Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f031-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
polluis. Nunquid sacrilegium committis sicut dicit Jeremia. Neget qui idolatriam esse auariciam neget sacrilegium esse qui sedit in libidine qui membra Christi cum libidinem in carnem nefaria colliuione maculant. si incendas thura ad honorem idoli idolatra. es. si te ipsem accendis in ardorem libidinis et immoles diabolo. Nunquid ydolatra es. de talibus dauid in psalmo. disperierunt in endor id est in ignem generationis. scilicet luxurie et facti sunt non solum uiles in terra set stercus terre. Item spiritui sancto contumeliam facit qui euis abutitur donis. unde in parabola xi. circulus aureus in naribus eius. mulier pulchra et fatua. mulier ista est anima ualibus donis et gratuitus ornata. fatua dum abutitur eis quia comparatur sui. que licet habeat anulum aureum in naribus tamen nares immergit stercoribus Sic multi sine reuerentia ordinis sui cathedre uel scientie. et ceterorum donorum se immergunt fetibus uitiorum. Sequitur sanguinem testamenti pollutum duxerit. Si quidem de sanguine agni factum est tau. in superliminaribus domorum hebrerorum in egypto. et nos in superliminaribus id est in fronte signum crucis sanguinem in scriptum gerimus quod signo testamur quod Iesus nazarenus rex est iudeorum id est confitentium. hic igitur titulus crucis est domini inscriptum a pilato. set pilato dicitur per prophetam in titulis psalmorum. ne corrumpas tituli inscriptionem. ipse etiam pilatus ait. quod scripsi scripsi. tu ergo contra hominem prophete factus pilato deterior hunc titulum de fronte tuo deles dum a Christi uestigiis reccedis et peccas mortaliter. unde Job xv. terra ne operias sanguinem meum quia sicut sordes terrene librum illuminant polluerunt sic amor terrenorum hunc titulus polluit et a frontibus abradit et delet et operit. ideo dicit iob. terra ne operias sanguinem meum et subiungit neque inueniat uite locum latendi clamor meus id est uite appareat clamor meus. ille scilicet de quo in evvangelio. Iesus clamans uoce magna emisit spiritum. et ecce tenebre facte sunt per uniuersum orbem. et terra mota est petre scisse sunt. et monumenta aperta sunt. et multa corpora sanctorum surrexerunt. o homo confusus est sol. et sacco tenebrarum se operuit. erubescens peccata sua pro quibus mortuus est Christus. et tu non erubescis. terra mota est et contremuit. et tu ad iudicium dei tanquam terra ponderosi or non tremiscis. petre scisse sunt et tui cordis duricia. non molescitur. monumenta aperta sunt licet lapidibus et cemento compacta et labia tua tam tenaciter glutinata sunt ut ad confessionem aperti non possint corpora mortuorum surrexerunt et tu plus mortuus es quam cadauera mortuorum quia a morte peccati non resurgis. appareat ergo in te effectus huius clamoris hec est merces quam pro suo labore requirit dominus. quam non solum pro mercede recipiet dominus set etiam pro merito felicitatis eterne imputabit tibi ad quam dignetur nos producere. Qui uiuit et regnat. amen. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] Quis ex vobis arguet [[insertion]] [[red ink]] me [[/red ink]] [[/insertion]] de peccato et cetera. In hanc dominica conuenienter legitur huius evvangelii lectio. pro eo quod in eam ostenditur quidam inuidinem causa propter quam iudei cum multa blasfemia insurrexerunt in Christum ut eum lapidarent et quia quidam sonat preludia passionis Christi. ideo legitur in hac dominica. Christus igitur qui iudeos et patrem suum diabolum arguerat de mendatio se ipsem hic probat esse deum. quem immunis a peccato unde subdit. Quis nostrum arguit me de peccato. probat etiam sic et in se credendum esse dicens si ueritatem loquor quare non creditis mihi. Qui ex deo est perfidem uerba dei audit id est amat et exaudit credendo in me. Set propterea uos non auditis quia ex deo non estis. id est non auditis. per uitium quippe infidelitatis. non erant ex deo quia ex deo erant per naturam. Iudei ergo qui conuicti sunt non esse filii dei uel abrahe set diaboli. ingerentes conuitia responderunt et dixerunt. Nonne benedicimus quia samaritanus es. id est ambiguus et incertus sicut samaritani inter idolatriam et legem fluctuabant. samaritani populi erant in terra promissionis ab assiriis missi ad excolendam terram qui susceperant circumcissionibus. et libros moysi nichil ominus tum desistebant ab ydolatria. hiis predicauerat Christus. unde obeciebant ei quod samaritanus es. et demonium habes. Respondit Iesus non negans se samaritanum ratione interpretationis. quia samaritanus interpretatur custos et ipsem est custos. unde et dauid sicit. non dormitabit neque dormiet. qui custodit israel. alterum autem negat dicens. demonium non habeo. set honorifico patrem meum. honorem debitum ei exibendo. et vos per obprobria falsa inhonorastis me. et illatis mihi contumeliis a uobis nec respondeo tanquam gloriam meam uelmi defendere. quia ergo gloriam meam non quero set est pater qui querit gloriam meam et iudicet id est discernet a gloria mea. quia uos [[?]] gloriamini ergo autem non. set ea gloria glorior quam habui apud patrem antequam mundus fierit. que est ab humana inflatione. discreta sunt enim duo iudicia. unum dampnationis. quo non iudicat pater. set omne iuditium dedit filio. alterum discretionis unde in officio huius misse cantatur Judica me deus et discerne [[c. m.?]] de quo et hic dicitur. Exemplo autem Christi discat et quilibet homo lesus non malum reddere set homini qui per blasfemia ipsi dicentes. demonium habes ad uitam uocat dicens amen dico vobis. Siquis sermonem meum seruauit mortem non uidebit in eternum quod cum Christus de uera et eterna morte diceret. judie iam uere mortui in peccatis non intelligentes de morte carnis. hic dici. Irati dicunt. Nunc cognouimus quia demonium habes abraham mortuus est et prophete. et tu dicis. Siquis sermonem meum seruauerit mortem non gustabit in eternum quem te ipsum facis. ut dicas ex tuo sermone non mori cum scias illos predictos mortuos. Respondit Iesus et contra hoc quod dixerant quem te ipsum facis. Respondit ad patrem gloriam suam a quo habet quiquid est dicens. Si ego glorifico me ipsum ut fingam me talem qualis non sum simulatores qui uolunt iudei. sicut uos imponitis mihi. tunc gloria mea nichil est. Set est pater meus qui glorificat me in baptismo in transfiguratione dicendo. hic est filius meus. quem uos dicitis quia deus noster est. non ydola et non cognouistis eum quia si premium cognouissent recepissent utique filium eius. Ego autem noui eum. Set in hoc arrogans. uideatur addit. et si dixero quia ergo non noui eum cum scientiam ero simul uobis mendax. quia dicitis vos scire cum nesciatis. set scio cum et seruo. exempla Christi sic caueatur arrogantia ne ueritas relinquitur. Christus autem licet eos uideat a parte sibi resistere non desinit tamen ipsius predicare. quasi dicat de abraham nos iactatis. Set abraham pater uester exultauit cum gaudio desiderauit ut spiritu sancto reuelante plenius intelligeret quem corporaliter non uidebat diem meum scilicet diem incarnationis mee uel eternitatis mee et glorie mee et uidit fide quia intellexit gauisius. Judei ergo solam in eo carnis eratem pensantes non dignam considerante naturam irati dixerunt l. annos nondum habes et abraham uidisti. dixit ei Iesus. ipso ab intu carnis ad diuinitatem trahens antequam abraham ferit ego sum. et attende quod dicit de abraham fierit quia abraham creatura fuit et factus. de se vero dicit. ego sum quia creator est. ipse abrahe ab eterno est non factus nec creatus. Tulerunt ergo lapides ipsi duros ut iacerent in eum quia putant eum dixisse blasfemiam. Iesus vero homo humilils abscondit se. quia commendata erat pacientia non exercenda potentia. et exiuit de templo quia nondum uenerat hora eius. sic etiam et a duris eorum cordibus quasi fugiendo recessit. [[red ink]] Item. [[/red ink]] Tulerunt lapides ut iacerent in eum. Iesus autem abscondit se. Recitat hiis diebus mater ecclesia. passionem domini. Iam multis annis preteritam. set ut deploret eius cotidianam et racentem passionem. quia noui cotidie insurgunt in ipsum aduersarii et crucifixores sicut dixit ysaia viii. omnia que loquitur populus iste. coniuratio est. Ita enim insurgunt in Christum [[aginime?]] facto huius seculi homines quasi conspirassent et iurassent in mortem ipsius. et interficientes immundaciis ueritatem. Iniquitatibus iusticiam. et odiis ueritatem uel caritatem. unde malachias iiii. Me confiigitis gens tota qui in passione crucifixus sum a paucis. quem acculeis peccatorum nostrorum dominus compungitur quod prefiguratum est in ariete quem habentem cornibus inter spinas. Angelus ostendit habrae immolandum. pro filio suo ysaac. Si queret aliquis quomodo deus iam impassibilis et immortalis possit crucifigi. Item quod soluitur si meminimus. quod moyses uidit rubum ardentem qui non consumebatur sicut enim rubus ardebat et nulla consumptionem paciebatur. sic Christus modo crucifigitur et enim leditur. Est enim in hominum crucifigentis nequicia set modo in Christo est impassibilis potentia. exclamans igitur dominus et nostram ingratitudinem redarguit pro micheam vi. populus meus quid feci tibi et aut quid molestus fuit tibi. Responde mihi. simul factus pellicano solitudinis
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar