Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f037-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
Ecclesia. et fidelis anima et benedixit suum quem ipse fecit ipse excoluit ipse uirtutum pigmentis conseuit fonte gratie sue ne deficeret rigauit muro custodie sue ne ab extraneis prosanaretur conclusit. ortus iste est areola aromatum uernans in in rore gratiarum fragtans odore uirtutum. In hac autem areola que est ecclesia pascitur Christus in ortis id est mentibus fidelium. tribus pascuis operibus misericordie. munda uirginitate deuotione suaui. de primo dicit. Esuriui et non dedistis mihi manducare. de secundo qui pascitur inter lilia donec aspiret dies et inclinentur umbre. de tercio in apocalipsem iii. Siquis aperuerit mihi ego intrabo ad eum et cenabo cum illo et ipse mecum. hec tria figurata sunt in tribus conuiuiis. que celebrauit dominus post resurrectionem scilicet cum discipulis suis. Comedit enim eum euntibus in emaus qui cogerunt eum ad hospicium quod pertinet ad opera misericordie. Comedit secundo cum secundo enim piscantibus super litus parte piscis assi et fauum mellis. quod spectat ad mundiciam uiginitatis. In pisce enim asso designatur contra libidinem carnis maceratio in melle quod non prouenit ex coitu set ex mundis floribus uirginitatis munda refectio. Comedit quoque cum discipulis ascensurus in celum prercipiens illi a ierosolimis ne discederent. quod interpretatur pacis uisio. ubi permanent deuoti. dum supernam contemplantur pacem. hec deuotio Christi est refectio. In hac quoque areola lilia colligit dum plures ad se quedam familiaritate spirituali trahi tria sunt lilia innocentie uirginitatis. perfectionis. de primo in canticis. Sicut lilium inter spinas set innocens qui est pacificus cum hiis qui oderunt pacem. de secundo qui pacis inter lilia septus coreis uirginum. de tercio dicit osee. in fine. Ero quasi ros. israel quasi lilium quod autem hoc lilium perfectionem significet sequens docet littera. et [[eripet?]] radix eius ut libani Ibunt rami eius id est uirtutes crescendo usque ad perfectionem glorie suscipiende perficient quia uero per solem eius claritatis cotidie tenebris occidentis absorbetur significatur uobis decidua claritas mundane prosperitatis et permanet eiusdem claritatis designatur exordum conuenienter mulieris que orto sole querebant dominum non inuenerunt eum quia non inuenitur dominus ab hiis quos fallax mundi delectat prosperitas. set sicut ad dominum dicitur in libro sapientie xvi. manna quod ab igne non poterat extermari. statim ab exiguo solis radio tabescebat ut notum esset omnibus quem oportet peruenire solem ad benedictionem tuam. et ad orientem lucis adorare te. Ingrati enim fides tanquam hibernas glacies tabescit per manna benedicto celestis gratie. designatur. et sicut manna indurabatur ad ignem et liquiscebat ad solem sic ad ignem tribulationis sanctitas conuersationis solidatur qui liquescit et dissoluitur in prosperis et ideo qui desiderat benedictionem gratie per quam sancte uiuitur caueat sibi ne perueniatur a sole. ne uidelicet preoccupetur temporalis prosperitatis dulcedine debemus enim dominum adorare ad orientem lucis non ad orientem tenebrarum. de tribulationibus quidem oritur lux celestis fulgoris quia per multas tribulationes. oportet introire in regnum celorum et lucis de prosperitatibus transitoriis eterne oriuntur tenebre. In tribulationibus ergo adoremus misericordem pro beneficio. In prosperis autem irato suplicemus timentes de suplicio quem tanquam glacies hibernalis ad solem. sic fides et ecclesie uirtutes ad mortem glorie temporalis defluunt et liquiescunt. huic concordat quod in libro hester ii. legitur quod cum uenisset tempus puellarum ut intrarent ad regem assuerum expletis omnibus que pertinebant ad cultum muliebrem. ita ut vi. mensibus ungerentur. oleo mirtino et aliis vi. quibus [[?]] pigmentis et aromatibus uterentur que intrauerat uespere egrediebatur mane assuerus qui interpretatur beatitudo Christum significat qui omnium est beatitudo sanctorum puelle autem sunt Christi sponse que oleo unguntur mirtino quod propter amaritudinem suam. amaritudinem penitentie significat cum infirmitatem carnis penitentie medicamento sanare contendunt. Utuntur aromatibus et pigmentis cum totam uitam suam et opera uirtutum odire suauitate saragunt que ad regis cubiculum intrauit uespere nam in mentis lectulo dulci sociantur amplexu sic et fidelis anima Set hec tunc sit cum in tenebris meroris conuersus est dies dulcedinis. manet enim nobiscum dominus cum aduesperalem et inclinatur hic dies. Set que iurauit uespere egreditur mane Nam a Christi separatur amplexibus anima. si illuxit ei claritas mundane properitatis si ad ipsum oculum et desiderium conuertit. quia vero supra per has sanctas mulieres deuotas domino animas designari que uirtutum aromata domino monstrate laborant. ex hoc sensu lectionem evvangelistam prosequamur. Venerunt quidem ad monumentum ualde mane orto iam sole querentes dominum dicentes. Quis reuoluet nobis lapidem ab hostio monumenti. Quid est monumentum nisi dominice passionis occultum ministerium. Reuolutio hostii est reuelatio sacramenti siue ministerii absconditi. Venire ad monumentum est deuote mentis recordatione passionis ministerium frequentare. mane est initium noue gratie. Ortus solis est manifestatio illuscentis deitatis que in resurrectione Christi mirabili potentia manifestus illuxit. Nam sicut in libro machabeorum. dicitur in principio. tunc affuit tempus quo sol refulsit qui prius erat in nubilo. Tunc enim scilicet in resurrectione refulsit uirtus deitatis qui prius latebat in nubilo carnis. Veniunt itaque mulieres sicut predictum est ad monumentum mane orto iam sole querentes. Quis reuoluet nobis lapidem et inuenerunt ab angelo reuolutum cum fideles hominum Mentes profundum dominice passionis sacramentum frequenti admiratione meditantes sibi reserari deisderant fructuosum eiusdem passionis effectum Set qui desiderium pauperum exaudiuit dominus et preparationem cordis humilium per angelum suum clausum reserat sacramentum et dominice passionis declarat in nobis effectum. Cum dicit Iesum queritis nazarenum crucifixum. Surrexit non est hic. hec autem omnia dicta per causam effectum et fructum sue passionis in nobis inducant. Nam qui Iesus in saluator dicitur quia per patibulum crucis nobis est auctor salutis. ipse quoque nazarenus id est floridus dictus est. quia nos rore sui sanguinis a uestustate peccati purgatos ad iurorem uirtutum renouatos florere facit in operibus sanctis. crucifixus quoque memoratur. ut omnis qui Christi sunt cum uiciis et concupiscentiis se crucifixisse monstrentur de ipso et subditur. Surrexit enim est hic. quia sic nos a uiciis resurgere facit quod non sumus hic ad affectum carnis. set nostra conuersatio in celis est et quem resurrectio dicitur ad gloriam immortalitatis. quod nostris mentibus hoc non sicut est innotescit. neque enim uirtutem deitatis neque immortalitatis gloriam sicut est hic conspicere sufficimus. Set cum abierimus in galileam in montem quem nobis constituit dominus tunc eum uidebimus constituit nobis dominus montem id est uirtutum excellentiam uel celestium altitudo premiorum ubi uidebitur precessit nos in galileam. ut abeamus post ipsem. Galilea interpretatur transmigratio uel reuelatio. et bene ista duo in uno nomine sociantur. Nam per transmigratione de uiciis ad uirtutes de uanitate presentium bonorum ad futurorum ueritatem peruenitur ad reuelationem maiestatis diuine. precessis itaque nos galileam. de ignominia crucis ad gloriam resurrectionis de mortalitate ad immortalitatem transmigrans. Est enim factus id est transitus domini. Sequimur et nos ipsum a uetustate culpe transmigrantes in nouitatem uite sancte quatinus postmodum transmigrantes de corruptibilitate ad incorruptibilitatem maiestatem die reuelata facie contemplemur. quod nobis prestare dignetur Iesus Christus. [[red ink]] Dominica in octaua pasche. [[/red ink]] [[underlined]] Omne quod natum est ex deo uincit mundum et cetera. [[/underlined]] In precedenti dominica agebatur de utraque resurrectionie. In hac dominica post pascha. agitur de statu utriusque resurrectionis anime. scilicet et corporis. Nam in evvangelio iohannis demonstrat statum coporis et in resurrectionem glorificati in epistula idem iohannes docet de statu anime que a morte peccati per gratiam resurrexit. hec enim resurrectio est spiritualis natiuitatis de qua dicit iohannes. [[underlined]] Omne quod natum est ex deo uincit mundum. [[/underlined]] quasi diceret. Omne quod natum est ex deo per fidem uincit mundum prospera scilicet et aduersa. mundi qui nec prosperis extollitur. nec aduersis deicitur et ne quis sua uirtute confidat se posso uincere mundum subdit. et [[underlined]] hec est uictoria que uincere mundum fides nostra [[/underlined]] et statum determinat que sit illa fides que uincit mundum dicens. [[underlined]] Quis est qui uincit mundum nisi qui credit quod Iesus est filius dei. [[/underlined]] Quis enim vere potest desiderare mundi contemptum nisi qui credit Christum esse uerum filium dei. et tamen multa contemptibilia et uilia pertulisse. et quem fides et confessio deitatis Christi non sufficit ad salutem et ad optinenda de mundo uictoriam nisi habeatur et fides. de humanitate
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar