Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f030-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
babilonis calixet mundantur et mundantur gratiam dei. de [[insertion]] alia [[/insertion]] uindicta dicit abdias. dicens ad edom. per quem significat carnem. per iacob autem fratrem eius [[speciem?]] designat dicit ergo sic propter interfectionem et propter iniquitatem fratrem tuum iacob operiet te confusio et peribis in eternum. edom sanguineus interpretatur persequebatur autem iacob fratrem eius sic caro persequitur speciem. cuius sanguine cruentatur propter quod eterno deputatur incensio et ysaia 34. victima domini in bosra et interfectio magna in terra edom Nam in die iudicii. in bosra que interpretatur munita id est in ciuitate mundi contra dominum munita et in terra edom id est carne de spirito interfectione cruenta erit interfectio Cum amatores huius mundi. et carnis delectionibus inebriati gehenne traduntur ignibus a quibus uos auertat Iesus Christus amen. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] Abiit Iesus trans mare galilee. quod est tiberiadis. et sequebatur eum multitudo magna. quia uidit signa que fecit super hiis qui infirmabantur. Abiit ergo in montem Iesus. et ibi sedebat cum discipulis suis. Erat autem proximum pascha dies iudeorum. hec inusitat uisibilia ad cognitione uisibilem dei. perducunt set et mistica sunt. mare est [[secundum?]] galilee id est rote. quia hic est uolubilitas non erectio ad deum. hic transiit Iesus resurgendo. unde enim quem prius una gens iudeorum. Sequebatur et sequitur multitudo gentium scilicet cupiens instrui. sanari. saturari. Iesus autem cum discipulis in monte spiritualibus altiora committens. turbis in floribus simpliciora committit. proximo autem pascha. hoc agit docens eos quibus facit de mundanis ad celestia transire debere. Cum subleuasset ergo oculos Iesus et uidisset quia multitudo magna uenit ad eum. dixit ad philipum. unde ememus panes ut manducent hii. Exemplo suo nos admonet leuare oculos cordis nostri ut si forte eo docente ad altitudinem actionis et [[margin]] scientie [[/margin]] sese ascendere permittatur. [[superscript]] -mur [[/superscript]]. turba sequentium carnalium cogitationum non perturbet et ab altitudine contemplationis non deuiat. [[superscript]] deiciat [[/superscript]] set eam spiritualibus escis quantum capere posset pascere curemus. Philippus qui interpretatur os lampadis figuram gerit predicamentum. quibus cum Christo constitutis de carnalium cogitationem turba pascenda dominus cotidie loquitur. Sequitur. hic enim dicebat temptans eum. ipse enim sciebat quid esset facturus deinceps patet littera [[red ink]] Item. eodem. [[/red ink]] Erat autem proximum pascha. dies festus iudeorum qui ad hereditatem celestem festinare desiderant. refectione indigent. ne in uia deficiant. unde in hac evvangelii lectione in qua de refectione multitudinis esurientis legitur premittitur conuenienter erat proximum pascha dies festus iudeorum. pascha transitus interpretatur et est dies [[margin]] festus [[/margin]] enim quorum cumque set iudeorum id est uere confitentium nam transitus de uiciis ad uirtutes et de seruitute diaboli. in regni libertatem de exilio uite presentis in patriam de exilio uite presentis in patriam eterne felicitatis. festiuus. set solis vere confitentibus quia enim soli uere confitentes et pure hunc transitum faciunt. ideo pascha ipsi celebrare noscuntur. igitur proximo Pascha. uenit ad Iesum multitudo maxima scilicet Turba peccantium copiosa et Multi. quia non unius faciei non unius lingue non unius uocationis. [[superscript]] nationis [[/superscript]]. Nam pro diuersitate peccatorum diuerse sunt facies peccantium. unde in psalmo et Facies peccatorum sumitis. nam a peccato suo quisque nouam accipit faciem et pro diuersitate desideriorum loquitur. diuersitas linguarum hoc est confusio linguarum que facta legitur in babilone et diuersa malicie genera diuersitatem faciunt nationum. ut alius sit moabites id est ex patre scilicet diabolo per superbiam. alius ammonites. id est populus turbidus. per auariciam. alius philisteus id est cadens poculo per gulam et luxuriam hec multitudo passibus penitentie properat ad Iesum cum a deo per gratiam respicitur et nunc quidem uenendum nobis est ad Iesum, quia proprie est pascha id est transitus transeundum est peccatoribus de corpore diaboli in corpus Christi. ut qui membra sunt diaboli. per peccata. membra Christi sunt per opera sancta. et iste transitus proprie hec est non quia sit parua culpa nostra. que nos elongat a domino. set quia magna dei misericordia qui nostrum accessum desiderant et sicut legitur in parabola. de filio prodigo adhuc longe uenienti occurrit pater in amplexus. Veniens autem multitudo ad Christum imminente pascha v. panibus ordeaceis. et duobus piscibus reficitur nam transeuntibus de uite presentis exilio. vigilia [[?]] felicitatis eterne reficiuntur a domino a salutifere cibo penitentie. que per v. panes designatur. et duos pisces. nec est pretereundem. quod philippus interrogatus a domino [[?]] unde ememus panes ut manducent. hii respondit. cc.orum de uariorum panes non sufficiunt eis. ut unusquisque modicum quid accipiat. Andreas autem cum dixisset est puer unus hic qui habet v. panes ordeaceos. et duos pisces exclamat set quid hec inter tantos. centenarius duplicatus. duplicem significat perfectionem contricionis scilicet et confessionis set hec non sufficiunt ut quasi pane accepto confortetur cor tendentis ad patriam. si satisfactio negligatur andreas perfectam in suis partibus designans penitentiam. in v. panibus et duobus piscibus exclamat quid hec inter tantos. quasi dicat. quid hec ad tantam multitudinem peccatorum expiendam unicum penitentie remedium. Quomodo et tantarum uarietas multiplex egritudinem uno sanatur medicamenta. Quid enim admirari sufficiat diuine bonitatem pietatis que unico penitentie remedio uniuersas iniquitatum lepras sanat. Sequitur. facite homines discumbere. Erat autem fenum multum in loco qui recumbunt ad mensam in qua panibus penitentie saturetur. sedeant super fenum cognoscentes quem omnis caro fenum. et omnis gloria eius quasi flos agri. exsiccatum est fenum. et cecidit flos. quia spiritus domini inflauit in eo sicut dicit ysaia xl. comprimant quoque canrem et coherceatur ne dominari possit uel presumat. quia sicut apostolus ad romanos viii. Quasi in carne sunt deo placere non possunt. In carne vero sunt qui carni seruiendo que carnis sunt sapiunt. Accepit ergo Iesus panes. Accepit et distribuit discumbentibus. Similiter et ex piscibus quantum uolebant. In hiis v. panibus et duobus piscibus vii. gradus penitentie demonstratur. quorum duo mentem reficiunt. et amaritudine non pungunt qui significant in duobus piscibus v. vero ita reficiunt quod pungunt qui per panes ordeaceos designantur. Nam ordeum et aristis exterioribus et interioris medulle dulcedine corroborat cor hominis sic et penitentiam. Spina pungit exterioris amaritudinis. Nam amara est [[strikethrough]] carni [[/strikethrough]] omnis afflictio. et quem introducit uenie et securitatem conscientie confortat ad bonum cor hominis et confirmat. [[underlined]] primus [[/underlined]] itaque panis est timor districti. [[margin]] de v. panibus [[/margin]] [[underlined]] Secundus est [[/underlined]] horror commissi. [[underlined]] tercius [[/underlined]] est dolor contriti cordis et contribulati. [[underlined]] Quartus est [[/underlined]] rubor confitendi. [[underlined]] Quintus [[/underlined]] est labor satsfaciendi. hiis igitur gradibus procedit penitentia. [[underlined]] Nam primus gradus est timor [[/underlined]] diuini iudicii. qui sicut panis ordeaceus pungit alculco formidinis. Set nutrit et delectat dum fiduciam uenie promittit. et spem glorie sicut habetur in parabola xiiii. In timore deum fiducia fortitudinis et finis eius erit spes. timor iste est ille angelus de quo dicit Johannes v. quod angelus domini descendebat in piscinam et mouebatur aqua. et cum turbata esset aqua. qui prior descendabat in piscinam quacumque detinebatur infirmitate sanabatur piscina est hominis conscienta. que v. porticus habere dicitur. quasi v. recordationes peccatorum eorum que per v. sensus corporis commissa sunt. In hiis porticibus iacebat multitudo languentium. Nam in suorum recordatione criminum unus quisque reperit quod multipliciter infirmetur. Quia enim languor languidum facit. unusquisque tot languentium gerit personas. quot peccati languoribus implicatur. descendit angelus domini in piscinam commouet etiam conturbat aquam cum timor futuri iudicii immissus a domino concutit conscientiam et conturbat aqua cum uite presentis dulcedinem que in mente supernatat. uertit in amaritudine. considerando futura gehenne supplicia, que in fundo mentis uelud sub aqua uoluptatis abscondita residebat qui prior descendebat in piscinam post motionem aque sanabatur. Nam quia male secura peccati audatia ad timorem futuri iudicii sese humiliauerit in conturbatione pertimescentis conscientie peccatorum suorum reperit sanitatem. et bene qui prior descendebat in aquam turbatam sanabatur. Non posterior non enim quecumque mentis perturbatio sanitatem reparat. Nam post iudicium erit dampnatis conturbatio mentis. non ad medicinam infirmitatis. set ad doloris augmentum set qui autem iudicium se ipsum de peccatis suis interrogat et conuictum
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar