Transcribe
Translate
Sermones de Tempore
f048-Verso
More information
digital collection
archival collection guide
transcription tips
uiciorum significat offerendam domino cum autem uiciis irascimur et irascentes indignamur. tunc quod in nobis est uiciosum salubriter occidimus. in hanc uiciorum necem tanquam gratum sacrificium in altari mentis domino presentamus. Igitur impotentia irascibili tanquam in introitu templi spiritualium holocaustorum altare situm est. Nam in exordio scientatis per quam deus Habitat in anima prior occurit mortificatio omnium uiciorum. Altare uero tymiamatis in quo offerebatur odoramentum. ex diuersis speciebus confectum. offerendam deo figurabat in ardore celestis desiderii sacram mentis deuotionem. que tunc suauis erit deo si ascendat tanquam uirgula fumi ex aromatibus. si uidelicet per piam intentionem fuerit recta deuotio. per fluxum lacrimarum fumosa. procedens ex boni odoris operum conscientia. [[quo?]] autem illud desiderium quod suo odore deuotionem inflamat in ui concupiscibili radicatur In hac potencia altare spiritualis tymiamatis collocatur. Erant autem in secretiori parte templi cherubin et acha testamenti. per cherubin angelica natura designatur archa autem in qua erat urna aurea plena materia carnem Christi significat in qua erat anima deitate plena. Per archam ergo utraque natura diuina scilicet et humana monstratur in Christo. Igitur ingressus in secretiorem partem templi ad cherubyn et archam significat accessum mentis ad angelice nature contemplationem. et ad meditationem diuinarum naturarum in Christo. Cumque talis meditatio. uel contemplatio insita sit rationi apparet quod in ui rationabili secretiorem partem templi spiritualis deus constituit. Itaque si manserit in homine per in habitantem gratiam sancta trinitas anime triplicem operatur effectum. patet enim cui atribuitur potentia. uim anime irascibilem confortat et corroborat ut fortiter mactet uicia. nec tamen irascatur mens. et eadem quod detestatur turpitudinis monstrat. per imbellicitatem uiuere paciatur. Spiritus quoque spiritus qui amor est ui concupiscibilem sic in sanctum amorem absorbet. quod igne carnalis et secularis amoris extincto. tota mens celesti flagrat desiderio. filius autem qui est sapientia sic ratione illuminat quod mentem ad intelligentiam rerum spiritualium et diuinitatis contemplationem illustrat. Hanc autem mansionem sanctam trinitas edificans pace replet quia in pace factus et locutus est. Unde deus consequenter ad discipulos suos dicit. Pacem relinquo uobis pacem meam do uobis quasi dicat tranquillitatem mentis uobis relinquo et quietem eternitatis [[insertion]] uobis [[/insertion]] dabo. que pax ne paci huius mundi similis putaretur. subdit. Non quomodo mundus dat ego do uobis. Pax siquidem mundi est nulla tribulatione fatigari nullo flagello corripi. E contra deus flagellat omnem filium que recipit. et iustos quasi autem in fornace tribulationis purgat et ex coquit. Pax huius mundi est in sana mentis leticia. que est morbus in mente. similis stupori qui est in carne. In stupore uero membrorum corpus non dolet. In hac in sana frenetice mentis leticia. de peccatis suis non tristatur conscientia. set letatur cum male fecerit et exultat in rebus pessimis. Pax huius mundi est malorum in malis connexio. in dissolubilis et mutua malorum insuperabilis defensio. de quibus dicit naum i. Sicut spine se inuicem complectuntur. sic conuiuium eorum pariter potentium. Nam de eodem calice iniquitatis potestates pariter. quasi indissolubiliter sibi coherent ut spine. et acculeis excusationem defendunt. Pax [[insertion]] huius [[/insertion]] mundi est amor socialis nullus disruptis scandalum. Sunt enim qui socialem amorem retinent. cum illud per quos scandalizantur et ab illud per quos in eternum deducuntur supplicium carnalis uel secularis uicissitudinis uincula non disrumpunt. econtra autem dicit deus. Si oculus tuus scandalizat te erue et cetera. Si manus uel pes tuus scandalizat et cetera. Si enim in causa anime te ledat amicus tibi necessarius. ut pes uel manus uel oculus rumpe affectum quem habes ad illum. de uita societatem illius. omnis affectis. omnis propinquitas amputetur ne per occasionem pietatis pateat scandalum. Non enim uenit deus pacem mittere set gladium scilicet separationem. Amor enim quotiens cum deo non possunt amari domestica. separat homo aduersus patrem suum et filiam aduersus matrem suam. et nurum a socru. Cum enim impedientibus parentum et domesticorum uiciis ad ipsos et ad deum seruare non potes amorem. odium in tuos pietas est in deum. ita siquidem ut odio habeatur eorum culpa tamen diligatur natura. Sequitur. Non turbetur cor uestrum neque formidet. Non turbetur in quam quia pacem relinquo uobis. hec est enim pax que exsuperat omnem sensum. et illuminat corda et intelligentias. Turbatur siquidem cor in desideriorum turbine. turbatur oculus in fumosa caligine. Ardor autem ignis carnalium affectionum in sensibus carnis quod desideria noxia quasi ardentes scintillas inquietat cor et uoluptatum illecebra quasi fumo perturbat intelligentiam. set pax qua celestis infundit bonita. sic exsuperat omnem sensum. sic de cunctis triumphat sensibus et motus carnis componit et pacificat. quod etiam ratione nullum bonum intelligat. et cor in pace idipsum dormiat et requiescat. Hunc autem factam pacem effectum insinuans deus ait. Non turbetur cor uestrum de mea corporali absentia. quia relinquo uobis pacem que omnem cordis sedat turbinem. et adiecit neque formidet. Omnem autem formidinis carni remouet deus. tanquam si diceret. cor uestrum pro defectum consolatoris. doctoris. quia paraclitus Spiritus sanctus in consolator ipse uos docebit omnia et tanquam adiutor fuggeret et submynistrabit. Iterum ne formidet cor uestrum. de premiorum dubitans magnitudine quia uado et uenio ad uos. Vado quidem ad patrem leuando in celum carnem. per quam sui in terra uobiscum mutando immortale faciendo quod ex uobis suscepi mortale. Veniam autem ad uos in iudicio ut mortalitatem uestram [[?]] immortalitati conformem. et ut terram carnis uestre fundere super celos. qui ut hoc facere celos in terra plantaui id est celestes Mentes hominibus dedi. sic implens percepit patris dicentis ad me. sicut memorat ysaia [[li.?]] Posui uerba mea in ore tuo ut plantes celos et fundas terra. Gaudeamus igitur dilectullium quia Christo [[underlined]] celos [[/underlined]] ascendit ad patrem et mittendo paraclytum celestia desideria plantatum nostris mentibus ut infirmitatem nostram ad incorruptibilem gloriam [[perdu?]] stabiliat. quod nobis prestare dignetur pius et misericors deus Amen. [[red ink]] Dominica i.a post oct.a Pentecost. [[/red ink]] DEUS caritas est et cetera. In ista dominica post pentecost legitur cuius diei officio misse resonat uox gentilis dicentis. Domine in misericordia tua speraui. qui per caritatem redemptus est sicut ostenditur in epistula in qua agitur de caritate dei et de caritatis miseratione. cui subiungere euangelio de diuite et lazaro. ut per lazarum significetur gentilis populus ultribus peccatorum uulneratus. In hac igitur epistula bis dicitur. deus caritas est propter duplicem caritatis effectum. nam per caritatem factus est filii dei aduentus in mundum ad salutem hominium. de qua agitur in prima parte huius epistule. Secundus effectus quia per caritatem consumabitur salus fidelium. In secundo aduentu de quo in secunda parte agitur. dicitur ergo deus caritas est quia sicut lucem non uidet qui non illuminatur a luce. nec gustat dulcedinem qui non est affectus dulcedine. sic ad noticiam [[insertion]] dei [[/insertion]] non peruenitur nisi per caritatem. quia in mali uolam animam non inturbit sapientia. [[underlined]] In hec apparuit [[/underlined]] et cetera. dilectio patris probata est quia misit filium. dilectio filii quia mortus est pro nobis. [[quo?]] filium suum inuisibilem in se unigenitum sibi consubstantialem misit faciendo in carne uisibilem in mundus. Ut primum mortui in peccatis uiuamus per ipsem uita gratie [[underlined]] In hoc [[/underlined]] id est in hac missione caritatis manifesta. Non quia [[?]] et cetera. quia non merito dilectionis dilexit nos set gratiam pereunte ut diligamus eum. Dilexit nos iniquos. non iniquitatis substantiam quam fecit. non culpam quam fecimus. et misit filium in experamentum dilectionis propiciationem propeccatis redi mundis per penam quam tulit. et destruendis per gratiam quam infudit. [[underlined]] karimi et cetera. [[/underlined]] probat quod debemus inuicem diligere quia deus dilexit nos. et quia dilexit dedit ut oculo fidiei uideamus inuisibilem. Set tamen [[underlined]] deum nemo uidit [[/underlined]] unquam. Visus est quidem a patriarchis et prophetis in subiecta creatura lacerete natura. set non sicut est quomodo uidetur ab angelis et uidebitur a nobis cum equales erimus angelis quod non refertur ad oculos carnis set mentis. Quam uisionem sincerem cum non habemus dum peregrinamur in corpore diligamus ad inuicem et deus manebit in nobis. Unde et sequitur. [[underlined]] Si diligamur et cetera [[/underlined]] sincera non questuosa caritate. uel ad ultima. non de missa. uel desideriosa mansuetudine. set disciplinali et cetera. deus in nobis manet inspirando dona. [[underlined]] In hoc cognoscimus [[/underlined]] Duplex est cognitio. certitudinis qua non habet quis nisi celitur fuerit reuelata. Nescit enim homo Utrum odio uel amare sit dignus. sicut dicit ecclesiastes et iob. Si repente uenerit non uidebo eum. si recedat a me non intelligam. Et est cognitio experimenti quia conscientie tranquillitas et operis mundicia. experimentum dant homini. [[underlined]] et nos uidimus [[/underlined]] id est per inspirationem spiritum nouimus. et per confortantem spiritum [[underlined]] testificamur [[/underlined]] sicut testis in seculari curia quod asserimus pugnantes eumdem. [[quo?]] pater meus filium saluatorem mundi. [[underlined]] quisquis confessus fuerit. [[/underlined]] ut confessione cordis. ouis et operis. ut nec hereticorum fraudibus nec perse[[cutorum]]
Saving...
prev
next

Early Manuscripts
sidebar