Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f033-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
baculo meo. scilicet in ligno crucis transiui iordanem istum id est fluxum humane mortalitatis et nunc ad patrem regredior cum duabus turmis animabrum scilicet et corporum. accedite quoque ad hoc seruicium. et illud quod subditur et nescierunt quod curarem eos. quiasi dicat curabam eos et nescierunt. medicus iest sic seruit suis egrotis ut liuorem suum eorum faceret sanitatem. et uulnera sua eorum faceret medicinam. sicut ysaia liii. ipse uulneratus est propter iniquitates nostras tollendas. attritus est propter scelera nostra purgando et liuore eius sanati sumus. humilitas igitur Christi monstratur cum dicitur. exinaniuit id est humiliauit semeripsum formam serui accipiens in quo facto quantam nobis exibuit caritatem probat uerbum sequens. et habitu inuentus est ut homo habens naturam nostram et infirmitates nostras preter peccatum. set quod insinuatur diuinitas in carne uestita humanitatis nostre significat exaltionem. Nam sicut uestis cum induitur formam recipit quam non habebat exuta. Qui autem uestitur sub ueste absconditur. sic diuina natura assumpta carne quasi sub ueste delituit. set caro ab antique uetustatis caligine atque corruptione in claritatem glorie et eternam incorruptibilitatem effulsit. hoc est quod dicit ezekiel i. se uidisse quasi speciem electri in medio ignis electrum in igne deus homo est in passionis persecutione electrum autem ex quro est et argento. set cum uiscentus. argentum crescit in claritatem. aurum autem a suo fulgore palescit sic in Christo dum humanitas excrescit in gloriam. diuinitas a proprii fulgores [[potus?]] se humanis oculis contemperauit. Caritas quoque Christi ad uos extenditur. dum ipse nominatur oriens dicente zacharias. adducam seruum meum orientem de ipso namque dicit ysaia lxii. propter sion non tacebo et propter ierusalem non quiescam donec egrediatur ut splendor iustus eius. et saluator eius ut lampas accendatur. lampas accensa uitrum habet quod in se obscurum est. et lumen in uitro. Sic Christus sub obscuritate carnis habuit lumen deitatis et sic fracto uitro splendor libere egreditur. sic scissis in oriente tenebris et disruptis emicat claritas. sit quoque languncula carnis in passione Christi. mox in resurrectione uirtus et lumen claruit diuinitatis et quem Christus qui eatenus dilexerit nos quod alabastrum proprii corporis frangi noluit ut ex odore unguenti tota perfunderetur ecclesia. et diuinitatis sue beneficio nostris tribueretur medicina languoribus. uoluit quoque ut scissa uulneribus et disrupta sue carnis caligine diuine cognitionis radii ad nos quasi ab oriente pertingerent. unde in huius claritatis iudicium orientis nomine designatur. hic etiam dilectionis affectus nobis resonat in planctu dauid flentis filium suum absalon et dicentis ii. Regum xviii. fili mi absalon absalon fili mi. quid mihi det ut pro te moriar absalon fili mi. fili mi absalon. absalon patrem suum presequebatur. et eiecerat a ciuitate ierusalem regnum ipsius. abiens sibi usurpare. illos significans qui uitiose uiuendo suis Christum persequuntur flagitiis eicientes eum de cordibus suis ne regnet in eis. Interpretatur autem absalon pax patris. Nam ad filium persequentem dauid pacem animi et dilectionis affectum nichil ominus retinuit Sic quoque Christus qui non uult mortem peccatoris. set magis ut conuertatur et uiuiat clamat ad absalon fili mi fili mi absalon. quid mihi det ut pro te moriar. hoc autem uerbum quid mihi det ut pro te moriar duplicem habet intellectum. Nam hic potest esse intellectus uerbi huius Quid mihi det ut pro te moriar. id est ut morte tua moriar. ut scilicet moriar quatinus tu non moriaris. Ipse enim mortuus est carne et temporali morte. ne uos moriemur spiritu et eterna morte. vel potest esse etiam intellectus. quis mihi det ut pro te moriar id est quis mihi det ut moriar pro hanc mercede ut precium te mortis mee accipiam iterum. quia et enim tanquam grande donum daret sibi exoptat dominus uel ut uice nostra moriatur uel ut pro morte sua nos sibi seruituros recipiat in mercedem. unde dicit sysaia lxii. dicite filie syon. Ecce saluator tuus uenit ecce merces eius cum eo. et opus illius coram illo. quasi dicat o uos predicatores dicite unicuique fideli anime. Ecce saluator tuus uenit ad iudicium. et opus eius coram illo. signum uidelicet crucis apparebit in iudicio in qua fecit deus opus liberationis nostre. pro quo requiret mercedem nos ipsos. Sit ergo merces eius cum eo. ut nullus eum defraudet hanc mercede. pacientiam autem Iesus Christus ostendit apostolus in angustiam passionis et ignomia crucis dicens. humiliauit se factus obediens usque ad mortem autem crucis. quod idem zacharias ostendit dicens. Ecce lapis et ego zelabo sculpturam eius. hic est enim lapis quem zelauit deus pater quia ipsum zelari uoluit passionibus et flagellis. ut in hac zelatura imprimetur homo sequens uestigia sui redemptoris. de hac zelatura dicit ysaia l. corpus meum dedi percurientibus et genas meas uellentibus. faciem meam non auerti ab increpatioribus et conspuentibus in me posui faciem meam ut petram durissimam. et sciam quem ego non confundar predicte et enim passiones huius sunt lapidis zelatura. qui licet sit uariis in sculptus creaturis. Non tamen frangitur uelud petra durissima. Christus enim pacientiam nullis est passionibus separata. Nam eisdem passionibus affligi uoluit ut auferet iniquitatem terre. in die illa sicut dicit zacharias. passiones autem suas. multiplices insinuat dominus in oratione que habetur in psalmo. et hiis diebus frequentatur. Erue a framea deus animam meam et manu canis unicam meam et cetera. framea est gladius dei patris. quem quasi dormientem. excitat deus pater ut uigilet ad fluendum Christum. quem deus pater percussit propter scelus populi. Sicut dicit ysaia iiii. propter scelus populi mei percussi eum de hac framea in Zacharias xiii. framea suscitare super pastorem meum et super uirum coherentem mihi. quasi dicat o gladius uindicte expergiscere et propter scelus populi mei percute pastorem meum Christum. ut affixus patibulo crucis ouem suam errabundam pastor reportet in humeris. quia pastor est uir ita coherens mihi quod ego et ipse sumus eadem substantia. idem deus in natura diuina in manu canis significatur operatio iudeorum sine ratione latantium contra Christum et clamantium crucifige crucifige eum. In ore leonis auida figuratur uorandi crudelitas [[strikethrough]] uorandi [[/strikethrough]] eorum In cornibus unicornium inflexibilis eorum superbia demonstratur. set quem Christus persecutiones adhuc non cessant licet Christus resurgens ex mortuis iam non moritus possumus per canes leones et unicornes illos intelligere qui Christum persequi non desistunt. Canes igitur qui ceci nascuntur in illius significatione quod ad presentes amoris affectum nesciunt set eoa sic mordent et dentibus dilacerant ad cadauer quasi extraneos illos significant qui nullo dilectionis affectum deo patri seruiunt qui nec parentibus carnalibus parcunt eos propter carnalia dilacerando odiis persecuntur. et littibus unde micheas vii. quia filius contumeliam facit patri. filia consurgit aduersus matrem suam. et nurus contra socrum suam et inimici hominis domestici eius. leo cuius dentes sunt fetidi significant detractores quorum detractiones et increpationes ita ferent quia non procedunt de radice caritatis. de quibus salomon in parabolis xxx. generatio que pro dentibus habet gladios et comedat molaribus suis ut comedat in opes de terra. et pauperes ex hominibus. unicornis qui ex indignatione moritur si contra uoluntatem teneatur. illo significat quasi in illo uolunt ligari diuinorum uinculo preceptorum quorum superbia non dignatur recipere correctionem. de quibus amos v. habuerunt odio corripientem in porta et loquentem perfecte abhominati sunt. et quem unicornes humilitatem perimunt. detractores caritatem scindunt. Canes paternum honorem et obedientiam destruunt ab illis tanquam a persecutoribus liberari clamat dominus. attendamus humilitatem Christi et pacientiam et caritatem et ipsius unitantes exemplum sicut nos docet apostolus. ad philipenses ii. nichil faciamus per contentionem uel per inanem gloriam. set in humilitate superiores fratres arbitremur inuicem non que nostra sunt considerantes set ea que sunt ad perfectum aliorum Simus humiles in recordatione peccatorum pacientes enim murmurantes in tribulationibus inuicem diligentes inuicem subportantes. immortificatione uiciorum. imittemur Christi passionem et ut etiam resurrectionis ipsius sumus participes. ipso prestante qui uiut et regnat [[?]]. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] Cum appropinquaret Iesus ierusalemam. et uenisset betphage ad montem oliueti et cetera. huius evvangelii littere expositio in prima dominica aduentus superius patet Mateus euangelista processionem istam describens diligenter prosequitur. caminum pro quam uenerit in ierusalem dominus quia non solum dicta eiusque et facta nostra sunt instructio venit igitur dominus de be[[thania]]
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar