Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f034-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
peccatoris. [[underlined]] accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti. [[/underlined]] id est anima fidelis more alabastri. candidam habens conscientiam uariis guttis uirtutum distinctam et in alabastro suaue olens uel redolens delitiosum deuotionis unguentum intantum ut propter illam deuotionem ad omnia temporalia facit detrimentum et arbitratur ut stercora uilia et fetida [[underlined]] et effudit super caput eius [[/underlined]] scilicet ipsius [[underlined]] recumbentis [[/underlined]] dum ipsa mentis deuotione pascitur in dulci contemplatione diuinitatis que est caput Christi humilitate propter nos et recumbentis nobiscum ut nos simus ipsius cena et tempora nostra. [[underlined]] Videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio hec. potuit enim uenundari multo et dari pauperibus. et uiri boni uidentes [[/underlined]] alicuius quietem in contemplatiua qui prodesse posset multis indignum hoc dicunt dicentes ut quid perditio hec. quasi hic quies poterat uenundari. et commutari per labore predicationis erogande pauperibus multis ipsis profiteretur. quibus deus respondit. [[underlined]] Quod molesti estis huic mulieris. [[/underlined]] Ecce excusat eam dominus ab actiua uocans eam mulierem ut uir contemplationis non esse uilipendendam actiuam ad quam forsan ipse non esset ydoneus et ideo permittitur inquiete post modum commendat. [[underlined]] opus bonum operata est in me [[/underlined]] antonomasice. Nam semper pauperes habebitis nobiscum et potestis illis annuntiare et prodesse. [[underlined]] e autem non semper habebitis [[/underlined]] quia cara est et figuratiua deuotio. [[underlined]] mittens hoc unguentum in corpus meum ad sepeliendum me fecit [[/underlined]] Sicut unguentum conseruat ne putrescat ita humanitatem Christi perungere debemus consideratione diuinitatis incarnate ne uilescat. Set abhorremus scabellum deitatis quem factum est secundum corpus Christi. unde cum dixisset evvangelista. Effudit mulier unguentum super caput eius unde ipsem Iesus dixit. mittens hoc unguentum in corpus meum. et cetera. Cum in diuinitate et humanitate adoretur unus deus et mens in contemplatione diuinitatis delectata sese refundit et ad consideratione humanitatis et nouas inueniet delicias. [[Tunc abiit unus de xii. qui dicitur iudas carioth ad principes sacerdotum et cetera. [[/underlined]] Judas confessio de tribu ysachar et interpretatur merces scarioth id est mortis memoria illos significat qui ad mercedem domini confitentur mediantes mortem Christi clamantes et dicentes. [[underlined]] quis uultis mihi dare et ego uobis eum tradam [[/underlined]] ut notetur fraus et perditio. Omnes itaque qui pro gradu uel beneficio ecclesiastico uel spirituali quolibet pecuniam uerbo et nutu Postulant. Nunquid clamant quid uultis mihi dare et cetera. qui pro mercede denegat ueritatem set uiolat caritatem ut execratur factorum vide cum idem ei faciat et ipsem prodat. [[underlined]] at illi constituerunt ei. xxx. argenteos. et et inde querebant oportunitatem ut eum morti traderent. [[/underlined]] Itaque constituto precio querit locum et tempus simoniaci offerendi. quodcum spirituale. Lenones tradendi uirgines. falsi testes prodendi ueritatem. [[underlined]] primo die aximorum dixerunt discipuli ad Iesum ubi uis paremus tibi comedere pascha ait illis. Ite in ciuitatem ad quendam et cetera. dicite ei apud te facio pascha cum discipulis meis. [[/underlined]] audiant hoc presbiteri quando et aquo debeat comedi agnus paschalis scilicet in diebus azimorum deposito fermento malicie et nequicie. Ite ad quendam singulariter constitutum in spirito non multiplicatum a frumenti uini et olei qui etiam dicitur amphoram aque portans uel baiulans id est cordis uas fictile plenum lacrimis talibus debet corpus Christi dari cum talibus facit dominus transiens per caritatis unionem. Eat ergo sacerdos et dicat subdito. [[underlined]] magister dicit. tempus meum proppe est. [[/underlined]] quia adhuc modicum et qui uenturus est ueniet. apud te facio pascha id est uolo facere cum discipulis meis. Quis tantos reculet hospites. aperi itaque eis ianuam cordis suscipe gratiam et doctrinam ne clamaueris domine aperi nobis. Respondeatur tibi nescio uos. et [[underlined]] edentibus illis dixit amen dico uobis unus nostrum est me traditurus. [[/underlined]] Exemplum dedit uobis ut criminosum occultum non designemus spiritualiter. ne impudentior fiat. Set mittendum est crimen in numero ut conscius penitentiam agat. [[underlined]] Ad Iesus respondens ait. Qui intingit mecum manum in paraxide hic me tradet. [[/underlined]] Audi ergo o sacerdos. Nunquid intigis manum in calice Christi cur itaque cum iudas tradis ipsem in manus carnificis et inimicorum indignis. communicans sacramentum uel timore uel lucro uel gratia. non diuidicans corpus. quod immundiam conscientiam. in menstruatum uas corpus domini santissimum proicias. Nunquid audis Christum clamantem tibi o iuda osculo filium hominis tradis. et iterum. Ecce manus tradentis mecum est in mensa. [[underlined]] filius quidem hominis uadit sicut scriptum est de eo. [[/underlined]] Si quod homo pacis sue qui cum eo pacem simulabat. qui manducabat panes Christi in quo ipse Christus separabat ille magnificat supplantationem. Set ue tibi o sacerdos per [[underlined]] quem filius hominis tradetur bonum enim erat si natus non fuisses. [[/underlined]] Nunquid cum traditore tradis uel das signum dicens quincumque osculatus fuero ipse est tenete. quecumque osculatus es in missa illum porrigis immundis crucifixoribus blasfematoribus quid respondes Christo dicenti tibi nonne ut me trades ut me inhonores. hoc igitur attendentes quidam qui sibi soli uidentur [[necessem?]] inhonorent subditos. interficiunt dantes eis occasionem persistendi in malicia sua percentes siquidem indigno. Non dant eucaristiam. et indigne percentes uerecundie ne sine contricione dolosa. indigne recte dant eucaristiam. et indigne recte dant. dent enim ei panem communem qualem comedunt et canes. cum Christus dicat. accipite et comedite hoc est corpus meum. et iterum. [[underlined]] bibite ex hoc omnes. hic est sanguis meis et cetera. [[/underlined]] Omnes enim tenemur comedere non panem communem set Christum. et bibite non uinum commune set sanguinem qui ita non communicat mense Christi communicat mense demoniorum. Tu ergo sacerdos si ei non communicas et communicas. nunquid communicas mensam diaboli et de ministro Christi efficeris Minister diaboli. nichil ei omnino dederis nisi Christum. aut Christum recipiat aut diabolum. et si Christum recipiat imoudenter nec uolens se corrigere nec monitus abstinere a communione dicito ei rotunde ut intelligat corpus domini nostri Iesu Christi quod do tibi in mortem eternam . non dicetis ut aliis in uitam eternam. [[underlined]] hic sanguis meus noui testamenti. [[/underlined]] Ecce quam firmo uobis celestis hereditatis testimonio est consignata. et Christi sanguine conscripta. qui pro Multis effundetur in remissionem peccatorum et aliis autem erit in scandalum. et ruinam et augmentum pene et culpe. [[underlined]] et imno dicto exierunt in montem oliueti. [[/underlined]] Set post cenam relinquentes nobis exemplum ut post refectionem gratias referamus largitori deo. statim exeamus in monte oliueti facientes misericordiam. et cum egenis dantes misericordiam elemosinam. que est uia ad celsitudinem celi. [[underlined]] Omnis uos scandalum paciemini me in hanc nocte Scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oues gregis. [[/underlined]] eodem modo percusso prelato quoque extinguitur lucerna scilicet ipse et fit nox nec mirum si in nocte dispergantur oues gregis et scandalizantur subditi certe non aliquis in toto grego tantus quin et ipse scandalizetur. percusso pastore a serpente. quis enim maior petro et tamen ipse scandalizatus est. Caueat itaque sibi quorumque conscius prelatus ne peccato percussus inducat tenebras dispersionem et scandalum. [[underlined]] Respondens petrus ait. Et si omnes scandalizati fuerint. nunquam in te scandalizabor. [[/underlined]] O perre quam superbie respondisti dicens. et si omnes et cetera. cunctis te constantiorem iudicans quam presumptuose dicens. ita precise ego nunquam scandalizabor. O quam turpius quibus te protulisti prostratus es. Audi iurat tibi dominus. [[underlined]] Amen dico tibi qntequam gallus cantet tu me nehabis. [[/underlined]] Caueamus et nos ne similiter nobis contingat. Ait illi petrus et si oportuerit me mori tecum non et cetera. Multos siquidem uidemus petros qui tantam mentis sue crediuit constanciam quod nec mors nec tribulatio nec aduersitas separet ipsos a uia recta quod forte de aliquibus uerum est et horaria pugna et leuissisma et contemptibilis suggestio ipsos conficit certe durus est adamas nec fieri duricia soluitur set sanguis hyrci mollicie et una tibi auditas mulieris aspectus frangit. quem tormenta non frangerent. Unde semper debemus esse humiles et formidosi a leone usque ad formicam omnia timentes. Si ergo adamas es time sanguinem si ferrum non time. [[underlined]] Tunc uenit Iesus in uillam que dicitur iessemany [[/underlined]] id est uallis pinguedinis. [[underlined]] et dixit discipulis suis. Sedite hic donec uadam illus et orem. [[/underlined]] Sedendum nobis quippe est cum Christo in ualle humilitatis
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar