat similes autem uiris ceile sunt preditores qui temptationibus uolentes resistere expulso Christo castrum mentis sue tradunt eius aduersario. Quarta malicia est adulteratio diuine misericodie. Nam sicut scortatur scortum suum non timet ostendere. set eo liberius offendit quo facilius reuocatur ad pacem. Sic multi contra miseridcordie deum peccare non formidant. quia placabilis est et pronus ad ueniam qui dei misericordiam frequenter irritate per culpam. et placare nolunt per penitentiam sicut mechus adulteram sicut dicit ambrosius. Sunt qui frequenter agendam penitentiam putant qui luxuriatur in Christo. Quinta malicia est in misericordia sui scilicet crudilitas hominis in se ipsum. non reuocatione preteritorum uulnum [[strikethrough]] reuocat cicatrices [[/strikethrough]] Maxima enim crudelitas est cumquis in se ipsum contorto iaculo uulnerum reuocat cicatrices. et hausto ueneno curatas reuocat egritudines. Unde exclamat ecclesiasticus x. peccantem in animo suo quis iustificabit et quis honorificabit ex honorantem animam suam. Sexta malicia contritatio spiritu sancti. et maligni species letificatio. unde apostolus ad ephesios iii. Nolite contristari spiritum sanctum in quo signati estis cuius contristatio est nostra recidiuatio. et osee vii. In malicia sua letificauerunt regem. et immundatur princeps et cetera. Nam qui emendationem proximam reuertitur ad uomitum leticiam facit diabolo et ministris eius quos prius cum penituit contristauerat. Septima malicia est ingratitudo ad deum datorem libertatis qui penitentem de seruo fecerat liberum et hec ingratitudo meretur reditum seruitutis ut quicquid pene ipsi dimissum fuerat per penitentiam totum reperat ab ipso deus propter ingratitudinem quam commisit hoc igitur sunt vii. malicie deisgnate per vii. species nequiores que quem recidiuantem. arripiunt cum a triplici infirmitate que nobis in hodierno evvangelio deoniaco demonstrare sunt per dei gratiam fuerimus recidiuum uirantes in accepta gratia proficiamus euntes de uirtute in uirtutem donec deus uideatur in syon. prestante domino amen. [[red ink]] In Media. Quadragesima. [[/red ink]] Scriptum est quod abraham duos filios habuit. unum de ancilla et cetera. Dominica ista vii.a est ab illa in qua cepit planctus pro humana miseria et quem nostri doloris finis est sabbatis fimus animarum quarum beatitudo incepit in etate. viii.a. perficitur qutem in vii.a. ideo in hac dominica que vii.a est et illam quietem significat animarum sonat in ecclesiaste. Vox leticie que perficietur in viii.a. ideo intoitus misse huius diei sumptus est. a prophetia ysaie lxvi. qui populum nondum captiuatum set post tempore captiuandum consolatur et ad leticiam monet. ut qui in triticia captiuitatis longo babilonie fuerant de concessa liberatione gaudebant nodum tamen pleno set gaudio inchoato conpleta vero liberatione perfecta. nam exultatio populi nondum plene letantis significat gaudium animarum sanctarum nondum plene letantium donec resumptis et glorificatis corporibus una sit in duabus stolis perfecta felicitas. Quia uero non omnes que sunt in ecclesia ad istam pertinent leticiam ideo apostolus in epistula distinguit inter filium ancille et filium libere inter heredem et ipsum ad quem non pertinet hereditas. qui autem per desertum uite presentis ad hereditatem uenire festinant a domino. sicut necesse habent spirituali reficiuntur conuiuio. quod nobis significatur in hodierno evvangelio ubi legitur de refectione multitudinis in deserto igitur sub figura [[insertion]] populi [[/insertion]] ueteris testamenti et populi noui testamenti qui per Duos filios habrahe significantur. Ostendit apostolus quod non [[margin]] omnium [[/margin]] [[?]] est hereditas dicens. Scriptum est in genesi. quem abraham duos filios habuit commemorat propter figuram sequentem electorum et reproborum qui per istos designantur unde et statim distinguit apostolus dicens unum scilicet ysmaelem habuit de ancilla
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar