Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f040-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
suum fudit ut peccatum cui nos tradidistis expiaret Christus etiam passus pro nobis dedit exemplum. ut sequamini uestigia eius pacientes non tamen in dampnis rerum quod est per modicum set etiam inangarus operum et cruciatu corporem. Nam et ipse angariatus est ut tolleret crucem sibi. et Sicut dicit jeremia. in trenis dedit percucientibus se maxillam. Saturatus obprobriis. sequamini uestigia eius. ut sicut Christus semel mortuus est. ita nos semel moriamini ad opera peccati facienda non uiuentes. Nam periculosum est sepius peccando sepius deum relinquere. et tamen contra frequentem et multiplicem lapsum. multiplex est penitentia set non quiuis consequitur eam. Sequimini uestigia eius portantes in corpore nostro stigmata id est signa passionis Christi sicut dicit paulus ad galateos in fine. Ego enim stigmata Iesu Christi in corpore meo porto. qui autem passionis Christi portat in corpore sua iam desistit a consuetudine peccatorum sicut dicit petrus in hac epsitula iiii. qui passus est carne id est Christi passiones habet impressas in carne sua desiit a peccatis ut iam non hominum desideriis se conformans set uoluntate dei se regens et dirigens uiuat quod reliquum est tempus sufficit preteritum tempus ad uoluntatem gentium consumandam quasi dicat sufficit preteritum tempus consumpsisse in luxuriis desideriis uiolentiis commessationibus et potationibus deberemus saltem diuidiare dies nostros uel ad minus fedas reliquias dierum nostrorum. offerte domino et illud uite quod restat modicum et incertum diuinis obsequiis deputare. Sequimini uestigia eius tanquam filii chore id est filii calui Christi in caluaria crucifixi. et dicatis cum apostolo mihi mundus crucifixus est et ego mundo. in quo uerbo ostenditur quem duo erant crucifixi scilicet paulus et mundus. crucifigitur enim uir iustus et mundus. habet autem uterque crux iiii. dimensiones quas describit apostolus ad ephesos iiii. Videlicet longitudinem. latitudinem sublimitatem et profundum. In cruce uiri iusti profundum est humilitas longitudo est laboris assiduitas. Altitudo est sublimitas contemplationis latitudinem orationis pia deuotio que tam inimicum amplexatur quam amicum. In hac cruce uir iustus extenditur et sic Christi uestigia imitatur. In cruce vero mundi et amatorum ipsius altitudo est superbia profundum desperatio. latitudo est relaxatio mentis in peccatum siue libera peccandi licentia quia peccator cum uenerit in profundum peccati contempnit. longitudo malignandi pertinatia. Sic autem affligitur in hac cruce qui amator est mundi sicut in cruce sua iustus affligitur. Ideo dicit apostolus. mihi mundus crucifixus est et ego mundo. duo enim sunt crucifixi mundus et apostolus. Sequimini uestigia eius. quidixit in canticis. ascendam ut palmam et apprehendam fructus eius. ascendit enim dominus in palmam scilicet arborem crucis triumphalem. et apprehendit fructus crucis fructus autem passionis est corruptibilitas carnis et claritas resurrectionis. Sequentes eum ascendamus in arborem crucis. v. gradibus uel passibus incedentes. Nam v. sunt gradus in ascensu crucis. In primo gradu uincitur mundus. qui enim nascitur deo uictor est mundi quem omne quod natum est ex deo uincit mundus. et hoc in moyse figuratum est qui uirga percussit et diuisa est aqua et ingressi sunt filii per medium maris. Sicut habetur in exodo xiiii. Virga moysi crux est Christi mare significat mundum. Inuitator Christi ascensor crucis sic mundus percutit quod amorem mundanum in semeripso interficit et dum se arrumpit a mundo mundane diffugiunt illecebre ut per mundum pede transeat impolluto. Est itaqe primus gradus mundi contemptus Secundus est mortificatio carnis in quo gradu a serpentem sanamur morsibus cuius rei figura percessit habetur in numeris xxi. Quia moyses serpentem in ligno eleuauit quem cum aspiciat percussi a serpentibus sanabantur. Serpens in ligno Christus in cruce quem aspicit qui se ipsum conformat. per macerationem sue carnis qui hunc gradum ascendit a carnalibus temptationibus que spiritualium sunt morsus serpentem liberabitur Tercius est gradus amaritudinis spiritualis dulcoratio cuius rei figuram legimus in exodo xv. quando misit moyses lignum in aquas marach que amare erant. et uerse sunt in dulcedinem. Nam per considerationem diuine passionis amaritudo penitentie dulcoatur. unde de beato stephano cantatur lapides torrentes dulces illi fuerunt et iob in figura penitentium et dolentium de se dicit. vi. quod prius nolebat tangere anima mea. nunc per angustia cibi mei [[?]] sunt. Quartus gradus est habundantis gratie potus quod figuratus in numeris xx. cum moyses uirga bis silicem percussit et egresse sunt aque largissime. Nam percusso in cruce Christo habundauit nobis fluuius gratie sicut in persona ecclesie legitur xxix.et petrus fundebat mihi riuos olei. hunc itaque quartum gradum ascendit qui penitentie leuigatis angustiis Iam in habundantia gratie dulcedine misericordie delectatur. Quartus gradus est consummatus passionibus huius uite ingressus in regnum sicut Christus postquam clamauit consummatum est. transiuit ad patrem. Nam sicut archa domini uectibus ligneis portata est transiordanem et in terram permissionis inducta. Sic ecclesia in ligno crucis torrentem huius mundi pertransiens regnum sibi permissum ingreditur. Set attendamus quod Christus ascendens in palmam prius in suo sanguine triumphauit de diabolo quod apprehenderet fructus palme. Nam triplicem in cruce sustinuit punctionem. punctus est enim clauis in manibus et pedibus et spinis in capite lancea in latere in similitudine passionis quam pro ipso debemus sustinere. cor configitur ut propria uoluntas occidatur. caput in quo uiget omnis sensus spinis constringitur quia sensus nostros comprimere debemeus ut eos etiam a suis necessitatibus temperemus manus et pedes clauis transfiguntur quia sic clauis diuinorum perceptorum astricti esse debemus ut omnis operum nostrorum superfluitas resecetur hinc est quod dicit apostolus ad timoteum iiii. argue. obsecra. increpa. argue ut superfluitas resecetur. obsecra ut necessitas coartetur increpa ut uoluntas propria relinquatur. quia vero ut dicitur vobis in hac lectione Christus crucifixus est sequimini uestigia eius ut non solum crucifixum sequamur set et passus. Semel enim crucifixus est set pluries passus et pluries pro nobis sanguinem suum fudit. fudit enim quarto sanguinem suum uiuens. si in circumcisione. in oratione in flagellatione. in crucifixione. et mortuus semel quem laureatus est in hiis nobis exemplum ut sequimur uestigia eius. fudit dominus sanguinem in circumcisione Significat autem circumcisio depositione sordum abscisionem uitiorum. sanguinis effusio quia sanguis peccatum designat euacuationem peccatorum significat quod ergo Christus in circumcisione sanguinem suum fudit mittetur in nobis. spiritualiter circumcisi peccatorum [[strikethrough]] peccatorum [[/strikethrough]] sanguines euacuando per confessionem. Christus quoque factus in agonia prolixus orabat et factus sudor eius sicut gutte sanguinis decurrentis in terram ad cuius imitationem et nos oremus prolixius et in oratione nostra sanguis anime fluat in lacrimas hic est sanguis compunctionis. sanguis auium qui offerebatur ad altare uiue t. Nam lacrime nos faciunt propinquare deo. lacrime autem penitentium quidam sanguis est anime. flagellatus dominus sanguinem fudit docens nos quod in flagello penitentie ad hoc ut digna satisfatio in pena saluatur non leuitum affligi debemus set mordaciter non quasi uirgulis remittit cedi set usque ad sanguinem flagellari. Crucifixus quoque sanguinem fudit. Tunc enim uere sumus crucifixi cum Christo quando caro nostra sic crucifigitur cum uiciis et concupiscentiis quod carnalis appetitus qui significatur in sanguine sic effluit quod tanquam corpore mortuo deficit. hoc sanguis effunditur cum peccatis moritus. hoc est sanguis significatus per sanguinem quem Christus fudit in morte qui etiam sanguinem fudit post mortem. et quem uita est in sanguine in hac ultima effusione sanguinis facta post mortem. nobis intimatum est quod postquam mortui sumus peccato tunc primo hostiam uiuentem offerimus deo per quam nobis aperitur ianua celi quam nobis clausimus in peccatis nostris sicut in ultima sanguinis sui effusione Christus humano generi celos aperuit igitur Christus passus est pro nobis multipliciter nobis relinquos exemplum ut sequamini uestigis eius. ascendit in palmam et apprehendit fructus eius. Ascendamus cum ipso in arborem crucis et apprehendamus fructus eius triplicem scilicet iustificationem peccatorum Christum in presenti inuiaticum et eundem in futuro in premium ipso prestante qui uiuit et regnat. amen. [[red ink]] Item eodem. [[/ red ink]] [[underlined]] Ego sum pastor bonus [[/underlined]] et cetera. dominus in hac evvangelica lectione et sue miserationis nobis demonstrat effectum quem tanquam pastor animam ponens per ouibus suis nos re[[portauit]]
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar