Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f036-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
meo incipite igitur quem Christus qui immolatus est ipse uerus agnus noster paschalis epulemur [[?]] corpus et sanguinem Christi non fermento uetere id est impiori corruptione peccati sicut habetur in exodo xii. omne fermentatum non comedetis et iterum xiii. Non apparebit apud te aliquod fermentatum nec in cunctis finibus tuis quasi non solum abstinebis a fermento peccati. set etiam apparentiam caueas peccati. modicum enim fermenti totam massam corrumpit nec est accepta domino oblatio permixta femrento. unde in exodo xxiii. non immolabis super fermento sanguinem. hostie et si enim te ipsum ad sanguinis effusionem deo obtuleris nulla est oblatio tua si fermento mortalis peccati fuerit sociata fermentum autem nundum purgauit qui est alienigena aduena mercenarius uel incircumcisus. unde in exodo xii. datur. omnis alienigena non comedet ex eo aduena. et mercenarius non comedet ex eo siquis circumcisus non fuerit non uescetur ex eo. Alienigene sunt illi de quibus legitur [[illegible]] [[insertion]] libro primo [[/insertion]] [[i. ii.?]] Qui non poterunt iudicare dominum patrum suorum et semen suum utrum ex ex israel essent. Qui non bona opera non habent quibus possunt iudicare et probare se esse de genere sanctorum patrum. Carnes huius agni comedere prohibentur. qui etiam probare non potest quod sit ex israel. comedere prohibetur israel uno pede claudicauit et emarcuit neruiis femoris eius. Unde ne claudices utroque pede cum miphiboseth. set tamen uno cum iacob innitere firmiet amori dei quasi firmo pede et uelud claudus altero pede. et infirmus in amore mundi terram tange paululum inde accipiens sola necessaria ut alium pedem promoueass et in opere perficias. Si odetur tibi neruiis femoris siccato fluxu libidinis per uirtutem continentie et sic eris ex israel. Unde et manducantibus agnum paschalem legalem dicitur. [[underlined]] Sic autem [[/underlined]] comedetis illum renes nostros accingentes calciamenta habebitis in pedibus. tenentes baculos in manibus uestris Qui ergo pasca comedat [[underlined]] renes [[/underlined]] accingat. ut qui resurrectionis sollempnitatem et incorruptionis agit corruptioni per nulla uicia subiaceat. Voluntatem domet in luxuriam refrenet et si hec quidem dura sunt. angustia enim porta est qui ducit ad uitam. habens exempla [[?]] multa. Unde subditur. [[underlined]] calciamenta [[/underlined]] habebitis in pedibus quod est mortuorum uitam aspicere et nostra uestigia a peccati uulnere eorum exempla custodire. Nam pedes opera sunt calciamenta pedum [[?]] sunt ex pellibus quasi exemplis patrum defunctorum teneamus [[underlined]] baculos [[/underlined]] in manibus tanquam peregrini in terra non habentes hic manentem ciuitatem. set inquirentes futuram. totum cordis affectum ad celestia leuantes uelud aquile non in terram demersi uel defixi per amorem uelud talpe et sic erimus filii israel. et non alienigene qui indigni sunt paschalem agnum comedere. aduena est qui nuper uenit et subito recessurus est. hic est aduentus et nuper ueniens ad uitam emendationem nondum firmus set respiciens retro cum uxore loth. quales multi agentes penitentiam in xl.a. non firminet abnegantes secularias delicias. set tanquam canes post pasca ad uomitum reuersuri. [[underlined]] Mercenarius [[/underlined]] autem est qui pro terrenis deo seruit non celestem mercedem desiderans set terrenam que spiritualiter possidetur. de hiis duobus dicitur quem aduena et mercenarius non comedet ex eo. Incircumcisus est qui non a se uniuersas mentis et corporis percidit immundicias de quo dicit ezekiel xliiii. omnis alienigena incircumcisus corde incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum. et iterum filii hominis hec dices ad exasperantem me domui israel. Sufficiant nobis scelera nostram domus israel. eo quod iudicatas filios alienos incircumcisos corde et incircumcisus Carne. ut sint in sanctuario meo. et polluant domum meam. Si autem exasperat dominum per eo incircumcisus quod intrat in sanctuarium multo magis offendit deum si presumat dominici corporis et sanguinis percipere sacramentum. audi apostolum in epistula ad corintios i. xi. Quicumque manducauerit panem hunc et biberit calicem domini indigne reus erit corporis et sanguinis domini. Indignus est qui non deuota mente accedit ad eucaristiam uel in uoluntate peccandi manet. et qui talis est reus erit corporis et sanguinis domini quia mortis Christi pena dabit et ac si Christum occiderit punietur et de bono male sumpto maculam trahit. Sciut enim mala prosunt bonis ut paulo angelis satane colaphizans ne illum magnitudo reuelationis extollat. ita sancta obsunt malis ut buccelle iude et ideo cauendum est ne quis bonum male accipiat [[underlined]] quia vero dominus [[/underlined]] de hoc sacramento dicit. nisi manducauitis carnem filii hominis et cetera. absque eius communione non licet. Ideo apostolus recte consulit dicens. probet autem se ipsum homo id est et si peccata sint cotidiana saltem non sint mortifera. Accessus ad altare dimittat debitoribus et dicat. dimitte nobis debita nostra et cetera. Si enim dimittis dimittetur et sic securus accedens de pane illo edat et de calice bibat. Ideo nos admonet apostolus ut epulemur in azimis sanctitatis et veritatis quasi in duplici azima. puritate uidelicet in azima sincere fidei et azima vere operationis. Vera est operatio qui est sine falsitate simulationis que etiam ad verum esse perducit que sit pro veris et eternos bonis cibus iste. nobis significatur. de quo legitur in exodo xvi. quod descendens ad superficiem terre apparuit minutum et pilo tonsum et in similitudine prune super terram quod humanitati Christi conuenit qui cum esset secundam deitatem patri coequalis. secundam humanitatem immoratus est paulominus ab angelis. quia passibilis et mortalis cuius mortalitatis palea remota est in pila crucis. descendens itaque in carnem minutus apparuit et quasi pilo tonsus est in agone passionis pruna est aqua frigore solidata que alba est et terram reddit albam. a qua hec fuit nostra mortalitas in Christo in [[defeciuis?]] fluida. ante passionem frigore aut passionis per immortalitatis gloriam solidata unum gomor sufficiebat de manna. nec qui plus collegerat de manna plus habuit nec qui minus collegit habuit. nec qui minus [[strikethrough]] habuit [[/strikethrough]] collegat habuit. minus qui eucaristia cuilicet sufficis nec qui plus in forma colligit panis plus accepit. nec qui minus minus in vii.o die colligebat duo gomor. Unum ad opus vi.o diei. et alterum ad opus diei crastine. gomor autem interpretatur consolatio uel perfectio. vi.a dies. vi.a etas. scilicet tempus gratie in quo datus est nobis cibus eucaristie quasi in duobus gomor. quia cibus iste. et hic ad consolationem nobis est necessarius et in futuro ad perfectionem nobis erit. hunc autem fructum duplicem ex hodierna communicatione sanctissimi corporis et sanguinis Christi nobis prestat deus qui uiuit et regnat. [[red ink]] Item eodem [[/red ink]] [[underlined]] Maria magdalena et Maria iacobi et salome et cetera. [[/underlined]] Religiose mulieres sepulto domino dum licuit operari id est usque ad solis occasum uerguentia perauerit ut lucas dicit. et quia per angustia temporis ex plere non potuerit mox transacto sabbato id est occidente sole ut operandi licentia rediit festinauere aromata emere. sicut marcus dicit. ut uenientes marie ungerent corpus Iesu Christi neque uespere sabbati preoccupante iam noctis articulo monumentum adire ualuerit. Et ualde mane una sabbatorum id est prima die a sabbato. Nam eadem prima sabbati dicitur quia nunc dominica dicitur. Veniunt ad monumentum orto iam sole. sancte mulieres que dominum fuerant consecute cum aromatibus ad dominum uenerunt et ei quem uiuentem dilexerunt. etiam mortuo studio humanitatis obsequuntur et nos ergo in eum qui mortuus credentes. Si odore uirtutum refecti cum opinione bonorum operum querimus dominum ad monumentum cum aromatibus uenimus quod autem ualde mane ueniunt ad monumentum orto iam sole id est cum iam celum aborientis parte albesceret quod sit solis orientis in ciuitate ad litteram. Magnus querendi dominum et inueniendi feruor caritatis ostenditur. Mistice autem nobis exemplum datur illuminata facie decursis uiciorum tenebris odorem bonorum operum domino et orionum suauitatem offerre [[underlined]] et dicebant ad inuicem. Quis reuoluet nobis lapidem [[/underlined]] et cetera. Sequitur [[underlined]] introeuntes in monumentum. [[/underlined]] in domum scilicet rotundam que erat excisa de petra. [[underlined]] Viderunt iuuenem sedentem a dextra. [[/underlined]] et cetera. [[underlined]] coopertum stola candida. [[/underlined]] que ueram significabat leticiam hoste depulso. et adepto regno. [[underlined]] et obstupuerit [[/underlined]] mulieres angelos uident
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar