Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f032-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
sicut dixit Jeremia xii. facta est in hereditas mea. sicut leo in silua. pellicanus filios proprios occidit. set postea de corde suo sanguinum extrahens eosdem perfundit et uiuificat. sic dominus hominem morte dampnauit set postea respergens sanguinem reuocauit ad uitam cui respondit homo in tali stipendio quod ipsum uulneratum et cruentium crudelius persequitur. sicut leo bestiam uidens bersatam uiso sanguine fit crudelior et uorandi audior nec solum leoni. comparatur humana feritas. set hiene. unde Jeremia. facta est hereditas mea quasi spelunca hiene. Secundam aliam translationem hiena est animal ferocissimum. cadauera extrahit a sepulcris et defeuit in ea. Non est aliquis tam crudelis. quin hoste suo mortuo cesset eius seuitia in mortuum. dicit ergo tibi dominus o homo. Si me mortuum iudicas perce saltem mortuo. cur debaccaris me mortuum scilicet regnantem in celis. Estimas sicut dicit tibi augustinus. magis delinquit qui contempnit regnantem in celo. quam qui crucifixit in terra ambulantem. igitur uiri iudeaci. et habitatores ierusalem. dicit dominus in ysaia v. Indicate inter me et uineam. Quid ultra debui facere uinee mee et non feci. Nunquid de me conqueritur uinea mea propter pacientiam meam quia expectaui ut facit uuas et fecit labruscas. Expectaui ut faceret fructus quibus delectaret in ieiunio et fecit fructus amaros peccatorum similes uuis acerbis et immaturis que crescunt in labris uiarum expectaui ut faceret iudicium. et ecce iniquitas. ut faceret iusticiam et ecce clamor. Nam ut sicit gregorius. peccatum in uoce est. culpa in actione peccata cum clamore est culpa in libertate et consuetudine. dicit huic. Vinee deus per ysaia. die ac nocte seruo eam. set repente propino eam. Nunquid indignatio non est mihi quasi dicat seruo populum hunc. Set quia ingratus est propino ei calicem meum de quo in psalmo Calix in manu domini uini meri. plenus. mixto. in calice significatur iudicium. Vinum merum quod pungitiuum est significat seueritatem diuine iusticie que miscetur et temparatur per misericordiam. et sic calix habet mixtum. habet feces in fundo dampnationis eterne. Iudicat ergo dominus calicem potans filios temperamento misericordie quod in superiori parte calicis de eodem calice bibent peccatores terre feces [[ierehenie?]]. Sequitur. Nunquid indignatio non est mihi. et loquitur quasi ad mulierem adulteram. cuius adulteriis ita consuetus est sponsus quasi insensibilis iam non irascitur uelud amisso felle. quia igitur eius similitudine peccat anima obstinata ac si deum non recitaret dicit dominus. Nonquid indignatio non est mihi. quasi dicat immo indignor set tacui sicut dicit ysaia xlvi. diu filui paciens sui. quasi parturiens loquar. qui cum dolore emitit paruulum. et alibi. audite qui portamini a meo utero. Nunquid ad senectam ego ipse. et usque ad canos ego portabo. quasi dicat. Non portat mulier donec sit senex et canos habeat. Ego porto uos in utero pacientie mee nec uultis uenire ad partum cum sitis etiam senes et canis respersi. Vere sicut sicit ysaia xvii. plantaui germem alienum id est degenerans. et plantationem infidelem que fructum non facit. set potius retribuit mala pro bonis sterilitatem anime mee id est sanguini meo. quia anima in sanguine Siquidem ita desiderat dominus redemptionem hominis. quia tristis erat eius anima usque ad mortem et sanguinis effusionem. unde nec pilato respondebat nec tardeat effusionem sanguinis. per qua riganda erat terra humani generis et receptura facunditatem. hec est ergo grauis dei compuestio quod quasi fraudatur spe sua. sterilis efficitur sanguinis effusio nec homo tanta pinguedine incrassatus generat fructum boni operis. unde in persona conquerentis dicit dominus per ioelem iiii. Quid vobis et mihi. tirus et sidon. et uniuersus terminus palestinorum. Nunquid ultionem uos reddidistis mihi et si usciscimini super caput nostrum. dirigit ergo sermonem dominus ad tirum et sidonem et terminum palestinorum conquerens de eis. tirus interpretatur angustia. et auarum significat. unde gregorius de ubertate agri angustiatur animus auari. Si enim habundant fruges angusta sunt horrea. Si habundant uina angusta sunt celaria. crescente fauilla anguste sunt domus - domus uicina sua angustiat. et agri et uinea uineam. cui ysaia iiii. Ve qui coniungitis domum ad domum et agrum ad agrum copulatis usque ad terminos loci. Nunquid habitatis nos soli in medio terre. et Ieronimus. paruo hominis corpusculo rura urbium non sufficiunt. set iste sicut angustiatur mente dilatatus possessione quomodo introibit per angustam portam que ducit ad uitam scilicet confessionem ubi oportet serpentem per angustam foraminis pellem dimittere. si uoluerit uiuenis esse. ubi tanta grauitate Transit serpens gracilis. quomodo transibit camelus id est auarus. Sidon interpretatur uenatio et significat Mundum qui est sicut silua plena uenatoribus. Ecce enim homines ut lucrum temporale uenentur. uelud aranee telam faciunt se ipsas euiscerantes et euacuantes uirtutibus in quibus est sedes uite. quatenus sic faciunt reciaculum terrene aliquid comedit set frequenter tela eorum uelud aranee rapitur a uento. et nichil capiunt. et si aliquando capiunt illud est musca. felices essent si mitterent in dexteram nauigii rete ut uidelicet expenderent sollicitudinem suam in operibus dextere id est uirtutes non in aquisitione temporalium quibus dicit ysaia. confundantur qui operantur texentes linum. et pectentes subtilia. Est preterea in hoc mundo. neroth robustus uenator coram domino scilicet diabolus qui habet canes suos uenaticos ad capiendas animas de quibus miochas vii. Vir fratrem suum uenatur ad mortem. Quales sunt leones et leene conciliantes libidinem. omnes suggerentes maliciam. quales sunt ministeriales perentium sanguissuge uirorum nobilium qui suggerentes sanguinem pauperum renouiunt in sinu dominorum suorum de hiis. Jeremia v. Inuenti sunt in populo meo uiri impii quasi ancupes facientes laqueos sicut de cipula auibus plena Sic domus eorum plena dolo talis est domus tabernarii. domus ale uelud [[ceneola?]] inter plena auibus et exterius ad ea laqueis ad capiendos accipittres. palestini sunt philistei qui interpretantur bibentes sanguinem. de quibus ecclesiasticus 34. panis egentium uita pauperum qui cum defraudat homo sanguineus est ergo philisteus et sanguinem bibens est omnis fenerator et fur raptor et rei aliene iniustus optentor qui sicut habetur in prouerbis iiii. comedunt panem iniquitatis et bibunt uinum impietatis. preterea sanguinem bibunt qui bibunt aquas egipti quas dominus conuertit in sanguinem et sic occidit pisces eorum. aque uerse sunt in sanguinem sunt seculares scientie piscis est homo nutritus in aquis baptismi. Si ergo piscis possit uiuere in sanguinem uos uideritis. Item philistei et bibentes sanguinum. sunt beneficiati. in ecclesia dei. qui quod commune est omnium pauperum suum proprium reputant et aliorum inopiam suam faciunt habundantiam aliorum esuriem. suas delicias in uno morsello uorantes pastum unius pauperis quibus dicit ysaia iii. vos depasti estis uineam meam. Rapina pauperum in domo uestra est. unde Job xii. habundauit tabernacula predonum et audacter prouocat deum dum ipse dederit omniam. in manus eorum. predones enim sunt et raptores qui rebus ecclesie abutuntur. et habundantiam suam pauperibus rapiunt. Quid enim eis habundat supra uictum et uestitum pauperum est. hinc amborum plusquam sufficit sumptum uiolenter optentum est. legitur in evvangelio matei xvii. quod cum uenissent ad Iesum qui querebant tributum ab eo creauit staterem in ore piscis. unde solueret tributum. quia non habebat unum solum. super quo dicit Jeronimus. Judas habebat communia in loculis set dominus pauperum in suos conuertere nephas ducit id ipsum nobis relinquens exemplum. Videant igitur qui de beneficiis ecclesie excelsus faciunt quia non possunt expendere nisi in usus communes qui ad communem utilitatem ecclesie perueniunt. unde dicit Ieronimus. Qui rebus ecclesie abutuntur quod ne peruerse exponeretur Sub dicit in illis rebus quibus suam expleant uoluntatem. similes sunt scribarum et phariseorum et sacerdotum redimentium mendacium et sanguinem Iesu Christi. Magnum fuit scelus dare pecuniam protradendo sanguine Iesus Christi. in mortem. Maius scelus fuit dare pecuniam custodibus sepulcri. pro interficienda gloria resurrectionis Iesu Christi. ut uidelicet mentirentur custodes. quod furatum esset corpus Christi. utraque pecunai sumpta est de templi pecunia. hii itaque sunt similes qui abutuntur rebus ecclesie. in ciborum lericiis. in uestimentorum superfluo ornatu et prophanis luxurie sumptibus in phaleris. et fellis aureis et edificiorum superbia. contra quos Jeremia xxii. Qui edificant domos latas et cenacula spaciosa et aperiunt sibi fenestras et faciunt laquaria cedrina pingunt que cinopide id est Christi
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar