Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f032-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
sanguine. omnis enim eorum excelsus in uestibus domibus equis pulcris phaleris. et calcaribus aureis Christi rubent sanguine. hec Christo pro bonis retribuunt. quasi ulciscentes se beneficiis sibi a deo collatis. Unde benedicit dominus. Nunquid ultionem redditis mihi. Set sequitur uerbum terribile et si ulciscimum contra me cito uelociter reddam uobis uicissitudinem in caput nostrum quod ergo manum domini ferientis portare non possumus unum super est consilium. mittentes legationes lacrimarum. elemosinarum. orationum et ieiuniorum rogemus ea qui pacis sunt non ad iram prouocemus ipsius pacientiam conferentes lapides et in eum. Si enim Christus. immo quia Christi non ceditur blasfemus malorum christianorum sicut in passione cedebatur colaphis iudeorum constat quem tot in ipsum mittemus lapides quot obstinata mente contra ipeum mortalia perpetramus. a talibus autem abscondit se Christus. abscondit enim faciem diuinitatis [[strikethrough]] diui [[/strikethrough]] ab eis. Sicut scriptum est. tollatur impius ne in faciem dei. Nos autem pocius ipsius beneficiis respondere curemus et liquefacta per penitenciam. cordis nostri duricia placemus iratum. quatenus ad contemplanda ipsius faciem pertingere ualeamus. Ipso prestante qui uiuit amen. [[red ink]] Dominica in palmis. [[/red ink]] [[underlined]] Hoc sentite in uobis quod est in Christo Iesu [[/underlined]] Dominica ista dicitur dominica in ramis palmarum. Siquidem Christus uerus agnus figuratur in agno paschali ueteris testamenti. in se implet. quod precesserat in figura. sicut scriptum est in exodo xii. decima die mensis huius tollat unus quisque agnum per domos et familias. In hac dominica qui nunc temporis fuit decima die primi sensis secundam legem moysi uenit ieruslaem quem tulit populus iudeorum cum honore multo recipiens usque ad xiiii. diem mensis immolandum domino reseruauit. ex tunc enim immolatus dicitur. uerus agnus ex quo cepto ipsius immolatio que nunc inchoata est cum captus est et tentus et ligatus sicut agnus ad uictimam. et quem cum ramis palmarum exierunt Christo obuiam. In hanc die [[?]] hebreorum ideo hec dominica de nominatur in ramis palmarum. In hanc dominica legitur in processione evvangelium. de illo qui factus est. ipso sollemptu occursu. in missa legitur evvangelium de passione. et quem in passione Christi ipsius humilitas pacientia et caritas. apparuerunt precipue ideo in epistula premittitur inuitatoruum apostoli qui exemplo Christi ad pacientiam et humilitatem et caritatem uos imuitat dicens ad philippenses ii. [[underlined]] hoc sentite in uobis [[/underlined]] rerum experimento [[underlined]] quod et in Christo Iesum [[/underlined]] fuisse uidetis. [[underlined]] qui cum esset in forina dei [[/underlined]] patris singularis eius essentia. deus arbitratus est. se esse per illius essentie unitatem. equalem ipsi deo in quo [[underlined]] non est arbitratus rapinam [[/underlined]] set naturam. quia nascendo presumpsit non superbiendo presumpsit sicut diabolus. et homo qui tanquam deus esse uoluit. set quamuis equilitatem dei Christus fuerit arbitratus non alienam set suam tamen [[underlined]] exinauiuit se[[?]] ipsum [[/underlined]] non substantiam euacuans nec honorem inclinans. [[underlined]] set accipiens forinam serui [[/underlined]] ipse factor [[underlined]] factus [[/underlined]]. ipse creator creatus. [[underlined]] in similitudinem hominum [[/underlined]] uel similitudo non imagine. uel imitatione. set generis intelligitur ueritate. qualiter et illud dictum est adam genuit secundam similitudinem suam. unde et hoc addit. [[underlined]] et habitu inuentus ut homo [[/underlined]]. Nam et quod dicit ut homo tale est quale et illud quasi unigeniti a patre ex quo apparet. quod idem ipse qui a patre solo non factus set natus erat deus in ueritate forme dei ab ipso patre cum filio et spiritu sancto non natus set factus est in ueritate forme homo recte tamen ait habitu quem in ueritate persone rationalis anima et caro diuine forme accesserunt vero non ita quidem ut in suo accessu diuinam formam in humanam mutarent. sicut sapientia accedens ad hominem non ipsam mutatur set stultum in sapientem mutat et ut etiam mutarentur et mutarent ut cibus qui dum in corpus mittitur amittit speciem suam languorem mutat in robur uel ut nec mutarentur nec mutarent ut nec anulus nec digitus mutantur suo accessu. set ut salua substantia quemdam decorem ex eo cui coniungebantur assumerent. ut uestis formam quam non habebat exuta habet induta cum membra ipsa uel induta uel non in suo statu permaneant. set secundam hanc deitatem assumptione humanitatis in deum uerus deus et verus homo uerus est Christus et hanc utriusque substantiam veritatem habere muentus est et cognitus ex hiis. que fecit que nemo alius nisi deus facere potuit quia ex hiis que secundam humanam naturam suscepit secundam quam etiam [[underlined]] humiliauit semeripsum factus obediens usque [[/underlined]] non solum usque ad eam que iam dicta est incarnationis et humane mortalitatis [[blank space]] sputa uincula. alapas et flagella sumet etiam ad [[underlined]] mortem [[/underlined]] uero usque ad diaboli temptationem et iudeorum irrisionem. sputa. vincula. alapas et flagella sumet etiam usque [[underlined]] ad mortem [[/underlined]]. et si mortis quoque genus attendas mortem autem crucis quasi in generibus mors tamen nichil peius est quam in cruce mors ipsa protenditur. ne dolor sicius finiatur [[underlined]] propter quod et deus illum exaltauit [[/underlined]] secundum hominem. et qualiter addit [[underlined]] illi [[/underlined]]. secundum hominem donauit [[underlined]] nomen quod est super omne nomen [[/underlined]] datum est per gratiam quod habuerat ab eterne per naturam ideoque set homini id est non secundum quod deus set secundum homo Christus nomen hoc datum est. ut cum forma serui nominetur unigenitus filius dei. [[underlined]] ut in nomine dei Iesu omne flectatur id est celestium terrestrum et infernorum. [[/underlined]] id est angeli homines demones se esse sub ipso intelligant. et omnis lingua tam malorum quam bonorum. tandem in fine [[underlined]] confiteatur quia Iesus Christus est dominus. [[/underlined]] non solum secundum quod deus natura set etiam secundum quod homo gratia [[underlined]] in gloria dei patris [[/underlined]] ipsa carne in celestem habitum mutata. hoc sentite in uobis quod et in Christo Iesu. ad humilitatem et pacientiam et caritatem Christi nos inuitat apostolus. eius caritas in hoc demonstratur. qiod cum infroma dei esset id est unus deus in natura cum patre non pro se quia non poterat esse melior nec perfecior. set pro nobis humiliari uoluit et pati. humilitas eius decribitur cum dicitur. emaniuit semeripsum factus obediens usque ad mortem. pacientiam uero demonstratur in mortis angustia et crucis ignominia de hoc quoque dicit deus pater per zacharias iii. Ecce ego adducam seruum meum orientem. quia ecce Lapis et ego celabo sculpturam eius dicit dominus exercituum et auferam iniquitatem terre in die illa eundem Christum uocat deus pater seruum suum pro ratione carnis assumpte et orientem pro amministratione luminis et lapidem pro ratione passionis in nomine serui. Christi uocatur humilitas. et in nomine orientis caritas in lapide pacientia demonstratur humliliauit se deus ut fieret omnium seruus de qua humilitate ipse dicit in apocalipsi in fine. Ego primus et nouissimus quasi dicat ego primus in dignitate set tamen nouissimus in seruitute. ut pote omnium seruus seruorum eius seruicium cum sit omnibus ceteris laboriosus sicut probat carnis angustia et ceteris seruiciis fructuosius quia uitam et regnum prestat eternum tamen a seruis despectabilibus uilipenditur de hoc seruicio dicit dominus per osee. xi. Ego quasi nutritus effraim portabam eos in brachiis meis et nescierunt quod curarem eos. Nam Christus ad similitudinem nutritis humiliter et utiliter seruit que se deponit ad lauandas sordes et immundicias paruuli sui sedet in cinere ut proficiat et crescat lactat ubere. sic Christus nos lactat ubere sicut dicit ysaia in fine. letamini cum ierusalem id est cum ecclesia. et exultate in ea. ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis eius compressis labiis lac suggitur ab ubere. igitur non dilatet quasi infernus animam suam. ad hauriendas mundi delicias qui de hic ubere uoluerit delectabiliter. saciari de quo non lac set sanguis Christi bibitur. Neque enim lac quo terrena nutriuntur animalia nobis dominus propinquare uoluit ab ubere set pocius tanquam filiis aquile. tanquam uolatilibus plennis qui uirtutibus celestia petentibus et non residentibus in terra sub ubere uulneratus potus sui sanguinis nobis ministrauit. iob 29. pulli aquile lanbunt sanguinem et uos filii aquile id est Christi. qui aquila fuit in ascensione in fide passionis Christi nutriti. et dulcedine redemptionis nostre confortari. tanquam sanguine Christi passi spretis terrenis ad celestia conuolemus. Sequitur de alia parte seruicii Christi. portabam eos in brachiis meis uidelicet quasi filios karimos. Nam in humeris portamus honera que grauant. unde ad populum ierusalem. qui propter pondus peccatorum quasi grauis erat diuine pacientie ad portandum dicit dominus per Jeremiam xxiii. vos estis mihi onus proiciam uos quippe tanquam ultra eos portare non posset per pacientiam cum ipsos in profundum dampnationis non proiceret per iusticiam set pro tempore passionis dicit portabam eos in brachiis meis. Nam tunc dominus se totum effundens in misericordiam tanquam omnes amplexaturus ut karimos. brachia extendit in cruce. unde ysaia lxiiii. Expandi manus meas tota die ad populum incredulum. Volebat enim et uult dominus in amplexibus suis animas et corpora sauatorum presentare deo patri. ut impleatur quod de Christo est figuratum in iacob. in Genesis xxxii. In baculo meo transiui iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior. Jordanus interpretatur descensus eorum et significat fluxum mortalitatis hominum per quem descendunt in mortem desiderabat ergo Christus. ut diceret in [[line on bottom of page]] Intus sunt multe falsitates [[/line on bottom of page]]
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar