Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f030-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
et citharam ed gaudent ad sonitum organi. ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt . et ysaia xxii. et uocauit dominus exercitum in die illa ad fletum et ad planctum et ad caluitium et ad singulum sacci. et ecce gaudium et leticiani occidere uitulos et iugulare arietes et comedere carnes et bibere uinum. Comedamus et bibamus cras enim moriamur. filius autem sarre libere uocatus est ysaac. per quem designantur qui heredes sunt regni. Nam ysaac interpretatur risus illos significans quorum est iocunda et hilaris conscientia bonorum operum secura testimonio. de quo dicit [[insertion]] ecclesiasticus [[/insertion]] xxx. Non est oblectatio super cordes gaudium. Melior est autem mors quam uita amara. nichil enim dulcius nichil suauius conscientia bona nichil amarius mala . Sarra quoque interpretatur carbo in quo significatur diuini amoris incendium. hic est carbo desolatorius. qui sicut habetur in psalmo datur contra linguam dolosam. lingua dolosa est lingua mundi que dolose blandiens in deliciis decipit peccatorem falsis solatiis contra que datur in remedium amor Christi. qui renuit consolari in mundiciis seculi. et sic destruit solatia mundi. unde ysaia x. desolabit dominus linguam maris eypti id est dominus destruit solatia falsitatis que locuitur lingua munda. qui [[insertion]] significatur [[/insertion]] figura per mare egypti. Nam licet mundus dulcia promittat det leta [[insertion]] tamen producit ad [[/insertion]] producto tamen ad amaritudinem quam significat mare et tristiciam quam significat egyptus. Interpretatur enim egyptus meror. preterea sarra interpretatur princeps. Esto igitur principis filia o amica. eris autem filia principis si pulcri sunt gressus tui. Erunt autem pulchri gressus operum tuorum si fuerit in calciamentis id est in mortificatione carnis que per calciamenta designantur pro eo quod expelle sunt mortificati sicut legitur in canticis. Quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis dominare igitur carnalibus affectibus ut princeps per carnis mortificationem et eris filia principis. Ecce quo modo per filium libere significantur qui digni sunt regno. sicut econtrario demonstrantur indigni possumus autem per ancillam et liberam duas uxores intelligere de quibus in deuteronomio xxi. Si habuit homo duas uxores unam dilectam et aliam odiosam genuerit que ex ea filios. et fuerit filius odiose primogenitus uolueritque substantiam inter filios diuidere non poterit filium dilecte facere primogenitum et preferre filio odiose. set filium odiose agnoscet primogenitum dabit ei de hiis que habuerit cuncta duplicia. Iste est enim princioium liberorum eius et huic debentur primogenita. habet igitur homo duas uxores. Unam dilectam et aliam odiosam. uxor dilecta est animalitas que duclis uidetur. et dulcia cupit. et uxor odiosa est rationalitas que non indulget corpori. nec fuerit uoluptati. filius mulieris dilecte est actus carnalis carnem delectans. filius mulieris odiose est actus carnem castigans uel fatigans et in seruitutem redigens. Si itaque volueris substantiam inter filios diuidere non poteris filium dilecte facere primogenitum. Set filium odiose agnosces primogenitum. Nam sicut primogenitus in domo patris familias uniuersis preest qui in domo sunt. Set rationalis affectus uniuersis motibus mentis et operibus debet preesse. dinoscatur etiam partitione substantie. filius odiose habebit duplicia. ut uidelicet affectum rationis duplicem exhibebat et affectum carnis simplicem. Vacandum est enim et indulgendum est carni [[insertion]] ne primatur ut scilicet cura carnis fiat in necessariis set non indulgendum est ei [[/insertion]] ut delectetur in desideriis dupliter autem obsequi debemus affectum rationis ut scilicet simul solliciti ne primatur uiciis et ut spiritualibus delectentur desideriis. Attendamus quod dicitur in genesi xvi. Nam permitte sarrai. ingressus est [[strikethrough]] ad [[/strikethrough]] abraham ad agar egyptiani que concepit filium de quo angelus ad eam concepisti et paries filium hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione uniuersorum fratrum suorum figet tabernacula. illa concepisse se uidens dominam suam despexit dixit quod sarrai ad abraham. inique agis contra me ecce dedi ancillam meam in sinum tuum que uidens quod conceperit despectui me habet iudicet deus inter me et te cui respondens abraham. ecce inquit ancilla tua in manu tua est. Utere ea ut libet affligente igitur eam sarrai. fugam [[insertion]] misit [[/insertion]] ut habes igitur duas uxores supradictas. Nam sarrai que interpretatur princeps mea rationem significat. agar. quod interpretatur alie natio carnem designat que sibi seruientem in deliciis alienat a regno eterno promittente itaque ratione descendit [[insertion]] homo [[/insertion]] ad curam carnis necessariam. set dum necessitati seruitur ingerit se uoluptas et ab hiis que fiebant obtentu salutis transitum facit ad negotium uoluptatis unde concipitur uelut homo ferus tumor carnalis affectio cuius manus est contra omnes. et e regione fratrum figit tabernacula nam omnes spirituales affectus impugnat et ut eos exterminet intra mentis interum militat conqueritur sarrai quod despicitur ancilla. et dicit ad abraham inique agis contra me. [[insertion]] cum de carnis rebellione conqueritur [[/insertion]] cum de carnis conqueritur ratio dolens quod contra dominam caro lasciuiens intumescit. respondeat unus quisque quod abraham sarre. Ecce ait ancilla in manu tua est. utere ea ut libet quatinus caro male superbiens rationi sit subdita. et sic macerationibus affligatur ut ipsius rebellio et contradicto compescatur. Set affligente eam sarrai fugit agar. Nam frequenter afflictio carnis quam suadet ratio dum sibi timet carnis fragilitas declinatur. Set fugiens reuocatur ab angelo dicente. reuertere ad dominam tuam. et humiliare sub manu ipsius. Nam inspirante angelo magni consilii dum mens interius contricionis patitur angustias afflictiones quas caro prius honerat desideranter amplectitur sicut dicit iob vi. [[insertion]] de se que prius [[/insertion]] quod prius uolebat tangere anima mea. nunc per angustia sunt cibi mei. attendamus etiam quod cum uidisset sarra filium egyptie ludentem dixit ad abraham sarra. eice ancillam et filium eius. Non enim erit heres [[insertion]] filius [[/insertion]] ancille cum filio meo ysaac. dure hoc accepit abraham pro filio suo. cui sixit deus. Non tibi uideatur asperum super puero et super ancilla tua omnia que dixit sarrai. audi uocem eius qui in ysaac uocabitur tibi semen. Igitur intelligens sarra quod ludus ille persecutionis causa erat. ad [[superscript]] uirum [[/superscript]] unum dixit suum. Eice ancillam et filium eius. Nam frequenter ratio disponit ut sumantur alimenta carnis que siquidem sumenda sunt tanquam alimenta cum salus debeat esse edendi causa. adiungit se edacitatis iocunditas. ut plerumque ad delectionem fiat. quod causa salutis faciendum erat et sepe incertum fit utrum adhuc necessaria corporis cura subsidium petit an voluntaria cupiditas fallacie in ministerium suggerat hanc illusionem ratio intelligit esse. persecutionem uirtutum. et ideo suadet et dicit. Eice ancillam et filium eius. quasi dicat. eice ab amplexibus amoris uoluptuosam curam carnis. Nam filius eius non erit heres. quem actus carnalis delectationis celestem hereditatem. non meretur quod licet cui que asperum uideatur confirmatur tamen consilium rationis dicente domino quod omnia que dixerit tibi sarrai id est ratio audi uocem eius. quod autem actus carnalis delectationis uel qui carni deditus carnaliter uiuit non meretur hereditatem set uindictam ostenditur uerbo prophetarum duplex siquidem est uidicta dei una est subtractio gratie [[insertion]] sine qua nec recte uiuit nec ad hereditatem uenitur [[/insertion]] altera est inflicto eterne pene. Sine qua nec recte uiuitur nec ad hereditatem peruenitur. de prima uindicta habetur in trenis iiii. gaude et letare filia edom et babilonia idem significat. duc enim ciuitates. duc enim ciuitates ab initio seculi fuerit significantur altero ierusalem. altera edom que est babilon. alteram Christus edificat alteram diabolus qui per nabugodonosor significatur. babilonia est ciuitas perditorum que inebriat omnem terram uino iniquitatis sue. unde Jeremia lii. calix babilonis aureus de uino furoris eius biberunt omnes gentes quo et edom. inebriata plangitur. ideo yronice gaude et letare filia edom et cetera. edom sanguineus uel rubens interpretatur hic est populus qui uicia sectatur carnis qui primogenitus uite uoluptates nudantur. unde Sequitur. que habitas in terra. nisi enim in terrenis mentem posuisset inebriari uel uirtutibus spoliari non posset. ierusalem autem sursum est. cuius conuersa in celis est. ve enim habitantibus in terra. edom vero que in terra habitat licet gaudere et letari uideatur aureo pocula inebriatur et in furore dei nudabitur quia docuit [[/insertion]] decreuit [[/insertion]] non in terra simpliciter conuersari. set iuxta alios scilicet codices in terra hiis id est consiliatoris uel diaboli qui scilicet diuersa suggerit consilia contra angelum magni consilii. Nam et edom terrenus interpretatur in quo designantur que terrena sectantur consilia diaboli. decepti. Unde ad eos peruenit aureus
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar