Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f046-Recto
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
ciuitas erit [[aurum?]] mundum simile mundo uitro. Ciuitas est anima. que quasi aurum mundum et uitro fulgebit. vitrum quandoque recipit spendorem solis et si tamen splendorem quantum solis non habeat tamen splendorem summ sol splendori conformat et radium emittit sic in eterna felicitate claritas anime diuino spledore conformabitur ut autem hanc gaudii plenitudinem optineat peticio nostra in oratione imitemur hester de qua legitur in fine cum deposuisset uestes regias fletibus et luctui apta indumenta suscepit et pro unguentis uariis cinere et stercore implere capit et corpus suum humiliauit ieiuniis omnia loca in quibus ante letari consueuerat crinium laceratione compleuit et deprecabatur dominum. Ecce qualiter corde et copore et etiam habitu orationi incumbebat. Sic debet etiam facere fidelis anima ut eiectis uestibus glorie temporalis fletum et luctum penitentie in oratione suscipiat et pro unguentis nariis delectationum corporalium cinere id est memoria fragilitatis et stercore id est recordatione proprie iniquitatis mentis capit aspergat de hiis unguentis dicitur in ii. parabolis xx quod posuerunt asa. super lectum suum plenum aromatibus et unguentis meretricis que erant pigmentariorum arte confecta. hee sunt delectationes seculi que a demonibus uelud a pigmentariis arte maligna conficiuntur. et [[?]] seculares efficiuntur. Sequitur de hester quod corpus suum humiliauit ieuiniis quia fideliter orans maceratione carnis carere non debet. loca etiam in quibus delectata fuerat crinium laceratione impleuit ut anima quot in se habet oblectamenta. tot de se inueniat holocausta. in ipsa etiam secundum quod dicitur in psalmo. Effund[[?]] in conspectu eius orationem meam. indeficiendo ex me spiritum meum. defecerat spiritus superbie nam dicebat. tu scis infirmitatem meam et necessitatem meam. quod abhominet signum superbie et glorie mee quod etiam super caput meum in die onstentationis mee. et detestor aliud quasi pannum menstruare. Ecce qualiter defecerat spiritus superbie. defecerat etiam spiritus proprie conscientie. Unde sequitur. Cum rex eleuasset faciem et ardentibus oculis furorem peccatoris iudicasset regina corruit et in pallorem colore mutato lapsum super ancillam caput reclinauit. sic fidelis anima quantumcumque ornatu uirtutum et decore polleat ad Christum respiciens qualiter uenturus est ad iudicium caput mentis humiliat et per humilitatem contemptum sui corruit. nullam habet de mentis suis confidentiam. et in hoc casu plus regi placeat. et audit hester accede et tange ceptrum et tandere amplexu regio seruatur et letatur. hoc est plenum gaudium quod digne petentes accipiemus prestante domino Iesu Christo. [[red ink]] Dominica vi.a [[/red ink]] Estote prudentes et uigilate in orationibus notris et cetera. Seruicium huius dominice nos preparat ad recipiendam gloriam spiritus sancti de cuius uisione sollempnis habetur sequens dominica. Nam per prudenciam. uigilantiam. et orationis instanciam ad que nos inuitat epistula habilitamus gratiam qualiter et spiritus sancti gratia sit utendum nos ammonet epistula dicens. Unusquisque sicut accepit gratiam in [[?]] illam amministrantes et cetera. Cur autem imitatur spiritus sanctus in evvangelio declaratur. apostolus igitur petrus ad gratiam nos preparans ait. Estote prudentes. Omnium enim finis appropinquat. et unusquisque incerta est hora. et [[underlined]] uigilate in orationibus [[/underlined]] id est uigilate et orate. uel uigilate in orationibus uigilanciam et sollicitudinem date ut digni sitis impetrare quod oratis ut autem intelligatis modum orandi et impetrare poteritis quod oraueritis. [[underlined]] ante omnia [[/underlined]] id est antequam orietis. uel aliquod bonum opus agatis sitis [[underlined]] habentes caritatem mutuam [[/underlined]] non orariam uel incisam. set [[underlined]] continuam [[/underlined]] non propter exteriora comoda quod est cupiditatis set in uobis meripsos. ut uos ipsi sitis causa dilectionis quare uos inuicem diligatis. [[underlined]] quia caritas operit multitudinem peccatorum quod [[/underlined]] ideo caritati spiritualiter attribuitur. quia cum per alias uirtutes ut per caritatem. culpe diluantur Caritas tamen percipue dluit quia diuina est et forma aliarum uirtutum. et quia per eam proximis debita dimittimus. ut nostra debita nobis a domino dimittuntur. alia est etiam eiusdem [[resurrectio?]] rei. Nam exarnis fragilitate non semper possumus orationi et hospitalitati uel aliis uirtutibus insistere. quas per officia corporis et per opertuna tempora. fieri necesse est. Ipsa enim caritas cuius instinctu hec foris aguntur que in interiori homine presidet semper haberi ibidem potest. quamuis ibi publiter non semper ostendi possit operit enim caritas multitudinem peccatorum. non solum penitentis deus peccatis suis. Set illius qui alium per caritate corripit. nam qui proximum per caritate monet increpat. castigat. per caritatem operit multitudinem peccatorum quia conueriti peccatorem an errore uie sue. saluat animam suam a morte et operit multitudinem peccatorum. Sequitur. sitis et [[underlined]] hospitales inuicem [[/underlined]] sine personarum acceptione. [[underlined]] sine murmuratione [[/underlined]] de longo labore hospitalitatis. Sequitur de modo utendi collata a deo gratia. [[underlined]] Unus quisque sicut accepit [[/underlined]] ab eo gratis accepit [[underlined]] gratiam [[/underlined]] scilicet quodlibet donum [[/underlined]] amministrantes illam in alterutrum [[/underlined]] alter altri. [[underlined]] Sicut boni dispensatores gratie dei multiformis [[/underlined]] id est formate secundum desiderium unus cuiusque sicut [[manna?]] sapiebat. secundum cibos quos quisque uidebat. Sequitur. Siquis loquitur in siquis habet loquendi scientiam loquitur. [[underlined]] quasi sermones dei [[/underlined]] id est reuera sermones dei. ut scilicet non sibi set deo imputet. timeat quoque ne proprii uoluntatem uel propter utilitatem fratrum doceat. ne quod docendum sit taceat. [[underlined]] Siquis ministrat [[/underlined]] elemosinam uel aliquod bonum opus ministret illud. [[underlined]] tanquam ex uirtute quam amministrat deus [[/underlined]] quia nil habet in illo quod impendit nisi a solo deo. et ideo non sibi bonum quod facit. Set gratie dei tribuat. [[underlined]] ut in omnibus [[/underlined]] scilicet actibus nostris. honorificetur deus. ut uidelicet alii uidentes opera nostra bona glorificent deum qui in celis est. hoc autem fit si omnia secundam uoluntatem dei feceritis [[underlined]] per Iesum Christum dominum adiutorem nostrum [[/underlined]] cui est gloria scilicet ore multorum celebrata laudatio et imperium id est potestas in secula seculorum amen. [[red ink]] Item. [[/red ink]] Estote prudentes et cetera ad tria nos inuitat petrus apostolus. et ad prudenciam. uigilantiam et orationum instanciam. ut autem tibi prudenter prouideas fac sicut dicit Ieremia 31. Statue tibi specula et scribe tibi amaritudines. Speculam tibi statue est uentura uitiorum [[certamina?]] ex alta consideratione pernoscere. sibique electi in eis amaritudines. ponit quando eitam in uirututm pace constituta dum mala insidiantia conspicit secure quiescere non consentit ideo autem nunquam secura quiescit. quia sicut Job xxxi. proculodoratur bellum exortationem ducum et ululatum exercitus. Mens siquidem uiri pridentis procul odorat bellum id est ex causis precedentibus que uicia subsecuntur agnoscit ut ex doctrina subsequitur arrogancia. Ex iusticia crudelitas. ex zelo ira. Videt etiam que turba malorum promat simul pauca amittat. et hoc exoratationem ducum et ululatum exercitus. Alia enim uicia sunt duces que et alia uelud exercitus. mox secuntur. Regina autem est superbia que quem caput vii. principalibus uiciis quasi ducibus [[intratrdit?]]. quos duces multa uicia secuntur. Initium omnis peccati superbia. prime filie eius sunt. inanis gloria. Inuidia. ira. Tristicia. auariacia. ventris ingluuies. luxuria. que contra vii. datur septiformis Spiritus. de inani gloria oriuntur. Inobediencia. Iactancia. ypocrisis. Contentiones. permacie. discordie. nouitate presumptiones [[Item?]] de inuidia oriuntur. odium. Susurratio. detractio. Exultatio. inaduersis proximi. afflictio. in prosperis illius. [[Item?]] de tristicia. malicia. rancor. pusillanimitas. deperatio. torpor circa precepta. Vagatio mentis. igitur illicita. [[Item?]] de auaricia. perditio. fraus fallacia. perurium. inquietudo. uiolentie. obdurationes cordis de uentris ingluuie. in epta leticia. scurilitas. immundicia. multiloquium. ebetudo. sensus. circa intelligenciam de luxuria. cecitas mentis. inconsideratio. Inconstancia. precipitatio. amor sui. odium dei. affectus presentis seculi. horror et desperatio futuri. deus hiis vii. quinque spiritualia. due carnalia set ita cognata sunt ut unum exalto proferatur. quia inanis gloria generat inuidiam. Inuidia iram ex ira turbata
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar