Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f034-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
[[tol]]lebat dauid cytharam et percutiebat manu et eius se habebat saul. recedebatque ab eo spiritus malignus. dauid quidem in cithara sua spiritum malignum [[com?]] copescuit non quod tanta uis esset in cithara. set quia figuram crucis quia iam tunc demones fugabat gerebat. cithara in ligno et cordarum extensione crucis similitudinem representat in quia Christus extensus est in ligno quod in dauid citarizante iam diabolus per horrescens fugiebat Christus igitur dauid filius non tamen ratione carnis set etiam imitatione operis in cytara sua diabolum effugauit. igitur citara Christi crux fuit in qua passus est. In hanc citara. vii. sunt corde in quarum melodia extinguitur diaboli malicia que sunt uerba domini in cruce. quorum uirtus si sonat in mente uictus recedit diabolus. et confusus. primum verbum est quod habet in lucas xxiii. pater dimitte eis quia nesciunt quid faciunt. In hanc corda sonat misericordia ad proximum per quam illata remittitur iniuria. de nullo autem sic uincitur diabolus ut de misericordia. et attendite quod non est satis dimittere et odium de corde tollere nisi etiam ores pro ipso a quo passus es iniuriam. Si ergo dimiseris ex corde potes dicere pater quia dimittis misericorditer. Sicut et deus pater misericors est. adde et orationem ut ores pro inimicis et dicas dimitte illis poteris autem dimittere aduersariis et pro eis dixit oratio. si culpam eorum minuas attribuens tibi eam. et imputans ignorancie non malicie. Unde sequitur. quia nesciunt. unde ecclesiasticus xviii. Memorare testamenti altissimi et despice ignorantiam proximi. Testamentum altissimum est dimittere. unde Mateus v. Si dimiseretis et dimittetur uobis. hec est doctrina noui testamenti. Memor esto igitur huius testamenti et delictum proximi in te reputa ignorantie et tanquam nullum uel modicum [[paruipende?]]. Secundum uerbum est. hodie mecum eris in paradiso In hoc uerbo fructus confessionis in latrone ostenditur et quod nunquam [[blank space]] est penitentia declaratur Multa quidem tempora consumpserat in latrocinio. unicum quidem sibi restabat momentum de eo quod de eo optulit in penitentiam et audire meruit a domino hodie mecum eris in paradiso cuius confessio in tribus est commendabilis nam proximum in caritate increpando correxit se ipsem accusauit et dominum tanquam filium sapientie iustificauit. Sicut dicit mateus xii. etiam iustificata est sapientia a filiis suis. Increpauit socium latronem socium iniquitatis et crucis dicens lucas. xxiii. Nunquid tu times deum et quod in eadem dampnatione es. se ipsem accusauit ibidem. et uos quidem iuste. Nam digna facis reciprimus. dominum immunere a culpa pronunciauit dicens in eodem. hic uero nichil mali facit. Tercium verbum est. Mulier ecce filius tuus In hanc corda sonat melodia. delectabilis remuneratio discipuli qui omnibus renunciauit pro Christo. et accepit centuplum. Nam per matre sua quam deliquerat sequens Christum. matrem domini accepit in matrem quappter nullus uercatur per cascatum patrem per calcatam matrem. pergerere ad Christum. per matre sua relicta. matrem domini cum Johanne recepturus in matrem que filius suis quicquid postulauerit obtinebit. Quartum verbum est. ut quid medreliquisti. ubi ostenditur seueritas in diuinam proprie similitudinem carnis peccati. quia libet peccatum non haberet. proprio filio suo non perpercit dues pater ut exsolueret quod non rapuit. et alinen pene culpam solueret. et quia participabat nature ade participaret et pene. quis ergo uindictam dei non timeat pro culpa propria. si proprium filium suum tam dure pro culpa flagellauit aliena. Quintum verbum est Sicio. In hanc corda resonat ingens nostre salutis desiderium in Christo magis quam si dixisset esurio. Nam acerbius affligit hominem sitis quam fames. Sciti autem dominus salutem nostram et opera salutis et hec saluatoris nostri caritas rapere deberet mentes nostras in ardorem faciendi desiderium sicientis. Sextum verbum. Consummatum est quasi dicat ad dolores et angustias passionis mee cumulum accessit et consummatio In hanc autem corda sonat iniquitatis nostre detestatio. accepta siquidem spongia acceto plena dixit dominus consummatum est hec est tanquam cumulus passionis quia angustiam consummauit in quo ostenditur detestabilis illorum iniquitas qui Christo in nobis sicienti opera salutis propinant amarum peccatorum suorum accetum tanquam grauiorem afflictionem omnibus hiis que precesserunt iniuriis. Septimum verbum est pater in manus tuas commendo spiritum meum. et conclamans uoce magna emisit spiritum. In hoc verbo ostendit quod sit formidabilis exitus hec uite. videbat Christus diabolum sedentem in brachio crucis expectanetem ut animam Christi in quo nullum peccatum uiderat raperet ad penam. et hoc uidens patri suum spiritum commendauit. Quis ergo timeat exitum anime sue de corpore. quis exeunti anime non desiderat defensionem et si iustus uix saluabitur impius et peccator paribunt. hec est itaque citara Christi vii. verborum vel vii. cordarum et qui salus est per illud dauid Christum. clamemus filio dauid. osanna. quasi dicamus saluifica nos in citara tua Christe. qui redemisti in cruce. Si enim uiuat in cordibus nostris predictarum sonus cordarum fugiet inimicus et erit nobis salus ipso prestante Qui viuit et regnat. [[red ink]] Item. eodem. [[/red ink]] [[underlined]] Scitis quia post biduum pascha fiet et filius hominis tradetur ut crucifigatur [[/underlined]] post diem siquidem legis naturalis et diem legis moisi factum est pascha. in quo crucifixus est Christus. pascha interpretatur transitus quod nobis debet esse perpetuum omni tempore uite nostre. ut transeamus de pharaone ad Christum de exilio ad regnum cum ueris hebreis filiis habahe. per fidem et operationem. ergo ne faciamus pascha cum phariseis et principibus sacerdotum facientibus pascha retrogradum quod si cum uel faciamus uel faciamus certe traditur Spiritus et crucifigitur a transeunte angelo exterminatore dicitur pascha. dicto ergo cui pepercit quod percussit siquidem domum in cuius super liminari uidit sanguinem agni tanquam ad honorem domus et gloriam hanc pertransiit. huic pepercit. Tu vero nisi dixeris absit mihi gloriari nisi in cruce domini nostri Iesu Christi. set filium dei conculcaueris et sanguinem testamenti pollutum dixeris non transibit te gladius set miser transibus per gladium non habens sanguinem agni id est Christi. et mortificationem carnis in superliminari id est in principali mentis intentione. set ferens sanguinem eius in manibus homicidis et conculcans pedibus. [[underlined]] Tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotis qui dicitur caifas. et consilium fecerunt ut Iesum tenerent et dolo occiderent. [[/underlined]] Nota singula quem in pascha cum transeundum esset ad Christum transitus est ad diabolum et congregati non uulgus set principes non militum set sacerdotes non inuenes set semores non in atrium pilati set principis sacerdotum. qui debuerant esse caput religionis et consilium fecerunt ut Iesum saluatorem suum tenerent et in dolo occiderent uitam. quis ita dabit capiti meo fontem lacrimarum ut feam super contemporaneos nostros heredes et successores iniquitatis eorum sicut et nominis quia a sanctuario progreditur iniquitas et a senioribus malicia. et ne degenerent nostris sacerdotes in diebus sollempnitatis non uerentur Iesum dolo tenere et occidere. Ecce dolus accedunt ad altare ut ministri set ueri sanguinei ut amicis perditores ut Christum inuoluant in sindone munda. set in panno menstruare conscientie. unde facta est mensa oerum coram ipsis in scandalum. laqueum quo strangulentur et in scandalum ut de die in diem que in sordibus est sordescat adhuc. caiphas interpretatur inuestigator. set ueritatis ad perdendum et etiam sagax scilicet ut canis ad predam et ore ueniens acceptam scilicet gratiam. qui perprecium optinuit pontificatum qui bene et congrue dicitur primatum gessisse in Christi morte ut notentur omnis illi homicide Christi qui tanquam membra tali adherent capiti scilicet inuestigatores uiuencularum ut sponsarum. ad corrumpendum uel cuiuscumque honestatis de honestate bonitati sagaces ad predam. Non ne ecce omnis fere sacerdotes facti sunt ut canes uenatici id est sagatissime adorantes. unde possit peruenire questus reuomentes gratiam inhiantes ad turpitudinem et quicumque per precium uel uiolentam auctoritatem laice potestatis. ut caiphe heredes ad ecclesiasticum perueniunt gradum. manus initiunt necesse saluatoris nomine. Sequitur. [[underlined]] Non in die festo. [[/underlined]] et cetera. Ita dicebant miseri qui non excusationem delibertate iniquitatis non diei festi prophanationem set solum populi uerentur tumultum. [[underlined]] Cum autem esset Iesus in bethania in domo simonis leprosi. [[/underlined]] Sicut Simon curatus a lepra nomen leprosi retinuit. ita et purgatus per penitentiam ab antiquo peccato ad humilitatis custodiam nomen scribe tibi
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar