Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f036-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
docentes eos. set postquam fuerint baptizati prius enim sunt istruendi quam baptizandi seruare omnia non tamen quedam set omnia que mandaui uobis. [[underlined]] et ecce ego uobiscum sum [[/underlined]] et cetera. hec est quidem merces pie mentis conuersationis et pignus future beatitudinis. quod et in presenti Christi suos non est destitutus et in eternum coheredes sibi asscribet. quod nobis prestare dignetur qui uiuit et regnat deus amen [[red ink]] Dominica in pascha. [[/underlined]] [[underlined]] Expurgate uetus fermentum ut sitis noua conspersio sicut estis azimi. [[/underlined]] Hodie dominice resurrectionis celebratur sollempnitas. ideoque de ipsa Christi resurrectione legitur hystoria in evvangelio. quia Christi resurrectio nostram spiritualem nouitatem figurat que est resurrectio a uiciis ad uirtutes ideo in epistula ab apostolo uocatus a uestustate fermenti ad azimam et ad uite puritatem. dicit itaque apostolus. Expurgate id est uosmeripsos purgando ex vobis abicite [[underlined]] fermentum uetus. [[/underlined]] id est quicquid on uobis est de superbie uetustate ut humilitate de qua dicitur. qui se humiliat exaltat. [[underlined]] sitis noua conspersio sicut estis azimi. [[/underlined]] farine pulueres aqua conspersi. In unius corporis integritate iunguntur. quod ideo conspersio uocatur quod recens naturale quamdam habet dulcedinem. Inuertata vero accessit et tunc uocatur latine quod si alcui conspersioni misceatur. eam quoque corrumpens in sue uetustatis aciditatem conuertit. Que vero conspersio uel sue proprie uel aliene uetustatis caret acciditate dicitur noua id est sine fermento. Sequitur [[underlined]] Et enim [[/underlined]] et cetera. quasi sitis in humilitate azimi. Et enim Christus ad docendi humilitatis uiam. Immolatus est Christus dico qui est nostrum pascha per ipsem enim que est finis ad iusticiam et in mortalitatem ut non cum set de mundo cum eo transimus cum die in diem renouamur. ut tandem in regnum suum transeamus. Itaque quem Christus si pascha nostrum immolatus est ante legem et sub lege. tercium tanquam ebdomada tercia luna primi mensis qui mensis dicitur nouarum quo tempore. tercio manifestatio facta est sacramenti. prius in prophetico enigmate occulti. Sicut et dominus [[blank space]] sepultus tercia die resurrexit et [[nostre?]] uetustatis figura deposita apparuit glorificatus et nouus. In ipso igitur nos quoque noui epulemur non in fermento ueteri quod exponens subiungit id est neque in fermento malicie et nequitie id est malignitatis set in azimis sanctitatis et veritatis. malicia est quippe et malignitas de alieno peccato ad offensionem sue iusticie gloriari. Sinceritas autem et veritas est etiam si proficit quis meminisse tamen quod fuerit et eo magis misereri lapsorum. quinquidem et ipsem a suo lapsu erectus est per misericordiam Christi qui sine peccato tamen sustinuit peccatores humiliter. [[red ink]] Item eodem. [[/red ink]] Expurgate uetus fermentum et cetera. Quia dante domino hodie festiuitatem celebramus paschalem. et manducaturi sumus pascha inuitamus in lectione apostoli ut uetus abiciamus femrentum et omni corruptione spirituali purgata puri et mundi pascha nostrum comedamus tanto magis solliciti et deuoti ad eliminandam a nobis omnem immundiciam quanto pasca nostrum sciens est illo ueteri quod celebrauerunt antiqui. Nam agnus carnalis manducabatur. Nunc autem Christus immolatus est pascha nostrum id est agnus noster paschalis cuius carnem manducamus et sanguinem bibimus altari. ut autem abiectio ueteris malicie fermento transeamus ad iusticie mundiciam que in azimis designatus nos inuitat ipsam presens sollempnitatis epulatio. et in celebratione eiusdem sollempnitatis antiquitus inuicta et obseruata religatio nam pascha immolato uel transitus pro eo quod tunc primum pascha populus dei celebrauit quando immolato agno paschali et de eius sanguine tinctis postibus et superliminari. in domibus israel agelus exterminator. interficiens in tota egypto primogenita egyptiorum transiuit domos signatas agni sanguine ipse quoque populus dei fugiens de egypto mare rubrum transiuit. nunc atem illa figura in ueritate completa cum sicut auis ad immolandum ductus est Christus in cuius sanguine asperditione huius seculi tanquam a captiuitate egyptiaca habamur et saluberimum faciamus transitum cum de diabolo transimus ad Christum. ab isto instabili seculo ad Christi fundatissimum regnum ideo enim ad permanentem deum transimus ne cum mundo transeunte transeamus. Set triplex pascha nobis celebrandum est. Siquidem primum pascha factum in ramasse. secundum ad radicem montis. silla. Tercium in galgalis ramasse. interpretatur commotio tinee. tinea que uestem consumit et strepitum facit peccatum significat. quod animum demolitur paulatim nec sensu percipitur. commouetur tinea. cum per penitentiam tollitur culpa. fit igitur primum pascha in ramasse tum incipiente iusticia per penitentiam fit tranitus de uiciis ad uirtutes et aduite correctionis exordium. Sina interpretatur mensura. fit ergo secundum pascha in sina cum crescente iusticia ab exordio uite correctionis transitur ad mensuram condigne satisfactionis ut pro mensura culpe respondeat mensura pene satisfactorie. Galgala autem interpretatur reuelatio. hic fit pasca tercium. hic est enim gradus tercius in spirituali perfectum. Nam post transitum de uiciis ad uirtutes. inicia facto quoque transitu a delicto pene ad satisfactionis complementum. transitur ad reuelationem ut reuelata facie uideatur deus deorum in syon. sicut est. Non ad huc per speculum et in enigmate sicut nunc uidetur per fidem. Qui autem celebrare pascha desiderat necesse habet ut utrumque postem cum superliminari tingat agni sanguine. hostium domus est ingressus ad quietem mentis. hanc non habet nisi qui liber est a uiciis quia sicut dicit ysaia lviii. Non est pax impiis impii enim quasi mare fuens quod quiescere non potest. ut ergo pateat vobis hostium adquietem mentis oportet sicut principitur in lege ut superliminare et postes agni sanguinem tingantur. duo postes sunt affecto cordis exercitium operationis superliminare est Ratio que quasi superliminare super eminere et presidere debet affectum et operi. hec omnia tingi debent in sanguinem Christi quatenus ratio sic disponat affectione cordis et singula memebrorum officia ut nichil sit in uoluntate nisi sit in opere. quod non respondeat satisfactioni que facta est nobis in sanguine Christi sicut dicit Christus ad sponsam in cantica pene me ut signaculum super cor tuum. ut signaculum super brachium tuum. ut monis noster affectus et operatio per impressione sanctitatis sigilletur in Christo. In fine autem seculi cum interficientur primogenita egypti id est cum perminentes in gloria huius seculi nequam eternis tradentur suppliciis transibit gladius nec percutiet. quamquam in domibus ita signatis sicut legitur in exodo xii. transibit dominus percuciens egyptios cum uiderit sanguine in superliminare et utroque poste transcendos hostium et non sinet percussorem ingredi domos uestras et ledere. hinc concordat quod dicit ezekiel ii. se iudisse vii. iuros uenientes de illa parte que respicit ad aquilonem et unusquisque habebat uas suum uitrius in manu sua. Ab aquilone sicut dicit Jeremia id est pandetur omne malum porta ergo respiciens ad aquilonem est aditus mentis apertus ad consensum temptationis. ex hanc parte bene uenire dicentur. ut uiri tenentes uasa [[?]] scilicet angeli ministri domini qui in iudicio ad punienda hominis peccata uenturi sunt quasi de uase mortis. supplicium propinantes. Nam origo culpe causa est in pene. Vidit quoque uirum in medio eorum indutum lineis qui habebat scriptoris id est scriptorum in lubis suis cui dictum est. transi per mediam ciuitatem ierosolim et signa tau super frontes iurorum gementium atque dolentium super cunctis abhominationibus que sunt in medio eius. Vir iste Christus est in immunitate peccati et mundicie candore uestitus cuius humanitas figuratur in limbis in quibus habet scriptorium. Nam qui calamo in tincto in atramento uel in causto humanitatis sue sanguine credentes in signauit dum eos sanguine sanctificauit et crucis caracterem eisdem impressit Signatur autem tau super frontes gementium atque dolentium. tau similitudinem habet cuius signo muniuntur et saluantur qui aliena peccata planguine et propria. omnis autem pereunt qui sunt cum crucis signaculo qui scilicet membra sua non crucifixerunt cum uiciis operum et concupiscenciis prauorum desideriorum quantumcumque habent apparentiam sanctitatis in moribus. unde ad vii. uiros predicto dicitur transire per ciuitatem et percutite. non percat oculus uester neque misereamini. omnem autem super quem uideritis tau non occidatis. et a sanctuario
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar