Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f045-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
in iudicio et eternis deputentur suppliciis qua propter non quicumque assequitur quod petit ob hoc fauorem et gratiam diuine bonitatis permittit. Nam legio demonium exaudita est que peciit ut permittentur intrare porcos non desperet tanquam despectus a domino. Nam paulus cum peteret a se tolli timidum sathane. non est exaudito quia non erat ei pro futuram ad salutem. Siquid petendum est a domino pie et preseruantem. pie [[?]] non petitur quod malum est. pie etiam non petitur bonum si ad pacientiam moueatur armis uel ad blasfemiam cum illud non optinet quod tanquam bonum petendum putauit toleramus medicum. nec tamen dat quod petitur set quod expedit. toleremus medicum animarum. Nam si non dat quod tanquam bonum petitur nouit quid expediat et illud dat quod utile nouit et expediens ad salutem orandum quoque est perseueranter quia multum ualet deprecatio iusti assidua. Sicut igitur assiduata et contumanda est deprecatio iusti. ut nulla nubes peccati interposita ne ad deum transeat oratio. vii. internis iii. operuisti in furore percusisti. occidisti nec pepercisti obposuisti nubem tibi ne transeat oratio plangit se anima caligine iniquitatis operiti. et percussam et occisam iudicio dei preeunte uulnere penitentis nubes deliciorum opposita plangitur. que amgis contra nos orare quam deum exorare creditur. unde uox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra quam scilicet cogitatio eterna et deliciorum immanitas fecit ne possit oratio nostra transire ad deum nec ipse orantibus perdere quia clamor frenis opponitur. Sequitur. usque modo non petistis et cetera. nichil enim petit quia temporalia petit. unde osee vi. Misericordia nostra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens. Nubes matutina est aer inspissatus quasi uanitas inspissata. Sic bona temporalia sunt quasi nichil. Set illud nichilum quasi aliquid uideatur quibusdam est fantasmatibus inuolutum. Nubes impedit aspectum solis et habundantia temporalium dei cognitionem auertit. unde Job xv. operuit faciem crassitudo excecat oculos mentis. unde in psalmo. Super cecidit ignis et non uiderunt solem. Ignis enim amoris mundani. excecat oculos hominis sicut patella calida oculos ursi. nubes etiam matutina tanto magis inclarescit. et mundana Felicitas tantro magis nichilum est quanto magis claritas vere cognitionis habetur. unde Jeremia iiii. aspexi terram et ecce uacua erat. et quasi nichilum de diuitibus huius seculi set in dampnatione sua habentibus cognitionem. mundane uanitatis. Legitur [[nisi?]] sapientie v. Lassati sumus imma iniquitatis ambulauimus per uias difficiles. difficile est enim domini afflictione plenam mundanam assequi et tenere gloriam. unde in ecclesiasticus x. labor stultorum affligit eos. et nesciunt in ciuitatem perigere in illam scilicet de qua dicitur. gloriosa dicta sunt de te ciuitas dei. scilicet superna ierosolim. Sequitur. in persona eorumdem diuitium in libro sapientie. transierunt omnia sicut umbra et sicut mundus percurrens. et sicut mauis que pertransit fluentem aquam comparatur mundana felicitas umbre et [[?]]. Umbra et arboris uidetur arbor et non est qui amplecti uoluerit nichil amplectitur. Sic mundana felicitas [[?]]dax est et cum [[terni?]] creditur dabitur. transibit quasi uisio nocturna et uelud sompnum auolans et non inuenietur. Umbra etiam ingredientie habet et obscuritatem quia uanitas amatoris gehennalis expetat obscuritas Umbra etiam minoratur est sol minoratur cum sol eleuatur [[strikethrough]] cum [[/strikethrough]] crescit cum sol demittitur ex quo perpendere potest homo quod similia transitorie uanitatis ei magna sit in amore in corde eius non ascendit set descendit ut sol gratie comparatur et [[?]]tio quia felicitas transitoria nunciat homini quem risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat quia sicut osee viii. Qui seminant uentum turbinem meteret. de tali semine talis colligitur [[?]]. quia qui seminat uentum uanitatis meret turbinem iniquitatis et turbationem doloris eterni. Omne enim mundanum gaudium doloris est seminarium. Conueniunt in nuptiis cum gaudio. set seminatur dolor desiderii recipitur cum gaudio secularis excellencia sed seminatur ruina quia sicut dicit gregorius. fructus mundi ruina est. Unde mundus congrue comparatur sambuco que flores generat sponsas suauis odoris et ualentes ad cibum fructus autem suus uilis est sordidus etiam mundus. Si mundum florem habet spetiosum et et messem generat infelicem et sordidam. Vita hominis comparatur naui. quia sicut nauem regere non potest nisi qui sedet in [[?]] parte scilicet posteriori. sic uitam suam regere non potest nisi qui sedem collocauerit in memoria mortis et considerare districit iudicii et sic cum regnamine timoris nauem dirigat. quia qui timet deum faciet bona. Item comparat osee mundanam felicitatem. rori matutino. qui sole inclarescente deficit cum magis esset necessarius et herbas et flores calori exponit et sic torrentur a sole. Sic mundana sollicitas in hac uita prestat solacium set eternis homines deputat suppliciis unde naum ii. et [[niniue?]] quasi piscina aquarum [[aque?]] [[?]] interpretatur speciosa et significat mundum cuius refrigerium comparatur piscine que aquis habundat inierne set siccatus in estate. quid autem petendum sit docet dominus dicens. petite et accipietis ut gaudium uestrum sit plenum qui hoc petit non arguitur tanquam nichil petens fiduciam qutem impretandi a deo. hanc peticionem ostendit dominus et confirmat per similitudinem. sumptam ab ipsis hominibus qui filiis suis petentibus dant bona sicut habetur in lucas xi. Qui autem ex uobis patrem panem. Nunquid lapidem illi aut piscem. Nunquid pro pisce serpentem dabit illi aut si pecierit ouum. Nunquid porriget illi scorpionem. ubi per ipsam quoque similitudinem docet tria petere que ad regnum quod precipue petendum est precipue. ducunt scilicet caritatem fidem. spem. per panem significat caritatem propter maiorem appetitum et usum necessarium. quia sicut sine pane mensa nudetur. et etiam in ops. ita sine caritate alie uirtutes nichil sunt et omnia opera sine ea in sufficiencia que uirtutes in sola caritate perficiuntur. huic contraria est duricia cordis qua lapidi comparat per piscem fidere designat tamen quia sicut in aquis oritur et educatur. sic fides in aquis baptismi nascitur in paruulis et in illis et in adulteris inuisibilis gratiam spiritum scilicet id est inuisibiliter in corde gig[[?]]tur et ne deficiat que per aquam baptismi consecratur. tamen quia sicut piscis crebris fluctibus maris tunditur et punitur ita fides aduersitatibus non frangitur. cui contraria est infidelitas quia propter uenenum infidelitatis serpenti comparat per [[?]] spei nostre certitudo figuratur. quia sicut in ouo nondum perfectus fetus crenitur set spes est animalis. Sic in spe est expectatio future beatitudinis huius contrarium per scorpionem designatur cuius acculeus uenenatus retro. est [[timidus?]] contrarium eius est retro ad temporalia respicere. et non ad futuram gloriam que reuelabitur in nobis quod dicitur desperatio spes siquidem in anteriora se extendit. scilicet ad futuram gloriam ut dicit apostolus in tribus inchoatur gaudium. in conscientiam autem gaudii plenitudo erit. cum sicut dicit ecclesiasticus xxiiii. Jordanus multiplicauit aquas in diebus messis. Jordanus in duobus fluminibus inundat et significat gemine stole gloriam inundantem. dies messis est eterna felicitas iordanis benedicitur aquas multiplicare quia in diebus messis maioribus aquis inundat et aquas multiplicat quando alii fluii deficiunt. sic erit in eterna felicitate malorum enim delectatione deficiente stola super stolam multiplicabitur in [[breuis?]] ideo dicebat psalmista. quando ueniam et apparebo ante faciem domini. magnum siquidem est apparere. et spendere in conspectu solis. ad cuius conspectum obscurabitur. sol et stelle cadent de celo et luna non dabit splendorem magnum. est ergo in conspectu tanti splendoris apparere et in eius comparatione et respectu tam sol quia luna dicitur obscurari huic in apocalipsi xxi
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar