Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f037-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
que cum aromatibus uenerunt quia ille Mentes super nos ciues aspiciunt qui cum uirtutibus ad deum per sancta desideria ueniunt. per sinistram uita presens per dexteram perpetua significatur. secundum illud. leua eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me. quia Christus iam presentis uite corruptionem tranierat recte qui eius perennem uitam nunciare uenerat in dextera sedebat qui in stola candida apparuit. quia et sue nostre festiuitatis gaudia nunciauit. Illa enim domini resurrectio. et nos ad immortalitatem perduxit et angelorum nummum restituens celestis patrie dampna [[underlined]] reparauit. qui dicit illis nolite expauescere. [[/underlined]] quasi paueant illi qui non amant aduentum supernorum ciuium. qui uiciis pressi de eorum societate. deperant vos quidem timetis qui uestros ciues uidetis. [[underlined]] Iesum queritis [[/underlined]] id est saluatorem et quem multi nuncupatione non uere et ab effectum nominabatur. hic nomen determinat per locum dicens. [[underlined]] nazarenum [[/underlined]] et causam querendi subdit. [[underlined]] crucifixum [[/underlined]] et addit [[underlined]] surrexit non est hic.[[/underlined]] per presentiam carnis. qui tamen nunquam de est per presentiam maiestatis. et si uerbis non creditis. [[underlined]] Ecce locus [[/underlined]] uacuus [[underlined]] ubi posuerunt eum [[/underlined]] set quem per mulierem nunciata est ut per mulieres nuncietur. uita resurgens. [[underlined]] Ite discite discipulis eius et petro. [[/underlined]] petrus uocatur ex nomine ne desperet de negatione. nisi enim eum angelus nominatim exprimeret qui magistrum ter negauerat inter discipulos uenire non auderet et notandum cur eum quem ecclesie sue [[omnipotente?]] deus preesse noluit et preferre disposuit ad ancille uocem negare premisit hoc enim actum est magna pietatis dispositione ut qui futurus erat pastor ecclesie. quomodo aliis misereri debuisset in sua culpa disceret hoc in quam dicite. [[underlined]] quia precedet uos in galileam. [[/underlined]]. quid bene pro redemptore nostro dicitur galilea nam quia transmigratio facta dicitur. Iam uero a passione ad resurrectionem. a morte ad uitam a pena ad gloriam transmigrauerat. et prius post resurrectionem a discipulis in galilea uidetur. quia resurrectionis eius gloriam post leti uidebimus. si modo auiciis ad uirtutum celsitudinem transmigremus qui ergo insepulcro nuntiatur in transmigratione ostenditur. quia qui in mortificatione carnis agnoscitur in transmigratione mentis uidetur. [[red ink]] Item. [[/red ink]] [[underlined]] Maria magdalene [[/underlined]] et cetera. tres mulieres uenientes ad monumentum ut ungerent Iesum fideles et deo deuotas [[?]] animas qui dum uirtutum operibus deum letificant cuius gaudium et fortitudo nostra quomodo unguentorum suauitate mortis ipsius deliunt angustias et passionis tristiciam concolantur sic enim per bone conuersationis sacrimoniam crucifixi uulneribus ostenditur medicina. sicut renouatis uulneribus ab eo qui turpiter uiuit et iterato crucifigitur dicente apostolo ad hebreos vi. rursum crucifigentes filium dei et ostentui habentes sibi meripsos hic est quantum in ipsis est Christus enim resurgens ex mortuis iam non moritur et tamen iterato crucifigi dicitur. Nam quantum in ipsis est filium dei crucifigunt et contumelie habent qui gratiam eius uilipendentes in peccatis iacent. bene autem sancte emisse dicuntur aromata ut felici conmercio uicia pro uirtutibus committemus. pascha et enim celebramus et de uiciis ad uirtutes transeundum est. Nam comparatio aromatum acquisitio est uirtutum de qua comparatione dicit iob xxii. Si reuersus fueris ad omnipotentem edificaberit dabis quod pro terra silicem et pro silice torrentes aureos. Nam qui ad dominum penitentiam reuertitur ab ipso sanctis moribus edificatur et quem per terram significatur infirmitas paue actionis per silicem vero fortitudo boni operis per torrentes autem aureos habundancia claritatis eterne. unde dicitur quem dabit dominus pro terra silicem. pro silice torrentes aureos quia ad se conuersis pro infirma actione dat fortitudinem operis robusti pro robusto opere diuicias eterne claritatis de hanc etiam emptione dicit salomon in parabola xxii. Veritatem eme et noli uendere sapientiam et doctrinam et intelligentiam. Non enim pro uiciis uirtutes commutande sunt. Set econtrario relictis uiciis que uerum esse auferunt bonorum operum ueritas ematur que ad uerum esse producit. ad hec aromata nos inuitat ecclesiasticus xxviii. dicens ob audite me diuini fructus. et quasi rosa plantata super riuum aquarum fructificate quasi libanus odorem suauitatis habete florete flores quasi lilium date odorem et florete flores quasi lilium date odorem et florete in gratiam conuenienter autem illi qui murantur ad aromata uirtutum diuini fructus appelatur. quia eos Christus peperit in dolore passionis quia eos regnauit in fonte baptismatis. qua propter debent uirtutum spem refulgere. unde et eis dicitur. quasi ros plantata super riuum aquarum fructificate id est fructum martirii. Facite in decursu mortalis uite quasi libanus que est arbor turis odorem suauitatis habete. ut oratio nostra sicut incensum dirigatur in conspectu domini. et uestre conuersationis diffundatur ad proximum. Florete flores quasi lilium ut caro nostra candore castitatis reniteat istorum aromatum defectum plangit iohel id est dicens demollita sunt orrea. dissipate sunt ypotece. In orreis frumenta. [[strikethrough]] In orreis frumenta [[/strikethrough]] In apotecis aromata reponuntur. et orrea demolita sunt. et apotece dissipate quia multorum conscientie sunt et bonorum operum frumentis et uirtutum aromatibus uacuare quem sicut permittitur computruerunt iuramenta in stercore suo. cum homines redacti in immundiciam et insipientiam iuramentorum et uitiorum suorum computrescunt unde et iste mulieres que emisse [[dentur?]] aromata conuentibus facto suo nominibus designantur ut ipsis nominibus appareat quod expurgato fermento uitiorum de plenis apotecis offerant aromata. Tres siquidem marie uno nomine conuenientes tribus diuersis cognominationibus differebant. Nam una maria magdalena dicebatur a magdalo opido nata interpretatur autem magdalum turis altera dicebatur maria iacobi scilicet mater iacobi qui interpretatur supplanta [[?]]. Tercia maria salome qui interpretatur pacificus. ut fuit iii. marie. maria turita. maria suppplantati Christi. maria pacifica. maria que interpretatur amara. Tres autem marie. tres designant amaritudines quarum una est in dolore corids contriti et hec est pacifica. Nam in contricione corids obuiant sibi misericordia et veritas. Misericorida dei remittentis peccatum. et veritas hominis sese condempnandis per uerum iudicium et iusticia scilicet hominis se punientis in amaritudine cordis et pax dei aduersarium sui recipientis in filium altera est in rubore confessionis. multum enim habet amaritudinis alium facere conscium sue turpitudinis. per hanc supplantatur assidua constanciam vero satisfationis hec est marie magdalene siue turrita. que super fandamentum fidei ex lapidibus bonorum turrum edificat sancte conuersationis in cuius comsummatione si quis defecerit illuditur. Sicut habetur in lucas xiiii. deus enim ex vobis uolens turrum edificare. nonne prius sedens computat consumptus qui necessarii sunt si habeat ad perficiendum ne postea quam possunt fundamentum et non potuerit perficere omnes qui uident incipiant ei illudere ei dicentes. quia hic homo incepit edificare et non potuit consummare. apparet itaque quem non erit sine spiritualibus aromatibus qui in se habuit istarum trium figuram mulierum. Sequitur. Et ualde mane una sabbatorum ueniunt ad monumentum. Attendamus faciens karimi quod mulieres uenientes ad monumentum non inuenerunt Christum. sed sudarium. et quem non inuenerunt in monumento paulo post maria madalena inuenit in orto. Christus so quidem resurgens ex mortuis suum nobis relinquit [[strikethrough]] exemplum [[/strikethrough]] sudarium ut in fornace tribulationum et angustia passionum quas pro eius amore patimur sudores nostros hoc trigentes sudarium nunquam simus farigati set in agone certaminis semper simus recentes et ualidi. nam dominice recordatio passionis accendit ammos et fangatis prestat remedium animositatis incendium Quid autem in monumento nisi quies. quid in orto nisi labores exercicium designatur. et Ideo inuenitur in orto non inuentus in monumento quia Christus non per corporis inuenitur ocium. set per pii laboris exercicium. Ideoque inuenitur in orto ut appareat quem ipsem est de quo dicit sponsa in canticis. dilectus meus descendit in ortum suum ad areolam aromatum ut pascatur in ortis er lilia colligat. ortus iste est
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar