Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f035-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
xxx. argenteis. dixit non licet mittere eos in carbanam id est inter dona dei precium sanguinis est. oblatio enim impiorum est que offertur ex scelere. [[underlined]] Consilio inito emerunt ex illum agrum figuli in sepulturam peregrinorum [[/underlined]] id est pauperium. stulti quod dominus non recipit pauperibus erogatum in hunc modum usurarii. et alii raptores deus cruentam pecuniam proiciunt in templis non mittunt in carbanam quia non recipitur unter dona dei a domino. set iude comparant sibi infernum scilicet agrum figuli scilicet diaboli. qui fingit se angelum lucis in quo agro sepeliuntur qui a deo sunt peregrini. qui bene [[underlined]] uocantur acheldemach id est ager sanguinis [[/underlined]] id est ager cruentorum scilicet peccatorum. Set ipsorum oblatio iude donec penituerit. [[underlined]] Comgregatis autem dicit pilatus. quem uultis vobis de duobus dimittitur barrabam an Iesum qui dicitur Christus. [[/underlined]] preses iste pontius id est declinans pilatus id est malleator mundum significat qui semper declinat et malleis aduersitum contundit suos. unde salomon. Si contuderis impium quasi timpana desuper feriente pilo. non recedet ab eo stulticia eius granum pilo tonsum corticem deponit. Nos verbo non cessant tonsiones aduersitatum. et ad amaritudinum quas mundus scaturientes super immitit et sicut stulti sumus ut in felle queramus mel pilatus querebat ut aliquo modo dimitteret Christum et orbis terrarum pugnat pro domino contra insensatos ut eos impellat ad eius seruicium. Querit pilatus quem sibi uelint dimitti barrabam an Iesum. et quem quicumque fuerit amicus seculi huius inimicus dei constituitur. Mundus interrogat et manifestum facit. utrum uelitis utrum ametis Iesum et queratis Christum. scilicet an barrabam id est diabolum latronem homicidam sui ipsius qui [[underlined]] propter seditionem [[/underlined]] quem fecit in celo et [[underlined]] homicidium [[/underlined]] ipsius missus est in carcerem sempiternum. ostendit itaque mundus quis petat diabolum sibi et quis Christum. ad crucifigendum scilicet qui diligit mundum. querit pilatus. [[underlined]] Quid enim mali fecit [[/underlined]] et mundus totus orbis terrarum clamat persequentibus Christum. Cur persecuitur innoxium qui nichil mali fecit. set cuncta bona eis fecit et sicut [[underlined]] pilatus accepta aqua lauit manus suas coram populo dicens innocens ego sum a sanguine huius iusti uos uideritis. [[/underlined]] Ita mundus accipit aquam dum ostendit omnia sua fluida non permanentia. set decurrentia in mare amaritudinis et Allegat pro se quod uos non seducat. quia exhibet amarum et in letis fluidum. et dei beneficia commemorat. et vos remittentes quasi compellat ad deum et impugnat. Unde innocentem se ostendit in nos tantam culpam refundens iniquitates nostre in qua persequimur Christum. cui ipse obedit, uos non obedimus. unde [[underlined]] sanguis eius super nos et super filios nostros. [[/underlined]] quia de corde exeunt cogitationes male furta homicidia et cetera. hec in quam a nobis sunt non a mundo non a diabolo. [[underlined]] Tunc milites exeuntes eum clamidem coccineam circumdederunt [[/underlined]] ei in derisum qui se dixerat regem non purpuram ueram set rubeam clamidem ipsi circumdederunt quorum sequentes sunt qui regem ipsum nominant et cum non timent ut dominum de quibus Dominus dixit. Si ergo dominus ubi est timor [[?]] [[underlined]] et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius. [[/underlined]] spinis enim coronant quicumque ad ipsius honorem superfluos paratus ciborum et ferculorum multitudinem. et coreas set similes uanitates. et superfluitates. in diebus sollempnitatum. credunt prouenire ad dei honorem. et [[underlined]] harundinem [[/underlined]] posuerunt in [[underlined]] dextra [[/underlined]] pro ceptro. quod vero multi faciunt gladium iudicii. ut [[underlined]] arundinem [[/underlined]] contempnentes et genu flexo coram eo illudebant ei dicentes. Aue rex iudeorum Genu siquidem flectunt et illudentes dicunt falsum aue qui exterius humiliati et prostrati corpore iniquitatem cogitant in mente [[underlined]] et expuentes in eum uerbis [[underlined]] scilicet exhonorantes [[underlined]] acceperunt harundinem [[/underlined]] falsam similitudinem [[?]] simulationem honestatis [[underlined]] et percutiebant caput eius et postquam illuserunt ei exuerunt clamidem et induerunt uestimentis suis et duxerunt ut crucifigeretur [[/underlined]] in ueste aliena illusus in propria crucifigitur. ut sciant qui humanitatem exhornant iurando et detestando blasfemant in quantum diuinitatem ostendut [[underlined]] et uenerunt in locum qui dicitur golgata qui est caluarie locus. ubi scilicet decollabantur [[/underlined]] dampnati [[underlined]] et ibi crucifixerunt eum. [[/underlined]] Sciant itaque qui cotidie Christum decaluant et decollant iurando per caput Christi quem cum istis phariseis in golgata eum crucifigunt. [[underlined]] et dederunt ei uinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere [[/underlined]] quia dominus non accipit bonum opus peccato corruptum [[underlined]] et milites crucifigentes eum diuiserunt sibi uestimenta sua sortem mittentes [[/underlined]] qui uestimenta diuidunt. nec nudi sunt penitus nec uestiti. cui autem sorte tunica uenit uestitus fuit. tunica caritas est que sorte eueit id est sola gratia. Vestimenta sunt cetere uirtutes quarum qui unam habet et non aliam nec penitus est malus nec penitus est bonus. [[underlined]] et pretereuntes basfemabant et principes sacerdotum illudebant ei. tenebre facte sunt super universam terram. [[/underlined]] quia creatura irrationalibus scelus obhortet [[?]] rationalis creatura. [[underlined]] et circa horam ix. exclamauit uoce magna dicens. heli. heli. lamazabatani. [[/underlined]] humane nature deplorat miseriam que ab illo statu felici per peccatum declinata est in quo a deo est creata. ostendens quantum illi flere debeant qui peccant. [[underlined]] et continuo ex eis unus currens acceptam spongiam impleuit aceto et imposuit arundini et dabat illi bibere. [[/underlined]] Conuersatio simulationis uidetur. Unum quod letificat cor hominis et acetum de uino sanctitatis degeneratum. Spongia est cor ab omni sollicitudine sanctitatis uacuum. cauernosum ut sordes colligat tortuosi latibilis fraudulenter. harundo est Falsa contestatio sanctitatis que [[?]] Christi spongiam apponit aceto plenam. [[underlined]] Iesus autem clamans uoce magna emisist spiritum. [[/underlined]] hic est ille clamor de quo habetur in iob. terra ne operias sanguinem meum et ne in te locum clamor meus leo siquidem rugit et quis non timebitur non sepeliatur in nobis clamor iste. Set semper sit clamor in auribus et inuisibiliter efficiat quod et nunc uisibiliter fecit ut scilicet uelo templi scisso pateant sancta sanctorum et nos itaque scindamus a summo usque deorsum amorem mundi que ante oculos nostros appensus inducit caliginem ne proficiamus ad sancta sanctorum et moueatur terra cordis nostri. et contremescat timore iudicii. et petre scindantur id est nostra resoluatur obstinatio et aperiantur monumenta fetida consciarum in quibus sepulta iacet anima et euaporet fetor per confessionem et resurgent anime que in peccatis dormierant. [[underlined]] Venit quidam homo ab arimathia nomine ioseph dsicipulus Iesu qui sepeliuit Iesum. [[/underlined]] Si ita fueris ioseph. auctus uirtutibus diues bonis operibus discipulus es Christi. ab arimathia id est ab ecclesia. querens hereditatem in celis tunc poteris sepelire Christum. [[underlined]] Joseph accepto corpore inuoluit illud in sydone munda. [[/underlined]] scilicet puro panno lineo. scilicet munda conscientia. Sicut enim pannus lineus multis filis contexitur. et vero nisi per aqua peruenit ad candorem. ita conscientia licet multis sit contexta. ad mundiciam non pertingit nisi per lacrimas. exemplo ioseph. non in sorda set in munda conscientia recipienda est eucaristia. [[underlined]] et posuit in monumento quod exiderat in petra. [[/underlined]] petra est mens humana que sicut petra exciditur uix in monumentum ita et inulto labore eruditur et politur. ut Christum per inhabitantem gratiam recipiat. et sicut monumentum patulum est ita mens humana quam recipit facile refundit gratiam. nisi [[underlined]] aduoluatur ad hostium saxum magnum [[/underlined]] et durissimum illud scilicet de suggitur Oleum scilicet leticia spiritualis. quamdiu enim in amore et contemplatione diuinitatis delectamur et letamur tamdiu in nobis permanet gratia. [[underlined]] terre motus factus est magnus angelus enim domini descendit de celo. [[/underlined]] Angelus qui descendit in piscinam mouet eam et conturbat eam et sanabit contriciones eius quia mota est. Nota ordinem spiritualis resurrectionis. aut se mouet terra cum timore iudicii et penitentia concutitur descendit gratia. [[underlined]] accedens [[/underlined]] ad corpus [[underlined]] reuoluit lapidem [[/underlined]] Set graue pondus consuetudinis [[underlined]] et sedet [[/underlined]] super [[underlined]] eum [[/underlined]] quia de ipsa peccati recordatione nos humiliat. [[underlined]] Erat autem aspectus eius sicut fulgur et uestimenta eius sicut nix [[/underlined]] quem adueniens gratia imorem incutit et spem facit. preterea ipsa domini resurrectionem nostram confirmat que futura est malis in ardorem et fetorem fulguris bonis vero in claritatem eterne beatitudinis. [[underlined]] discite discipulis eius et petro [[/underlined]] Nominatur petrus ne desperet de uenia [[underlined]] quia precedet uos in galileam [[/underlined]] in beatam reuelationem quoniam uidebimus eum sicuti est et exierunt currentes nuntiare discipulis [[underlined]] et ecce Iesus occurit illis dicens auete. [[/underlined]] quia omnibus iter uirtutum inchoantibus adiuuando occurit Christus in galilea locutus est dominus discipulis. [[underlined]] Euntes docere omnes gentes. baptizantes in nomine patris et filii [[/underlined]]
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar